Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

UT pateret, quàm ineptè de gentium exterarum poesi judicent ii, qui fidas tantùm versiones consulant, colloquium, quod sequitur, olim

, contexui. Finxi enim Arabem quendam, qui sermonem Latinum Constantinopoli didicerat, cum Britanno quodam mercatore, homine literato, familiariter vixisse, & cum eo de variis Europæ Afiæque artibus folitum esse colloqui. Cùm igitur die quodam ad portum unà descenderent, & Britannus suæ gentis poetas in cælum laudibus efferret, risum Arabs vix potuit compescere, &, Mirum est, inquit, quod narras, ac portenti fimile : cùm credidero urbem hanc amæniflimam à maris hujus piscibus extructam fuiffe, tùm demùm poetas, ut tu ais, venustos in Angliá credam floruiffe. Hem! in pastu pecudum regnent Angli, agros optimè colant, lanam

egregié tingant; fed eos à poefi alieniffimos effe perfuafum habeo. Sermonem Latinum, tuo hortatu, teque ufus adjutore, didici; fpem enim dedifti poetas complures elegantiffimos legendi, fed nihil adhuc vidi, præter unum atque alterum Horatii carmen, Ovidianas quafdam elegias, & Virgilii nobiliffimum poema, quod, meo judicio, poefis dici mereatur. Vin' tu credam, in illo, quo tu natus es, terrarum angulo, poetas meliores quàm in urbe Româ ortos fuiffe? Tum Britannus, Ipfe, inquit, judicabis; recitabo enim verficulos quofdam ex elegantioribus Anglorum poetis libatos, quos, ut pulchrè intelligas, Latinè reddam. Per mihi gratum feceris, inquit Arabs; fed cave quidquam iis ornamenti adjungas: verbum verbo redde. Tum mercator; Incipiam igitur à poetis heroicis: Sanè, fi placet, inquit alter; fed ullumne habes poetam, quem cum Ferdufio compares? Unum, inquit, atque alterum; fed palma Miltono facilè deferenda est; cujus poema epicum, quod inscribitur Paradifus Amiffus, ab omnibus meritò celebratur; iftius poematis recitabo exordium;

"De hominis primâ inobedientiâ, & fructu

Illius vetitæ arboris, cujus mortalis guftus

Attulit mortem in mundum, omnefque noftras miferias,
Cum amiffione Edeni, donec unus major vir
Redimat nos, & recuperet amoenam fedem,
Cane, cœleftis mufa."-

Tum Arabs irridens, Parce, precor, inquit, nunquam enim versûs audivi magis infipidos. Versûs autem? imò, ne sermo quidem merus mihi videtur. Perge porrò ad Lyricos. Ecquem proferre potes cùm Hafezo, mcis, tuisque deliciis, comparandum ? Multo3, respondet ille; Surrium, Couleium, Spencerum, alios ; & in primis illum, quem paullò ante citavi, Miltonum: is duo scripsit poemata, omni numero absoluta, quorum unum Lætum inscripsit, alterum Trif tem. Quàm dulcis hæc eft, in primo carmine, matutinæ delectationis descriptio !

Audire alaudam incipere volatum suum,
Et canentem tremefacere ftupidam noctem,
A speculâ fuâ in æthere,
Donec maculatum diluculum oriatur;
Et tum venire, invitâ triftitiâ,
Et ad meam feneftram dicere, Salve!
Per cynosbaton, aut vitem,
Aut plexam rofam caninam;
Dum gallus vivaci strepitu
Spargit poftremam aciem caliginis tenuis,
Et ad fæenile, aut horrei portam,
Magnanimè vacillat, dominas præcedens.”

Cùm Arabs adhuc impenfiùs rideret, & propè se in cachinnum effunderet, Age verò, inquit vir Britannus, iambos quosdam citabo Popii nostri, poetarum Anglorum, si artem ac suavi. tatem fpectes, facilè summus, fi ingenium & copiam, paucis secundus ; placebunt tibi hi versiculi, certò scio:

"Tremat Sporus-Quid? res illa ferica, Sporus, merum illud coagulum lactis afinini!

Vituperium aut judicium, eheu! poteft Sporus fentire?
Quis difrumpit papilionem in equuleo?

Attamen, liceat mihi percutere cimicem hunc, auratas ha

bentem pennas, Hunc pictum filium luti, qui fœtet & pungit."

-Ohe, inquit Arabs, define, fi me amas: hæccine poefis dici poteft? Prætereà ad portum venimus, ubi frequens erit hodiè mercatus. Hæc cùm dixiffet, videretque graviter ferentem & ftomachantem Britannum, pollicitus eft, fe ad linguam Anglicam condifcendam aliquot menfes impenfurum, ut poetas, quos ille laudaret, fermone proprio loquentes poffet perlegere.

GULIELMI JONES

LIMON

SEU

MISCELLANEORUM LIBER.

PROCEMIUM.

DOLENDUM est, intercidiffe M. Tullii opus poeticum, quod Limon inscriptum est, & quod, cùm effet adolescentulus, in lucem protulit. Quatuor tantùm ex hoc opere versûs, quibus fabularum Terentianarum suavitatem atque elegantias collaudat, à Donato ciantur. Hujus libri titulus, ut à Middletono noftro, scriptorum Anglicorum principe, observatum est, nihil aliud erat fortaffe, quàın vox Græcæ new.cov, seu Pratum (Sylvam vocant Latini), quo nomine Pamphilus etiam grammaticus Miscellanea sua inscripsit. Ciceronem & veteres imitatus, opusculum hoc meum, utpote magnâ rerum varietate refertum, Limona nominavi; conftat autem

« PreviousContinue »