Page images
PDF
EPUB

HISTORIA DECIMA SEPTIMA *

LU

De Lupo Fenere et Asis.

UPUM domi nutrivere Asæ; Tyro solo ei escam porrigere auso. Dii vero, cognito, eum tam multum quotidie crescere, et innuentibus vaticiniis, fore, nt illis noceret, inito ergo consilio, factam compedem fortissimam, vocatam Leding, lupo obtulerunt; rogan tes, ut hac vires suas experiretur. Lupus vero hane sibi ruptu non impossibilem videns, permisit ut pro lubitu facerent uti volebant. Sed quam primum artus distenderet, fracta compede, ex Lædingo fuit solutus. Asæ ergo aliam fecere compedem, duplo fortiorem, Dromam vocatam. Hanc lupo tentandam voluerunt, di centes eum tam dura compede fracta, magnam fortitudinis reportare laudem. Lupus vero suspicatus fuit, hanc esse fortissimam ; suas vero vires post fractam priorem acrevisse. Etiam meminit, "pericula esse adeunda celebri evasuro," ergo sese compediendum per misit. Quod cum Asæ peractum dicebant, lupus sese volutans, compedem terræ allidendo, et constringendo, extensis membris, frangebat compedem, ut particula in longinquum dissiparentur. Et hoc modo ex Dromá excussus fuit. Hinc proverbium, SOLVI EX LÆDINGO, ET EXCUTTI EX DROMA, de rebus vehementer ur gendis. Postea pertimuerunt Asæ, ut lupus posset vinciri. Tunc Pantopater virum, nomine Skirnerum, in

*FAB. XVII. apud Mallet, vid. p. 65.

Svart

[ocr errors]

Svart Alfheimiam, ad Pygmæum quendam, qui nervum Gleipnerum conficeret, ablegavit. Hic nervus sex constabat rebus, strepitu nempe pedum felis, ex barba mulieris, radicibus montium, nervis ursinis, halitu piscium, et sputo avium. Licet vero antea has narrationes non sciveris; attamen 'vera invenias argumenta, me non fuisse mentitum: cum certo videris, mulieres barba, cursum felis strepitu, montes radicibus, carere. Et hoc mihi certo certius constat, omnia, quæ tibi retuli, esse verissima. Licet essent quædam res, quas experire nequires. Tunc Ganglerus: Hæc, quæ jam retulisti atque exempli loco attulisti verissima credo; sed qualis facta erat compes. Har, hoc, inquit, bene enarrare possum. Erat illa glabra, et mollissima, instar digulæ ex serico confecta: attamen, adeo firma et fortis, uti jam eris auditurus. Asæ vero, hoc sibi adferentibus vinculum gratibus solutis, lupo secum avocato in insu lam lacus Amsvarneri Lyngvam, ostensam ligulam serici, fortiorem, quam crassities præ se ferre videretur, esse dixerunt, rogantes ut disrumperet. Præterea alter altero ligulam tradidit tentantes singuli manibus rumpere, vinculo manente illæso. Nihilo tamen minus fore, ut lupus rumperet. Tunc lupus respondet: ita mihi videtur de hac vita, ut nullam promeream laudem disrumpendo adeo mollem ligulam. Si vero dolo confecta est, aut arte, licet minima videatur, nunquam meos constringet pedes. Tunc Asæ respondent, futurum esse, ut quam facillime vinculum serici adeo molle et tenue rumperet, cum celerrime confregerit fortissima ferrea vincula. Si vero, aiunt, solvi nequiveris, Diis formidine esse non potes; quam ob rem statim te solvemus. Ad hæc lupus: si me ita vinculis constrinxeritis, intelligo, me, a vobis sero solutum iri. Invitum ergo me hac ligula vincitis. Ne vero timiditatem mihi objiciatis; porrigite unus quisque vestrum manum suam, ori meo inserendo in pignus, hoc sine dolo esse. Tunc Asse mutuo sese adspicientes, gemi

num

num jam adesse periculum censuerunt. Nec ullus suam porrexit, Tyro excepto, qui dextram porrectam rictui ejus inseruit. Jam Asæ funem vinculi, Gelliæ nomine, per foramen saxi tractam imis terræ visceribus fixerunt, assumtum lapidem Dvite vocatum imponentes, ut profundiora peteret, cujus fundamen est saxum quoddam. Asæ, cognito jam, lupum satis compeditum, atque frustra renitentem, cum eo fortius constringeretur vinculum nec felicius artus distendentem, cum ligamen eo redderetur constrictius, in risum sunt soluti omnes, Tyro excepto, manum suam jam amittente. Lupus, rictu vehementer expanso, eos morsurus erat, vehementer sese volvens. Tunc rictui ejus immiserunt ensem quendam, capulo inferius, cuspide vero palatum, transfigente. Is truculenter ululando spumam emittit ex ore, unde amnis, nomine Vam (vitia). Hic jacebit ad Ragnaroek.

Gang. Pessimam Loco procreavit prolem; singulis vero hisce magnis, quare Dii lupum non interfecere, cum malum præberet omen? Har: Adeo magni fecerunt Dii sanctuaria sua et Asyla sua, ut eadem cruore lupino maculare noluerint, licet vaticinia indicarent, eum Odino fore exitio.

VOL. II.›

I i

HISTO

HISTORIA DECIMA OCTAVA*.

G

De Asyniis.

ANG. dixit: Quænam sunt Asyniee. Har: Frigga, ait, est Primaria, quæ aulam habet, nomine Fensaleris, longe ornatissimam. Secunda Dearum est Saga, habitans in Svartbeckio. Oer Asarum medicus est. Gefion alia vocatur, cui virgines post fata serviunt. Fulla illibata est virgo, cujus crines in humerum sunt demissi, capite vitta cincto aurea, eique pyxis Frigga concredita est, ut et ejusdem calcei: nec Friggæ arcanorum est nescia. Freyia pulchritudine ad Friggam proxime accedens, nupsit viro nomine, Odero. Hæc adeo formosa fuit, ut de ejus nomine res pretiosissima Nossæ vocitentur. Oderum, in terras perquam dissitas profectum, lacrymans, quæsivit Freyia: Lacrymæ vero ejus sunt aurum obrizum. Perplurima ei sunt nomina; idque eam ob rem factum est, quod multa assumsit, apud varios populos Oderum investigatura. Vocatur vero Mardola, Hana, Gefna, Syra, &c. nec non Vanadis. Pretiosissimam habuit catenam auream. Siofna, amoris viros inter et foeminas est conciliatrix; unde amori de ejus nomine cessit titulus SIOFNA. Lovam invocare et memores esse, perutile est, eique permissum est a Pantopatre, seu Frigga, copulare homines,

*FAB. XVIII. apud Mallet, vid. p. 96.

Islandicè, Lofn, Ta

mines, antea prohibitos: de ejus nomine Lor* denominatur. Vara ad juramenta hommum et singulare negotium mares inter et fœminas attendit. Unde hæc negotia VARAR †, (h. e. celanda, et cautissime tractanda.) Vara est admodum sapiens et perconctatrix adeo, ut nihil ei occultare queas. Est etiam proverbium; MULIER FIT VARA. Synia est janitrix aulæ occludens fores. non intromittendis. Hæc in judiciis hisce præfecta causis est, quas negare volunt homines. Hinc proverbium: SYNIA NEGATURO ADEST. Latona ‡ a Frigga ordinata est custos illorum hominum, quas Frigga a periculo liberatura occultat: Hinc communi sermone fertur, cum LATERE, qui occultatus fuerit. Snotra est sapiens et bene morata; et ex ejus nomine SNOTRA dicitur et mas et fœmina. Gnam in varias mundi partes Frigga suorum negotiorum gratia ablegat. Hæc eum habet equum, qui et a rem et flammam percurrere valet. Factum est aliquando, ut Vana quidam eam equitantem per aera conspiciens dixerit. Quis ibi volat ? Quis ibi ambulat? Aut quis in aëre vehitür ? Hæc respondet: Non ego volo, attamen procedo, tamen per ae a vehor, insidens Hofvarpnero illo, quem Hattstryker ex Gardvora genuit. Hujus Nymphæ nomen deinde translatum est ad omnia, quæ alte per aera ferri videntur, quæ eam ob rem GNEVARI dicuntur. SOL et BIL quoque Asarum in numero sunt. Suntque adhuc plures, ministrantes in Valhalla, potum inferendo, mensæque et poculorum curam gerendo, quæ ita in Grimneri Rythmis: Ristam et Mistam mihi volo cornua porrigant; Skegoldam et Scogulam, &c. Illæ pocula promant Monheroibus. Hæ vocantur Valkyriæ, quas Odinus præliis interesse jubet, interficiendos electuras, victoriamque concessuras. Guder

Anglieè, LOVE. ↑ Ang. WARY.

Isl. Hlin.

Isl. Leinir, i. c. Latere.

et

« PreviousContinue »