Page images
PDF
EPUB

AISTORIA DECIMA QUINTA *.

De Tyro.

[ocr errors]

audacia et inconstantia animi superans. Ille victorias dispensat. Is bellatoribus est invocandus, Tritum est proverbium, eum salutari TYRO FORTEM, qui reliquis virtute præstat." Et hoc unum est indicium fortitudinis ejus atque audaciæ ; quod, reliquis diis persuadentibus lupo Feneri, ut ligaretur compede Gleipnero, jam vero renuenti, nec credenti fore, ut solveretur, Tyrus manum suam ori ejus insertam oppignorasset. Asis' vero eum "solvere nolentibus, hic manum mossu præscidit, in illo artu, qui jam Lupinus vocátur, unde Tyssus monochiros est. Adeo sapiens est, ut hinc resultaverit proverbium, Hic TYRI GAUDET SAPIENTIA. Pacificator vero hominum non creditur.

Bragius unus appellatur Așa, sapientia, ut et oris atque orationis gratia excellens. Hiç Poëtarum non soJum princeps, sed et parens; unde Poësis Brager nominatur. Deque ejus nomine Bragemadur vocatur, et vir et foemina, qui præ reliquis majori facundia gaudet, « Uxor Bragii appellatur Iduna, quæ pyxidi suæ inclu

sa, illa custodit poma, quæ Dii senescentes gustando, « rejuvenescant omnes,” qnod ad crepusculum Deorum durabit. Tunc Gang. Permultum, uti mihi quidem videtur, Idunæ custodiae et fidei dii acceptum re

[ocr errors]

ferant.

* Fab. XIV. apud Mallet, vid. p. 57.

fetant. Har ridens: Praesentissimum, inquit, periculum aliquando hinc instabat; quod tibi proponere possem 'sed reliquorum Deorum nomina eris 'auditurus.

(i* Heimdalet appellatut unus Asarum: hic est Candidus Asa dictas : nec non Magnus et Sanctus. Eum pepererunt novem' virgines, omnesque' sorores. Vocatus etiam fuit Hialinškidius, et Gulltannus, quoniam dentes ejus de auro fuere. Ille habitat ibi, quod Himinsborgum vocatur, ad Bifrastam. Hic Deorum custos, sedet juxta terminum coeli, impediturus, quo minus Gigantes pontem invadant.

Ille minore, quam avis, indigens somno, noctu æque ac interdiu, ultra centum gradus circumquaque perspicit. Auditu percipit herbas crescere e terra, et lanam in avibus, et omnia sonantia. Ei præterea est tuba, Gjallarhorn dicta, cujus vox per omnes auditur mundos. Uti hisce: Himinborgum vocatur ubi Heimdaler habitat, Narratur eum sacræ Deorum custodiæ imperare : Bibet in securis palatiis , deorum mulsum. Et adhuc in ipsius Heimdaleris Camine: Novem sum egò Virginum filius: Novem sum ego Sororum filius. Hæder etiam Asis adnumeratur, qui cæcus est.

Hic valde robustus est ; sed et dii et homines optarent, ut nemini hic Asa esset nominandus. Nam ejus factorum memoria diu manet. Vidarus vocatur Taciturnus ille Asa ; cui admodum spissus est cothurnus. Hic ad Torum fortitudine proxime accedit, unde etiam diis magno est solatio in omnibus periculis. Atlas, qui et Valius, vocatur unus filiorum Odini et Rindaris. Hic virtute militari et arte sagittandi perplurimum est pollens. Ullerus appellatur filius Sifiæ, Tori privignus. Qui etiam sagittarius promtus, tamque peritus currendi soleis ligneis, ut cum illo certare possit nemo. Formosus est valde ut et heros: Unde hic monomachis est colendus. Forsetus nuncupatur filius Apollinis et Naua næ, Nefii filiæ. Is eam in cælo habet aulam, quæ Glitner vocatur. Omnes vero ad eum causas deferentes discedunt reconciliati. Hic et diis et hominibus optimus est judicii locus. Glitner. appellatur aula, que est auro fulta, et argento fulta : Ibi vero Forsetus habitat, plerisque diebus ; et soporat cunctas caun sas.

colendus.

* Hic incipit Fab. XV. apud Mallet, vid. p. 59.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

isn's,

Los 10 : obrir mi?

:
189 Bir )

toglioso
HISTORIA DECIMA SEXTA *

!!! :

[ocr errors]

: را بر

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Setiani Asis adnumeratưs fuit, quem nornulli Asa

rum Calumniatorem, seu Deorum hominumque Delatorem, vocitant. Hic nominatur Loco, seu Loptius, filius Færbæti Gigantis. Mater ejus vocatur Lafeya, seu Nal.

Fratres ejus sunt Bileiptius et Helblindius. Loco est formosus et venustus ; ingenio malus, moribus varius, illâ scientiâ, quæ perfidia et fraus in rebus gerendis dicitur, omnes post sese relinquit. Asas sæpenumero in summa praecipitavit pericula, et sæpius eusdem a periculis liberavit, technis et fraudibus suis. Uxor ejus est Siguna; filius vero Narius seu Narfius. Præterea plures habuit liberos. In Jotunheimia fuit gigantea quædam mulier, nomine Angerboda. Ex ea genuit Loco tres liberos, potius monstra ; Primum erat Fenris Lupus. Alter Jormungarder, hoc est Midgardia serpens (Oceanus): Tertius est Hela (infernum). Sed cum hi Loconis liberi in Jotunheimia educarentur, et dii oraculis edocti, sibi plurima ab hisce liberis sinistra redundatura : cum maternum genus pessimum esset omen ; sed adhuc pejus paternum. Tunc Pantopater deos, ut hos sibi asportarent liberos, emisit. Quibus allatis, anguem in profundum projecit mare, quod totam alluit terram ; et crescebat hic anguis adeo, ut circumcirca omnes extendatur terras, in medio jacéns maris

et

* FAB. XVI. apud Mallet, vid. p. 61.

1

et ore caudam apprehendens, Hellæ vero in Niflheimium projectæ potestatem dedit in novem mundos : ut habitacula distribuat inter illos, qui ad eam sint venturi; hi sunt omnes morbis aut senio confecti. Illa ibi habet magna palatia diligenter adornata,, magnisque munita cancellis. Ipsum ejus palatium Aliudner vocatur. ConTINUA MISERIA): Mensa est FAMES : ESURIES cultellus : PROREPENS MORS servus : SPECTRUM ancilla : PRÆCIPITANS FRAUS cancellus: PATIENTIA limen, seu introitus: DIUTURNUS MARCOR & ÆGRITUDO lectus. HORRENDUS ULULATUS tentorium ejus. Ejus dimidia pars cærulea, reliqua vero humana cute et colore cernitur, unde dignosci potest.

Lipi?

1

« PreviousContinue »