Page images
PDF
EPUB

FLORENTISSIMÆ

ACADEMIE OXONIENSI,

LITERARUM, ARTIUM, SCIENTIARUM, CULTRICI, FAUTRICI, MAGISTRÆ,

ALME MATRI SUÆ,

QUE

TAMDIU ACADEMIARUM OMNIUM ERIT ILLUSTRISSIMA,

QUAMDIU OMNIUM LIBERRIMA PERMANSERIT,

HOS

POESEOS ASIATICE COMMENTARIOS,

QUOS ADOLESCENS OLIM CONTEXUIT,

IN

ANIMI GRATISSIMI TESTIMONIUM,

D.D.D.

GULIELMUS JONES.

PROCEMIUM.

CUM à Nicæâ deceffiffem, quâ in urbe feptem propè menfes fueram commoratus, et, totâ ferè peragratâ Galliâ, in Britanniam rediiffem, nihil magis cupiebam, quàm annos complures alios in literarum humaniorum ftudiis confumere; ita enim fore putabam, ut ad publicas res obeundas, quas mea femper affectaverat ambitio, maturior aliquando poffem ac paratior accedere: fed hunc otii fructum vel fortuna, vel potiùs rerum humanarum omnium moderatrix, providentia, defidiæ meæ largiri noluit; nam et ipfas literas, quibus à puero deditus fueram, fubitò deferere fum coactus, et Ille, qui ftudiorum meorum fuerat hortator atque adjutor, qui me, qualifcunque eram, aut fi quis effem omninò, inftruxerat, erudierat, effinxerat, ROBERTUS SUMNER, primo anno poft meum in patriam reditum, morte immaturâ extinctus eft. Ac literas quidem politiores quibus caufis adductus vel reliquerim vel certè intermiferim, aptior erit exponendi locus, fiquando rerum mearum commentarios perfecero, auctoribus ufus et multis et bonis, quorum exemplis me defendam; sed veniam mihi lector, ut fpero, dabit, fi nequeam à me impetrare, quin hoc loco viri doctiffimi et familiariffimi cùm virtutes laudibus efferam, tum

luctuofum fanè interitum jufto profequar dolore. Fuit enim vir, fi quifquam alius, memorabilis, ingeniofus, integer, admirabili præditus indole, moribus perhumanis, exquifitâ doctrinâ; facultatem porrò talem habuit et communicandi et docendi, qualem in nullo alio magiftro cognoverim ; hilaritatem denique ac fuavitatem eam, ut incertum omnino fit, amicifne fuis an difcipulis effet jucundior: in literis egregiè verfatus eft cùm Græcis tum Latinis, ac tametfi, velut alter Socrates, perpauca ipfe fcripferat, nemo tamen illo perfpicacior fuit et scientior in scriptorum omnium feu vitiis caftigandis, feu comprobandis virtutibus; quòd fi eum aut vitæ

ratio aut fortuna benignior in forum ac senatum eduxiffet, neque in ludo folùm et gymnafio docendi munus fufcepiffet, nemini profectò in eloquentiæ laude, quam ex omnibus terris una jam Britannia excolit, cederet ille fafcefque fubmitteret; nam fingulæ virtutes, quæ per fe ipfæ oratorem commendant, in eo, fi non perfectæ, admodum certè laudandæ fuerunt, vox canora, fermo politus, oratio volubilis, lepos feftivus, memoria fingularis; oculi denique, vultus, actio, non hiftrionis, fed alterius pænè Demofthenis; ad fummam, quemadmodum ferè de Q. Rofcio dixit Cicero, cùm magifter fuerit ejufmodi, ut folus dignus videretur, qui pueros inftitueret, tum orator erat ejufmodi, ut folus dignus effe videretur, qui ampliffimis in republicâ fungeretur officiis. Hujus ego nomen non in primis honorandum putem? Hunc non defiderem? Ob hujus mortem non angar animo? Sed videndum eft, ne noftrâ impenfiùs caufâ dolere videamur, quàm ob amici ac præceptoris noftri acerbiffimum interitum : quid enim ille moriens reliquit aliud, quàm vitam fragilem, incertam, ærumnosam, in quâ, præter virtutem et gloriam, nihil fit, quod vir probus magno studio expetere debeat? Nos, eo mortuo, et jucundiffimâ ftudiorum conjunctione privamur, et adjutorem amifimus, cujus judicium ingenii juvenilis redundantiam reprimeret, vocis aut gestûs vitia notaret, fermonem perpoliret; et non folùm nos hortaretur ad fcribendum, quem laborem ob infinitam difficultatem plerique omnes refugimus, fed in fcripta noftra benevolè animadverteret, errores detegeret, fortaffe etiam amicâ laudatione, quæ in optimo quoque animo vim habet fummam, ad majora incenderet. In hoc ipfo opere, quod nunc edimus, quantùm defideravimus tam eruditum illum atque urbanum cenforem! etenim licèt ab illo femel et curfim fit opus hoc perlectum, tamen ne verbulum quidem addidit; vix unam fyllabam mutavit; quæque in libri margine ipfius manu notantur, magis laudandi caufà fcripta funt, quàm reprehendendi; statuerat autem vir mei amantiffimus totum volumen mecum ad examen accuratius revocare, quod fi ei facere licuiffet, multis fortaffe mendis effet cariturum, cultius faltem et limatius in lucem prodiret. Levis tamen eft jactura, libelli noftri perfectio; cætera, quæ

cum

cum illo perierunt, non definam fummo morore requirere, confuetudinem, officia, confilium; fed, ut paullò ante dixi, noftrum eft id infortunium; nam et ipfe, ut confido, eft feliciffimus, et potiùs curas mortalium inanes mifericordiâ profequitur, quàm aut laudes eorum aut dolorem requirit.

Nec verò fola viri hujus amiffio caufa eft, cur opus hoc meum, non, ut vellem, perpolitum, in manûs hominum perventurum fit: aliæ funt caufæ, quas operæ pretium erit pleniùs exponere. Primò, adolefcentis opus fuit, annos nati vix unum et viginti, cujus adeò ingenium nondum maturitatem fuam confecutum eft; deinde, argumentum ita varium fuit ac multiplex, ut, fi plenè et copiofè tractaretur, tot pænè requireret annos, quot in eo et inveniendo et disponendo menfes impenderim ; quid enim majus aut difficilius, quàm de fingulis poefeos Afiaticæ generibus aptè differere, et è poetarum operibus, quorum eft infinita multitudo, flores omnigenos atque elegantias libare? Hoc aliquatenus præftare sum conatus; fed, ut verum eloquar, mihi ipfi nec fatisfeci, nec, fi duplicaretur et tempus et labor, fatisfacturum fuiffe puto. Huc acceffit codicum manu fcriptorum paucitas; quo factum eft, ut, fi unum duntaxat fuppeteret poematis cujufpiam exemplar, et præfertim fi deeffet locorum obfcuriorum explicatio, verfûs quofdam, librariorum incuriâ corruptos, vel minùs intelligerem, vel in sensum forfan alieniffimum detorquerem ; quo vitio me femper vacare non audeam dicere: fufficiet me librum, ut potui, limaviffe, et errores tantùm ferè caviffe, quantum humanæ naturæ imbecillitas pateretur; nec profiteri vereor, me, si quid habuerim in arte poeticâ judicii, in commentarios hos contuliffe. Poftremò, fine maximo otio, quo per tres annos omninò carui, et pofteà fum magis cariturus, fieri non potuit, ut fingulas voces ac fententias quafi in trutinâ examinarem ; et quoniam mihi Londini, à bibliothecis Academicis remoto, preli curam fufcipere commodum fuit, ad poematum Afiaticorum άpxéruña, quæ negligentiùs aliquando Oxonii rescripseram, recurrere non potui, si qua in loco quovis à me citato mendæ fufpicio inciderit. Nolo igitur fibi perfuadeat

« PreviousContinue »