Page images
PDF
EPUB

HYPERBOREORUM ATLANTIORUM

SEU

SUIOGOTORUM ET NORDMANORUM

E D D A,

Hoc est, ATAVIA, seu Fons Gentilis illorum et Theologiæ et Philosophiæ, VERSIONE LATINA Donata, &c. Ad Manuscriptum, quod possidet Bibliotheca Upsalensis, antiquissimum, correctissimum, et quidem membranaceum, Goticum, in lucem prodit

Opera et Studio

JOHANNIS GORANSON,

Philos. Magistri.

BOK thessi heiter EDDA, henna hever samsetta

SNORRI STURLO SON, &c.

LIBER hic vocatur EDDA, eam composuit SNORRO STURLÆ FILIUS, eo modo, quo hic ordinatum est. Primum vero de Asis et Ymio. Mox de Poesi, et multarum rerum epithetis. Postremo Series Genealogica, quam Snorro confecit de Haquino Rège, Duce Skula.

PARS PRIMA,

SEU

SNORRONIS STURLEI

EDD A,

PROPRIE SIC DICTA.

OMNIPOTENS DEUS creavit cœlum et terram

et omnes res, quæ illa sequuntur: et postremo homines, ex quibus Generationes provenere, Adamum et Evam. Et dispergebantur familiæ per orbem deinceps. Sed cum exinde præterlapsa essent tempora, dissimilis evasit populus. Quidam erant boni; quidam vivebant secundum concupiscentiam suam. Propter hoc erat submersus aquis orbis, exceptis illis, qui cum Noacho in arca essent. Post hæc incolebatur iterum orbis (mundus) ab illis, sed omnis multitudo negligebat tunc Deum. Quis vero posset tunc narrare magna Dei opera, cum obliti essent Dei nominis? Sed hoc erat per universum orbem, ut popu lus erraret. Nihilo tamen minus dabat Deus hominibus

[blocks in formation]

bus terrena dona, opes et felicitatem, et sapientiam ad discernendum terrenas res ac limites cœli terræque. Hoc admirabantur illi, quod terra ac animalia haberent eandem naturam in quibusdam, licet dissimiles essent. Hoc est unum, quod terra sit viridis in summis montibus. Scaturitque ibi aqua, nec opus est, ibi ut profundius fodiamus, quam in depressioribus vallibus. Ita etiam comparatum est cum animalibus ac avibus, ut in illis sanguis elicitus, tam cito emanet in capite ac in pedibus. Altera indoles hæc est terræ, ut quolibet anno crescat in illa gramen et flos, et eodem anno decidat. Sic etiam animalibus, aut avibus contingit, ut eis crescat pilus ac pennæ, et decidant quolibet anno. Hæc est tertia proprietas terræ, ut illa sit aperta et effossa, tunc progerminat gramen in ipso hoc pulvere, qui supremus est in ter

ra.

Illi assimilarunt montes ac lapides dentibus ossibusque. Ita concludebant illi ex his, terram esse`vegetam et habere vitam aliquo modo, cum illa aleret omne vivum, suumque agnosceret omne, quod moriretur. Usque ad illam referebant genus suum. Videbent etiam, inæqualem esse cursum lunce. Quædam (lunationes) longius progressæ, quam cæteræ. Hoc considerantes concludebant, aliquem hasce gubernare: eumque divitem atque præpotentem esse; etiam cogitabant, eum fuisse antequam lunationes, atque praeesse lumini solis, rori terrae, et ventis, atque turbinibus. Non vero sciebant, ubi esset. Attamen credebant, eum esse omnium rerum gubernatorem. Utque hoc memoria tenerent, rebus omnibus nomina, etiam sibi, imposuerunt. Deinde superstitio dimanavit in varias partes orbis, in quas homines dispersi sunt; aut linguis discriminati sunt. Sed omnia judicabant illi more terreno (humano), quippe cum non haberent donum (aliquod) spirituale, atque credebant, omnia esse ex materia quadam creata, sive fabricata.

Quomodo

Quomodo divisa sit terra in tres partes.

Terra dividitur in tres partes. Harum una a meridie ad occidentem juxta mare mediterraneum extenditur, quae Africa vocatur. Pars vero meridionalis adeo calida est, ut calore solis ardeat. Altera pars ab occidente septentrionem versus porrigitur, mari adjacens, Europa nuncupatur, seu Enea. Hujus septentrionalior pars adeo est frigoribus exposita, ut nec herbarum, nec incolarum sit patiens. A septentrione juxta orientem, meridiemque versus sita regio, dicitur Asia. Haec terrae habitabilis pars omnigeno ornamento, et divitiis auri, pretiosorumque lapidum, superbit. Hic est meditullium terrae. Et sicut hic omnia sunt meliora, quam in caeteris locis ; ita etiam homines ibi sunt honoratiores, quam alibi, propter sapientiam, et fortitudinem, et pulchritudinem, et quae sunt reliqua. Ibi sità fuit urbs, quam Trojam vocamus. Trojanum vero imperium in duodecim minora divisum fuit regna, uni tamen capiti subjecta. Ibi et jam duodecim linguae fuere prima riae. Horum unus dictus fuit Memnon, cujus Conjux erat filia Priami regis, Troja. Horum filius Tros, quem nos Thorem vocamus. Qui duodecim annos natus viribus polluit maturis. Tunc terrâ duodecim pelles ursinas simul sustulit. Hic de multis simul pugilibus furiosis victoriam reportavit, nec non feris, draconibusque. In septentrione mulierem fatidicam invenit, nomine Sibillam, nobis vero Sif dictam. Prosapiam ejus nemo novit. Quorum filius vocatus fuit Lorida, ejus filius Vingitor, cujus filius fuit Vinge ner, c. f. Moda, c. f. Magnus, c. f. Sefsmeg; c. f. Bedvig; cujus f. Atra, nobis Anna: c. f. Iterman: c. f. Eremod; c. f. Skialdum, nobis Skold; c. f. Biaf, nobis Bear; c. f. Jat; c. f. Gudolfur; c. f.

Finner;

« PreviousContinue »