Memorie dell'Imperiale regio istituto del regno lombardo-veneto, Volume 5

Front Cover
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 16 - Is, quum in concione extra urbem, more majorum , ante triumphi diem , ordinem actorum suorum commemoraret , deos immortales precatus est , ut, si quis eorum invideret operibus ac fortunae suae, in ipsum potius saevirent , quam in rempublicam : quae vox, veluti oraculo emissa, magna parte eum spoliavit sanguinis sui. Nam alterum ex lis, quos in familia retinuerat, liberis, ante paucos triumphi, alterum post pauciores amisit dies.
Page 12 - Sura, de Annis populi romani : Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt; deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones. Exinde duobus regibus, Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam, devictis, summa imperii ad populum romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium Nini regis Assyriorum, qui princeps rerum potitus , intersunt anni MDCCCCXCV.
Page 26 - Galbae dixerim), ita universa sub principe operis sui erupit Tullio, ut delectari ante eum paucissimis, mirari vero neminem possis , nisi aut ab illo visum , aut qui illum viderit.
Page 28 - Sed ut primo ad consequendos eos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri, aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit: quod, scilicet, assequi non potest, sequi desinit; praeteritoque eo in quo eminere non possumus, aliquid in quo nitamur conquirimus.
Page 12 - Lxf quam urbs romana conderetur, ab Elissa Tyria, quam quidam Dido autumant, Carthago conditur. Circa quod tempus Caranus, vir generis regii, sextus decimus ab Hercule, profectus Argis, regnum Macedoniae occupavit.
Page 18 - Hie est Metellus Macedonicus, qui porticus, quae fuerunt circumdatae duabus aedibus sine inscriptione positis, quae nunc Octaviae porticibus ambiuntur, fecerat, quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem aedium spectant, hodieque maximum 4 ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit.
Page 28 - Alit femulatio ingenia : et nunc invidia , nunc admiratio imitationem accendit: matureque, quod summo studio petitum est, ascendit in summum, difficilisque in perfecto mora est ; naturaliterque , quod procedere non potest, recedit.
Page 14 - Sexta olympiacle , post duo et viginti annos , quam prima constituta fuerat, Romulus, Martis filius, ultus injurias avi, Romam urbem Parilibus in Palatio condidit; a quo tempore ad vos consules anni sunt DCCLXXXii: id actum post Trojam captam annis CCCCXXXVH.
Page 14 - Sabinarum. 9. ... quam timuerat bostis, expetit; nam biennio adeo varia fortuna cum consulibus conflixerat, ut plerumque superior fuerit, magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret. Quin Rhodii quoque, fidelissimi antea Romanis , tum dubia fide , speculati fortunam , proniores...
Page 16 - Samothraciam profugit , templique se religioni supph'cem credidit ; ad eum Cn. Octavius praetor, qui classi praeerat, pervenit; et ratione magis, quam vi persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit ; quo anno et Octavii praetoris navalis , et Anicii , regem Illyriorum Gentium ante currum agentis, triumphi fuere celebres.

Bibliographic information