Page images
PDF
EPUB

PROX

HISTORIA QUARTA *.

De eo, quod creata sit vacca Oedumla.

ROXIMUM hoc erat, quod pruina stillavit, unde fiebat vacca Oedumla. Quatuor amnes lactei manabant ex uberibus ejus, illaque alebat Ymium. Vacca vero alebatur lingendo pruinosos lapides, salsugine obductos. Et prima quidem die, ea lingente, crines exiere humani: secunda die, Caput: Tertia vero, integer mas, nomine Buris celebratus; pater Boreæ, cujus conjunx Beizla, filia Boldornis gigantis. Hisce tres fuere filii; Odinus, Vilius, Veus. Et hoc nobis "persuasum est, inquit Har, hunc Odinum, ac fratres "ejus, esse gubernatores totius orbis atque terrae. "Et hic ille est Dominus, quem, sine pari, magnum "esse, novimus.”

* FAB. III. apud Mallet, vid. p. 18.

B

HISTORIA QUINTA *

Quomodo filii Boreae crearent coelum et terram.

OREADES occiderunt Ymium, et tam multum sanguinis ex illo profluxit, ut hocce suffocarint omnes familias Rimtussorum, uno tantum excepto, una cum domesticis suis. Illum Gigantes nomine Oergelmeri insigniunt. Hic ascendens cymbam suam, conservatus est. Et hinc Rimtussorum familiae.

Perplurimis annis, antequam terra esset creata iterum, tunc erat Bergelmer natus, Quod ego cumprimis memini, Sapientem gigantem Cymbae fuisse impositum et conservatum. Iterum Gangl. Quid tunc negotii Boreadibus, quos Deos esse, credis? Har resp. Hoc non parvi est momenti: Hi enim ex Ymio, in medium abyssi translato, fecerunt Terram; ex sanguine Maria, et Aquam; Montes ex ossibus; Lapides ex dentibus. Et ex ossibus cavis, permixtis cum sanguine,. ex vulneribus profluente, illum creaverunt Lacum seu Mare, quo terram circumligarunt. Deinde e cranio factum Coelum circumcirca super terram posuerunt, quatuor divisum in plagas; cuilibet angulo sustinendo supposuere pygmæum, quorum nomina: Oriens, Occidens, Septentrio, Meridies. Deinceps assumtos ignes ex Muspellsheimio, et infra, et supra, per Abyssum collocarunt in cœlo, ut lucerent in terram. Hi locum certum fulgetris assignarunt omnibus. Hinc dierum exstitit distinctio, annorumque designatio. Ita dicitur.

* FAB. IV. apud Mallet, vid. p. 22.

Sol

Sol nesciebat, Ubi locum haberet, Luna nesciebat, Quid virium haberet. Stellae nesciebant, Ubi locum haberent. Tunc locutus est Gang. Magna haec sunt facinora, magnaque fabrica. Har respondet: Rotunda est terra, et circumdata profundo mari: hujusque littora gigantibus inhabitanda dederunt. Sed intra littora, inque illo loco, qui a mari quaqua versum aeque distabat, Urbem erexerunt contra incursiones gigantum, circum circa terram: Materiam autem huic moli struendae suppeditarunt supercilia Ymii, nomine Midgardiae imposito. Ex cerebro vero, in aërem projecto, Nubes fecerunt; uti hiç narratur: Ex Ymii carne erat Terra creata iterum. Sed ex sudore Maria: Montes ex ossibus: Prata graminosa ex crinibus: Sed ex capite Colum: Verum ex superciliis fecere mansucti dii Midgardiam hominum filiis: Et ex cerebro erant duri animi (crudeles) Nubes.

HISTORIA SEXTA *.

A

nes.

De Creatione Aski et Emlae.

MBULANTES juxta littora Boreades invenere duas arbores, ex quibus duos creaverunt homiHisce Primus Boreadum dedit animam, Secundus vitam; Tertius vero auditum et visum. Vocatusque fuit mas Askr, foemina vero Emla. Unde prognatum fuit genus humanum, cui habitatio data erat sub Midgardia. Deinde in medio regni Asgardiam exstruxere. Ubi habitabat Odinus, et illorum familiæ, quibus nostræ originem debent. Adhuc Har: ibi sita est urbs, nomine Hlidskialf, et cum Pantopater hic supremo insidet throno, oculis totum perlustrat mundum, hominumque mores omnium. Conjunx ejus est Frigga, Fiorguni gigantis filia. Et ex hac prosapia familia Asarum oriunda est, quae Asgardiam veterem ædificavit, estque divinum genus, cum sit pater omnium Deorum. Terra erat filia ejus; horumque filius fuit Asa Tor.

*FAB. V. apud Mallet, vid. p. 20.

VOL. II.

Ff

HISTO

HISTORIA SEPTIMA *.

De Noro Gigante.

ORUS gigas, primus fuit Jotunheimiae incola. Filia ejus erat Nox; quae nigra fuit. Hanc uxorem duxit Naglfara, quorum filius fuit Auder; Filia vero illorum Terra. Hujus maritus erat Daeglinger, quorum filius fuit Dag (Dies), qui pulchritudine patrem suum aequavit. Tunc Pantopater assumptos Noctem et Diem in cœlum transtulit, deditque eis duos equos, duosque currus; et hi terram circumequitant. Nox insidet Rimfaxae, qui terram irrorat guttulis, ex fræno stillantibus: Dies vehitur Skinfaxa, et splendet aura atque terra ex juba ejus †.

[ocr errors]

Mundilfara duos habuit liberos; filium nempe, nomine Manae (Lunae), filiam vero, Solis, quae uxor fuit Glorniris. Dii vero irati huic summae arrogantiae, in tantis assumendis nominibus, hos trahendo currui Solis, quem ex igne de Muspellsheimio volante creavere, junxerunt. Mane (Luna) duos rapuit liberos a terra, nomine Bil et Hiuka, discedentes a fonte Bygvaro. Situla nominabatur Saeger: Vectis vero Simul. Patri illorum Vidfidris fuit nomen. Hi liberi Lunam comitantur, uti terricolis apparet. Tunc Gang. Celerrime currit Sol, veluti pertimesceret aliquid. Resp. Har: Prope adest, qui ei inhiat: lupi duo nempe, Skoll et Hattius

P. 24.

FAB. VI. apud Mallet, vid.

Rimfaxa, h. e. equus pruino

sae jubae. Skinfaxa h. est, equus jubae splendentis.

« PreviousContinue »