Page images
PDF
EPUB

Hattius Hrodatvitnii filii. Tunc Gang. Quale est genus luporum ? Har resp. Gigantea quaedam foemina habitat ad orientem a Midgardia, in sylva Jarnvid nominata, et ita nominantur illae giganteae mulieres hic habitantes. Turpis. et horrenda anus est mater multorum gigantum, omniumque lupina forma indutorum. Hinc ortum est monstrum Managarmer, quod saturatur vtta morti vicinorum hominum, et deglutit lunam, tincto édelo sanguine ; Tunc splendor solis deficit, uti hisce narratur. Versus autem habitat illa misera in Jarnvide, et paret ibi Feneris filios : Ex quibus omnibus fit vaporis quaedam exhalatio, Lunam devoratura; Gigantèis induta exuviis ; Saturatur vita morti vicinorum hominum ; Aspergit deos (rubore sanguinis) cruore: Niger fit sol sequenti aestate: venti maligni erunt. Scisne hoc ?

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

a

spondet, hoc non sapienter esse interrogatum : Estne hoc parratum, deos ponte junxisse cælum et terram, nomine Bifroest celebrata ? Eam te vidisse, oportet: fieri potest, ct eum nomine Iridis insigniveris. Tribus constat coloribus, et longe firmissimus, factusque majori artificio, quam aliae fabricae Liget vero firmissimus sit, attamen frangitur, cum Muspellii filii eum super equitant. Et tranatant equi illorum magnos amnes, deinde iter conficiunt. Tunc Gang. Non videtur mihi, deos fideliter hunc exstruxisse, cum tamen, quicquid velint, facere valeant. Tunc Har: Non sunt dii ob hanc fabricam vituperio digni. Bonus pons est Bifroest. Nulla vero pars in hoc mundo datur, quae sibi confidere potest, Muspellsoniis exeuntibus vastatum. Gang. pergit: Quid egit Pantopater, exstructa Asgardia? Har regessit : In initio disposuit gubernatores, singulos sirgulis insidentes foliis, juxta ejus mandatum lites hominum dijudicaturos. Et consessus judicum fuit in valle, nomine Idae inclyta, in medio urbis. Primum illorum fuit opus, quod aulam exstruxerint, in qua duodecim illorum solia sunt: excepto illo, quod possidebat Pantopater. Haec aula, artificiosissima sua fabrica, omnes in terra domos vincit. Hic est Gladheimium (Gaudii habitatio.) Aliam aedificarunt, in qua variae variorum deorum simulacra conspiciebantur; haec Deabus fuit assignata ; fuitque aula optima et pulcherrima. Hanc vocant homines Vinglod (Veneris et amicitiae aula.) Proximum, fabricabant domum, in qua disposuerunt fornacem ; nec non malleum, et forcipem as incudem, atque omnia reliqua instrumenta. Deinde produxerunt metallum, lapides et lignum et perplurimum illius metalli, quod aurum vocatur ; et omnem suppellectilem, et phaleras equorum, ex auro fecere, unde HAEC AETAS AUREA salutatur: Antequam dilapidarentur hae divitiae a mulieribus de Jotunheimia oriundis. Tunc dii insidentes sedibus suis regiis, in me, moriam revocabant, unde Pygmaei ortum haberent, in pulvere nempe terrae, tanquam vermes in cadavere. Pygmaei primo erant creati, et vitam nacti in corpore Ýmii, et tunc vermes érant'; sed jussu - deorum huma. nae scientiae participes fiebant et habebant formam humanam, attamen intra terramí habitabant et in lapidibús. Modsognerus fuit primus illorum, et tum Dyrinus. Ita carminibus Sibillinis : Tunc ibant. V. A.S. G. H. G. et ea de re hic consilium ineundum, Quis nanorum Principem rursus crearet, Ex ponte sanguineo Et luridis ossibus, Humana forma perplurimas, Fecere Nanos, in terra, uti illos Dyrinus docuit, eorumque recensens nomina : Nyi, Nithi, Nordri, Suthri, Austri, Vestri, Althiofr, Dualin, Nani, Niningr, Dani, Bivor, Baur, Bambaur, Nori, Orr, Anar, Onni, Miothvitner, Viggr, ok Gandalfr, Vindalfer, Thorin, Fili, Kili, Fundin, Valithior, Thorin, Vitr, ok Litr, Nyrathr, Recker, Rathsvithr. Hi sunt nani, atque in saxis habitant: (Illi autem priores in pulvere :) Dramr, Dolgthuari, Har, Hugstar, Hleitholfr, Gloni, Dori, Ori, Dufr, Andvari, Heftifili.-Har dicit. Hi vero venerunt a Svarnis tu. mulo ad Oervangam, quod est in Juro campo, et inde venit Lofar. Sed haec sunt nomina eorum : Skirver, Verver, Skatithr, Ai, Alfr, Yngvi, Eikinskialli, Falr, Frosti, Fidr, Ginar. Tunc quaesivit Ganglerus :

suerunt

• FAB. VII. apud Mallet, vid. p. 29.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Q

UÆ est : Deorum Metropolis, sive urbs sacra ?

Ad haec Har: Sub fraxino Ygdrasili † dii quotidie sua exercent judicia... Tunç G. Quid de hoc loco dicendum est ?. reposuit Jafnharz Fraxinus haec est maxima et optima arborum omnium. Rami ejus per totum diffunduntur mundum cæloque imminent: Tribus innititur radicibus, perquam late patentibus : Harum una inter Asas ; altera cum Rimtussis, ibi, quo olim erat abyssus : Tertia est super Niflheimio. Et sub hac radice est Hvergelmer fons. Nidhoger subtus radicem arrodit. Sed sub illa radice, quae ad Rimtussos spectat, est inclytus fons Minois, in quo sapientia et prudentia absconduntur. Et appellatur ille Minos , qui hunc possidet fontem : hic 'est abunde instructus scientia et sapientia, quippe qui fontis aquam ex cornu Gialliae bibet. Aliquando venit.Pantopater impetraturus unicum haustum ex cornu; sed oculorum suorum unum pignori prius daret. Uti in Carm. Sibill. perhibetur. Omnino novi, Odine, Ubi oculum abdidisti; In liquido illo fonte Minois. Libat mulsum Minos Quolibet mane super pignore Pantopatris. Scisne. hoc? nec ne? Tertia radix fraxini super cælum eminet: et sub hac

radice

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

radice est Urdar Brun (fons praeteriti temporis.)' Hic diis locus est judiciis faciendis. ! Quolibet die Asae ad coelum equitant per pontem Bifrostam, qui etiam Asopons nuncupatur. Haec sunt nomina equorum Asarum : Sleipner est optimus, oct gardens pedibus, eum possidet Odinus. II Gladerus; III Gyllir ; IV-Skeidbrimer; V Slintopper; VI Sinir; VII Gils; VIII Falofner; IX Gylltopper; X Letfeter. Equus Apollinis una cum ipso crematus fuit. Torus autem ad locum, judiciis habendis consecratum, iturus, pedes proficiscitur, vadando amnes, nomine Kormt, Gormt, Kerlæger. Hos Torus vadando traficiet singulis diebus, quibus venit judicaturus ad fraxinum Ygdrasil ; cum Asopons tofus flamma exardet; 'aquae autem sacrae inundant. Tunc G. Num ardet ignis super Bifrostam ? ''Har resp. Quod in Iride conspicis rubrum, est ignis ardens in coelo. Tunc cyclopes calcaturi essent Bifreestam, si cuilibet iter pateret profecturo.' Perplurimae sunt urbes in coelo amænæ, omnesque divina custodia munitä.

Ibi sita est urbs sub fraxino juxta fontem, et de hac aula prodeunt Virgines, ita nominatae, Uder, Verdanda, Skuld. Hæ virgines hominum dispensant ætates. Has vocamus, Nornas, seu Parcas. Adhuc plures sunt Parcæ, singulos adeuntes infantes recens natos, ut ætatem creent. Hæ Divinae sunt originis. Aliae autem Alfarum progenies. Illæ vero Nanorum filiæ : uti hisce perhibetur. Diversas origine credo Parcas esse, Nec minus stirpis. Quaedam Asarum filiae ; quaedam Alfarum ; quaedam sunt filiae Dvalini. Tunc locutus est Ganglerus; Si Parcae hominum fatis imperant, tunc dispensant admodum inæqualiter. Quidam gaudent prosperis rebus et divitiis; quidam vero inopia rerum laudumque laborant : Quidam longaevi sunt; quidam brevi vitam agunt. Har respondet: Bonæ Parcae, quæ melioris sunt generis, bonae quoque ætatis auctores sunt. Illi autem homines, quibus malum quoddam contingit, Par

cis

« PreviousContinue »