Page images
PDF
EPUB

aperuiffe, & novam rei metricæ Hebræorum investigandæ viam quafi digito monstrâfse.

Nec verò affirmare audeo (quo nihil arrogantius) Hebræi carminis naturam, quæ cæteros latuit, mihi soli innotescere. Quid enim, post inutiles tot doctissimorum hominum conatûs, effecturum me confidam? aut cur me pervenire poffe sperem ad illud littus, ubi tot scriptores admirabiles naufragium passi sunt? Id solum innuere volui, cùm linguæ Hebræa atque Arabica sorores germanæ fint, verisimillimum effe eas, fi quando iis poeticè loqui contigerit, iisdem numeris ac pedibus, & iisdem ferè metrorum generibus ufas fuisse. Ac fi cui versùs isti antispastici, pæonici, aliique, solutæ orationi fimiliores effe videantur, is in mentem revocet, iisdem metris usos esse poetas eos, qui Aypoxos à Græcis appellantur, & “ quos, uť in Oratore “ ait M. Tullius, cùm cantu fpoliaveris, nuda “ pænè remanet oratio.” Quod fi quis hujusmodi versiculos neget effe poeticos, eidem non

esse videbitur Pindarus aut Bacchylides poeta.

His pofitis, fine quibus ea, quæ sequuntur, intelligi nullo modo poterunt, ad ameniora tandem poeseos Asiaticæ (patia veniamus.

CAPUT III.

القصيدة

SIVE

De Idyllio Arabico.

PERANTIQUUM & præcipuè Arabibus excultum poematis genus eft, quod ökasida vocatur. Quod ad kasidæ formam attinet, primi verficuli fimiliter definunt, & deinde per totum poema verfûs pares fimilibus fonis terminantur: debet autem poema modicæ effe magnitudinis; rarò enim aut plura quàm centum difticha complectitur, aut pauciora quàm viginti: sunt tamen nonnulla quæ feptem tantùm continent, velut * illud de laudibus collegii cujufdam, cui præfuit vir eximiè doctus, Abu Hanifa.

فلها به فضل علي الاقران ما بان في الاغصان فضل البان ابها قد انبت الرحيم في

Shecardan, cap. v.

[ocr errors]

زهرا کدر قلايد العقيان نكانه كسري انوشیروان قد وضعوا عليه التاج في الايوان * لو لم تبت وابو حنيفة شيخها ما شبهت بشقايق النعمان خير يطوف بمصر بحر علومه حتي كان الناس في الطوفان يثني اليها العلم فهي زمامه وابو حنيفتنا الامام الثان * وغدت له في البحث كل طريقة نسبت الي التحقيق والاتقان *

"Ei autem (collegio) ob hunc (virum) tanta "eft præ cæteris excellentia, quanta inter "ramos enitefcit præftantia myrobalani. "Succrefcere facit Deus in fancto ejus receffu "florem, qui auri puri monilia obfcura ،، reddit.

Tanquam effet (Perfarum rex) Cofri Anufhirvan, cui in palatio corona imponitur.

[ocr errors]
[ocr errors]

66

"Nifi ita ftaret, effetque præfes ejus Abu Hanifa, non effet cùm anemonis (ob eximiam pulchritudinem) comparatum.

"Felicitur Ægyptum circumdat mare doctrina

rum ejus, adeò ut populus diluvio inun* detur. “ Flectitur in illud ( collegium) doctrina, est au

“ tem tanquam habena ejus, & Abu Hanifa,

“ facerdos nofter, cam flectit. “ In disputationibus autem finguli cursùs ad ve

“ ritatem investigandam, & pernoscendam « fcientiam referuntur.”

Hoc tamen ftatui potest: ea carmina quæ ex paucioribus quàm viginti constant distichis, fi amores, lusûs, ac delicias continent, effe inter Odas recensenda, at si laudationem, fi vituperium, fi præcepta moralia, fi quid heroicum, fi quid tandem funebre & luctuosum complectuntur, ad horum poematum, seu kafidarum clafsem, referri posse. Atque hæc poematis species elegiæ noftræ nec undequaque convenit, nec est tamen prorsùs dissimilis. Hoc autem inter eam & elegiam maximè videtur intereffe, quod hæc in amore aut triftitiâ plerumque versetur, illa verò intra nullius argumenti limites restringatur, fed vel præcepta, vel querimoniam, vel laudationcm, vel delicias ac lusûs, vel vituperationem poffit complecti. Sed mos erat perpetuus antiquis Arabum poetis, aut ab amoribus poema ordiri, aut annorum defcriptionem medio poemati aptè intexere ; deinde equum aut camelum describere, quo vecti ad amicarum tentoria ac

properare, donec

cederent; & pofteà ad argumentum præcipuum uberiùs tractandum

per

suavem rerum varietatem carmen deducentes, lapsu quodam molli & æquabili, in clausulam quafi subitò caderent. Hæc autem mihi attentè confideranti, videtur hoc poematis genus Eiduaasas

Ειδυλλιω Græcorum mirificè congruere. Sic Abil Ole nobiliffimum illud poema in laudem principis Sáid, Theocriti 'Elxwesw sis II toneuanov convenit; nifi fit potiùs ob audacissimas figuras & crebras à proposito declinationes, cum Pindari odis conferendum. Tograi porrò carmen in primis politum atque elegans, ad Idyllii, quod Xagites inscribitur, naturam videtur accedere; nam ut in hoc vituperatur Hieronis atque aliorum avaritia, fic in illo, amicorum perfidia ac fortunæ temeritas reprehenditur. Itaque inter Idyllia recenseo venuftiffimum illud carmen Caab Ben Zon heir, & illud, quod Bordah appellatur, & cui amores, ut affolet, intexuntur: velut in illis molliffimis versibus,

يحسب الصب أن الحب منكتم

ما بين منسجم منه ومضطرم * لولا الهوي لم ترق دمعة علي طلل

ولا أرقت لذكر البان والعلم *

« PreviousContinue »