Page images
PDF
EPUB

بشرم رفت كل یاسمین از آن اندام

بخون نشست دل ارغوان از آن عارض

"Verecundans abit flos jafmini ob illud corpus,

[ocr errors]

Sanguinem ftillat cor floris purpurei (Argovan) ob illam genam."

زمهر روي تو خورشید کشت غرق عرق

قرار کرد مه آسمان از آن عارض

“Ob fplendorem vultûs tui fol verecundiæ rore immergitur, "Stat immota ob illam genam in cœlo luna."

زنظم دلکش حافظ چکید آب حیات

چنانچه خوي شده خون چکان از آن عارض

“A dulcibus Hafezi numeris ftillat immortalitatis aqua,

[ocr errors]

Quemadmodum ob illam genam fanguinem ftillant ejus præcordia."

Caput libri Hamasa, quod ☺lie!! vocatur, tres continet defcriptiones; primam, camelorum; quæ tamen ex epithetis propè conftat ; alteram, ferpentis; tertiam, nubium atque imbris; quarum ultimam, utpote quæ fit pernobilis, haud erit fortaffe ineptum hic fubjicere.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

تباري الرياح الحضرميات مزنه بنهر الارواق ذي قرع مرقص * يغادر محض الماء ذو هو محضة علي اثره ان كان لالماء من محض * يروي العروق الهامدات من البلي من العرفج النجدي ذو باد والحمض ** وبات الحبى الجون ينض مقدماً كنهض المداني قيده الموعث النقض *

Dixit Meliha Al Farammi:

"Infomnis fui, cùm protracta effet nox, ob nubem fulgurantem, fplendidam ; quæ tranfversè profecta eft de regione in regionem nigricans; Ob iter nocturnum ebria, obfcura nubes, quæ terræ fterili id attulit (ubertatem fcilicet) quod aliàs non effet confecuta:

Murmurabant nubium feries, dum per defertum tranfibant, ut murmurant invicem cameli;

Velut fi pars_altior alba nubecula vertex effet Libani (cui), & longitudine & latitudine (fimilis erat :)

Hæc nubila, venti ex Hadramut venientes difperferunt, cùm pluviam tenuem, ftillantem effuderint;

Reliquerunt poft fe aquam, quæ ita pura fuit, ut ex lacte mero formata videretur,

Irrigabant radices, arefactas ficcitate temporis, fpinofæ uniufcujufque & falfæ plantæ, quæ propè evanuerat;

Sic nubes atra progredi perfeveravit, ut (camelus) fub onere curvatus, labore confectus, in loco arenofo difficilè incedit."

PARS

PARS QUINTA:

ID

CAPUT XIX.

De variis Arabum, Perfarum, ac Turcarum Poetis.

D quod de poetis, qui Augioì à Græcis vocantur, dixit † Cicero, veriùs in Afiaticos transferri poteft: "Si mihi vitæ fpatium duplicetur in "iis tantummodò percurrendis, non effe fuffecturum.” Hoc veriffimum effe fentiet is, qui viderit apud Herbelotum propè triginta auctorum nomina, qui de poetarum Arabicorum vitis & carminibus fcripferunt; inter quos recenfentur princeps illuftris Ebn Al Motezz Al Abassi, & Almanfur, rex Hamæ, cujus opus decem volumina complecti dicitur; & fcriptor illuftris Omadeddin Al Isfahani, qui historiam Saladini elatiffimo dicendi genere compofuit, librumque abfolutiffimum de poetis Arabicis contexuit, Kherida feu margarita, infcriptum. His addi poffunt Ebn Khacán, qui copiosè de Arabum poetis fcripfit, dicendi genere ufus politiffimo, & cujus opus vocatur,

خريدة

قلايد العقيان في محاسن الاعيان

Monilia aurea de excellentium poetarum fuavitatibus: & Thaalebi, cujus liber & Yatima quidquid venufti, quidquid elegantis, quidquid politi, quidquid etiam elati habeat poefis Arabica, complectitur: volumina continet quatuor, capita autem quadraginta; in quibus copiofiffimè differit de vitis & operibus poetarum illuftriorum, qui in Syria, Egypto, Mefo

Frag. apud Senecam in Epift.

potamiâ,

potamiâ, Chaldæâ, Perfide, Arabiâ, Tartariâ, & regionibus Tranfoxanis floruerunt. Pulchrè hunc librum laudabat poeta imprimis elegans Ebn Kelâkes,

ابیات اشعار اليتيمة

ابکار افکار قديمة *

ماتوا نعیشت بعدهم

فلذلك سميت اليتيمة *

* Verfûs horum carminum in Yatimâ

[ocr errors]

Virgines erant, cogitationes antiquæ :

"Mortui funt poetæ, & vivunt poft eos carmina,

"Et ob hanc rem vocatur liber Yatima.”

Etenim voce & cùm pupillus, tum etiam unio fignificatur.

Nec minus jucundum opus eft calcula feu vini dulcedo; auctore Shehabeddin El Nawági. Eft hic liber Athenæi Aπvoσop1saïs fimillimus, fed meâ quidem fententiâ jucundior, ornatior, copiofior. Viginti quinque partes complectitur, de vino, de floribus, de amore, de pulchritudine, de amœnitatibus Ægyptiis: quæ omnia variis ac venuftiffimis carminibus cùm veterum tum recentiorum Arabum defcribuntur. Scripfit aliud opus, quod infcribitur five Prata hinnulorum, & carmina complectitur amatoria è variis poetis libata. Idemque contexuit duo alia volumina, plena carminum venuftiorum. De Anthologiis Hudeilitarum, Bokhteri, & Abi Temam, utpote notiffimis, nihil neceffe eft hoc loco dicere.

Librum Sefwat, quem cum Hamafa comparat Herbelotus, nec ullibi citatum legi, nec in ullâ bibliothecâ vidi. Multa prætereà de Arabum poetis continet opus permagnum Hagi Khalfeb seu Catib Chelebi, quod ibi appellatur, & in quo de Afiaticorum libris omnibus

نهايات العرب وفنون الادب preclare tradatum eft; & liber admirabilis

five, De Arabum eruditione, cujus auctor fuit Shehábo'ddin Al Noweiri. Horum operum alia Parifiis, alia Leydæ, alia Oxonii, alia in reliquis Europa bibliothecis fervantur.

Porrò fcriptoris politiffimi Ebni Khalican opus hiftoricum non magis verborum elegantiâ & ubertate commendatur, quàm illuftriorum poetarum verfibus, quibus confpergitur. Ac nefcio an hic omnibus vitarum fcriptoribus fit anteponendus. Eft certè copiofior Nepote, elegantior Plutarcho, Laertio jucundior: & dignus eft profectò liber, qui in omnes Europæ linguas converfus prodeat. Atqui Arabicorum poetarum infinitam multitudinem abundè probant duo illa opera, quorum unum ab Hegiazio, alterum à Safadio eft compofitum, & quorum hoc triginta volumina, illud quinquaginta complectitur.

Permulti funt de poetis Perficis libri uberrimi, fed omnibus præftare videtur opus Doulet Shah Samarcandi, quod fæpissimè citat Herbelotus. Quàm feliciter autem Turca poeticam coluerint, intelligi potest cùm ex Lutufii & reliquorum libris, tum ex opere illo ampliffimo infcripto, quod novem poetarum Turcarum carmina complectitur, atque aliorum DXL continet flores diligentiffimè & magno cum judicio delibatos.

Inter antiquos Arabum poetas celebriores fuerunt, & Dhu'l Remma, ä↳ Nabega, po Mobalbal, Motalammes, l Ferazdak, aliique, & in primis auctores feptem Idylliorum, quæ Moallakat vocitantur: ac de his quidem aliàs dictum eft; illorum autem carminibus, quæ mihi videre contigit, vix quidquam fingi poteft delicatius, venuftius, exquifitius? Inter recentiores imprimis elegans eft Abu'l Cafsem, cujus liber vocatur Auri particula; neque immeritò: nihil enim eo aut jucundius effe poteft, aut politius. Defcriptionibus abundat lepidis & venuftis, & dignus eft fanè de quo dicatur, id quod de fluvio Teleboa fcripfit Xenophon,

Μέγας

« PreviousContinue »