Page images
PDF
EPUB

ΑΙΣΧΥΛΟΣ.

ÆSCHYLUS.

RECENSUIT

JACOBUS SCHOLEFIELD, A.M.

COLL. SS. TRIN. NUPER SOCIUS,

ET

GRÆCARUM LITERARUM PROFESSOR REGIUS.

CANTABRIGIÆ:

TYPIS AC SUMTIBUS ACADEMICIS

EXCUDIT JOANNES SMITH.

VENEUNT APUD J. ET J. J. DEIGHTON, CANTABRIGIÆ;

C. ET J. RIVINGTON, LONDINI.

M.DCCC.XXVIII.

[ocr errors]

PRÆFATIO.

TRADITUR in manus lectori Eschylus, et ita quidem concinnatus, ut, nisi me fallat spes, optimo cum fructu legi possit.

De hac editione observanda sunt hæc duo:

I. Quidquid ex emendatione vel mea vel aliorum in textum infertur, asterisco (*) notatur.

II. Quidquid in textu corruptum relinquitur, obelo (†).

In notis emendationum, quæ inferuntur, redduntur rationes. Porro interpretationes quam potui brevissimas et luculentissimas subinde sparsi, eorum præcipue locorum, quæ vel propter suam difficultatem, vel obscuritatem ex aliorum pravis explicationibus inductam, interpretis mihi egere videbantur.

Fabulæ exhibentur eodem quo, ut verisimile videtur, actæ sunt ordine; ut e simplicissima tragœdiæ forma per varios gradus ad eam, in qua reliquerat Æschylus, perveniat lector. Lateritiam autem invenit, marmoream reliquit.

Fragmenta, quæ in fine operis post alios congessi, minus severe tractavi; quippe quæ e scriptorum omnigenarum citationibus erant eruenda, ubi omnia incerta, ne dicam corruptelis scatentia, videbantur. In hac parte operis plurima, quæ vel correxi vel non correxi, erunt ignoscenda.

Doctorum virorum, qui ante me in Eschylo illustrando optime et felicissime operam præstiterunt, libere usus sum laboribus; quos inter insigni laude memorandus est recentissimus Editor, Wellauerus, cui quantum debuerit Eschylus, quantum ipse debeam, non opus est prædicare.

Valeȧs jam, Lector, et fruaris ÆSCHYLO.

Dabam Cantabrigia, Pridie Cal. Febr. 1828.

ADDENDA.

Pag. 176. In Not. ad 576. Kai-TE, cf. Platon. in Critia, § 8.

sub fin. οὗ δὴ καὶ πᾶσα ἡ νῆσος τό τε πέλαγος.

187. Not. De owτnp Túx? vid. Agam. 647.

205. Not. in 101. cf. Fragm. Inc. 32. v. 4. paívovtı.

241. In Not. ad 903. dubitantius locutus sum. Vide ad Med. 937. Cf. etiam Plato Theat. § 71. sub init. ei éléλo

ἄν τις. Cratyl. § 34. sub fin. οὐδ ̓ εἴ τι οἷός τ ̓ ἂν εἴην. 255. v. 1234. Si quis dubitet de avτITíσaola, is conferat Demosth. de Cor. § 1. lin. 1. cuxoμaι ὑπάρξαι, et plurima

...

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Vide jam, Lector, fœdam maculam, quam ipse post alios admisi, ut scilicet Fragmentum Edipi fabulæ iterum inter Incerta infercirem. Dele igitur Fragment. Incert. 91.

« PreviousContinue »