Page images
PDF
EPUB

ARABS,

SIVE 1

DE POESI ANGLORUM DIALOGUS.

UT pateret, quàm ineptè de gentium exterarum poefi judicent ii, qui fidas tantùm verfiones confulant, colloquium, quod fequitur, olim contexui. Finxi enim Arabem quendam, qui fermonem Latinum Conftantinopoli didicerat, cum Britanno quodam mercatore, homine literato, familiariter vixiffe, & cum eo de variis Europe Afiæque artibus folitum effe colloqui. Cùm igitur die quodam ad portum unà descenderent, & Britannus fuæ gentis poetas in cœlum laudibus efferret, rifum Arabs vix potuit compefcere, &, Mirum eft, inquit, quod narras, ac portenti fimile: cùm credidero urbem hanc amœniflimam à maris hujus pifcibus extructam fuiffe, tùm demùm poetas, ut tu ais, venustos in Angliá credam floruiffe. Hem! in pastu pecudum regnent Angli, agros optimè colant, lanam

egregié tingant; fed eos à poefi alieniffimos effe perfuafum habeo. Sermonem Latinum, tuo hortatu, teque ufus adjutore, didici; fpem enim dedifti poetas complures elegantiffimos legendi, fed nihil adhuc vidi, præter unum atque alterum Horatii carmen, Ovidianas quafdam elegias, & Virgilii nobiliffimum poema, quod, meo judicio, poefis dici mereatur. Vin' tu credam, in illo, quo tu natus es, terrarum angulo, poetas meliores quàm in urbe Româ ortos fuiffe? Tum Britannus, Ipfe, inquit, judicabis; recitabo enim verficulos quofdam ex elegantioribus Anglorum poetis libatos, quos, ut pulchrè intelligas, Latinè reddam. Per mihi gratum feceris, inquit Arabs; fed cave quidquam iis ornamenti adjungas: verbum verbo redde. Tum mercator; Incipiam igitur à poetis heroicis: Sanè, fi placet, inquit alter; fed ullumne habes poetam, quem cum Ferdufio compares? Unum, inquit, atque alterum; fed palma Miltono facilè deferenda eft; cujus poema epicum, quod infcribitur Paradifus Amiffus, ab omnibus meritò celebratur; iftius poematis recitabo exordium;

"De hominis primâ inobedientiâ, & fructu
Illius vetitæ arboris, cujus mortalis guftus

Attulit mortem in mundum, omnefque noftras miferias,
Cum amiffione Edeni, donec unus major vir
Redimat nos, & recuperet amoenam fedem,
Cane, cœleftis mufa."-

Tum Arabs irridens, Parce, precor, inquit, nunquam enim versûs audivi magis infipidos. Versûs autem? imò, ne fermo quidem merus mihi videtur. Perge porrò ad Lyricos. Ecquem proferre potes cùm Hafezo, meis, tuifque deliciis, comparandum? Multos, refpondet ille; Surrium, Couleium, Spencerum, alios; & in primis illum, quem paullò ante citavi, Miltonum: is duo fcripfit poemata, omni numero abfoluta, quorum unum Lætum infcripfit, alterum Trif tem. Quàm dulcis hæc eft, in primo carmine, matutinæ delectationis defcriptio!

"Audire alaudam incipere volatum suum,
Et canentem tremefacere ftupidam noctem,
A fpeculâ fuâ in æthere,

Donec maculatum diluculum oriatur;
Et tum venire, invitâ triflitiâ,

Et ad meam feneftram dicere, Salve!

Per cynofbaton, aut vitem,

Aut plexam rofam caninam;

Dum gallus vivaci ftrepitu

Spargit poftremam aciem caliginis tenuis,
Et ad foenile, aut horrei portam,

Magnanimè vacillat, dominas præcedens.”

Cùm Arabs adhuc impenfiùs rideret, & propè fe in cachinnum effunderet, Age verò, inquit vir Britannus, iambos quofdam citabo Popi noftri, poetarum Anglorum, fi artem ac fuavitatem fpectes, facilè fummus, fi ingenium & copiam, paucis fecundus; placebunt tibi hi verficuli, certò fcio:

"Tremat Sporus-Quid? res illa ferica,

Sporus, merum illud coagulum lactis afinini!
Vituperium aut judicium, eheu! poteft Sporus fentire?
Quis difrumpit papilionem in equuleo?

Attamen, liceat mihi percutere cimicem hunc, auratas habentem pennas,

Hunc pictum filium luti, qui fœtet & pungit."

-Ohe, inquit Arabs, define, fi me amas: hæccine poefis dici poteft? Prætereà ad portum venimus, ubi frequens erit hodiè mercatus. Hæc cùm dixiffet, videretque graviter ferentem & ftomachantem Britannum, pollicitus eft, fe ad linguam Anglicam condiscendam aliquot menfes impenfurum, ut poetas, quos ille laudaret, fermone proprio loquentes poffet perlegere.

GULIELMI JONES

LIMON

SEU

MISCELLANEORUM LIBER.

PROCEMIUM.

DOLENDUM eft, intercidiffe M. Tullii opus poeticum, quod Limon infcriptum eft, & quod, cùm effet adolefcentulus, in lucem protulit. Quatuor tantùm ex hoc opere versûs, quibus fabularum Terentianarum fuavitatem atque elegantias collaudat, à Donato ciantur. Hujus libri titulus, ut à Middletono noftro, fcriptorum Anglicorum principe, obfervatum eft, nihil aliud erat fortaffe, quàin vox Græcæ Aauv, feu Pratum (Sylvam vocant Latini), quo nomine Pamphilus etiam grammaticus Mifcellanea fua infcripfit. Ciceronem & veteres imitatus, opufculum hoc meum, utpote magnâ rerum varietate refertum, Limona nominavi; constat autem

« PreviousContinue »