Page images
PDF
EPUB

fræna ne avertas: quod nondum egeris, id factu erit facile, ubi femel feceris, queftus quid proderit?

VII.

Prudentiæ fræna nunquam è manibus elabi finat. Verùm ubi confociati hoftes illius meditantur exitium, fi quid five occultum, five apertum ex hac fovcâ perfugium videat, illud confestim rapiat neceffe eft. Præterea illorum malitiofas voluntates prudenti confilio & fimulatione, tanquam fagittâ aliquâ, refcindat atque irritas faciat, nam, ut dicitur, Bellum per dolos ac fallacias ferè geritur. Et aiunt fapientes viri, ut ferrum alio ferro extenuatur ac mollitur, fic dolis atque infidiis ex hominum verfutorum laqueis te eripere potes.

VIII.

Nunquam fe putet ab infidiis effe tutum, quas obtrectatores atque invidi moliuntur. Porrò

autem blanditiis ac malitiofis affentationibus ne fe infinuent fedulò caveat. Quippe, cùm arbor odii atque invidiæ in humano pectore altis fit defixa radicibus, quos fructûs afferre poterit, nifi acerbiffimos? Cave verfutis inimicis fidem habeas, qui latenter perniciofas tendunt infidias; pectus, in quo odium radices habeat, malevolentiæ & atrocitatis erit plenissimum: te afpicit, & quafi adipato fermone utitur, fed propofitum fuum tegit.

IX.

Placabilitatem atque clementiam tanquam veftem aliquam & amiculum induat. Miniftros porrò imperii ac fatellites ob delicta mediocria, ne temerè puniat. (Turc. fagittis pœnarum ac doloris fcopum ne faciat). Nam fapientis eft atque excelfi animi, in fubjectorum hominum culpis atque erroribus quafi connivere, & nimiam acerbitatem manfuetudine quadam ac lenitate mitigare.

Fam inde ab Adami temporibus, ad hanc nof tram ætatem, viri ignobiles atque inglorii deliquerunt, generofi ac præftantes fe exorari fiverunt ac placari.

Quamobrem magni regis eft nocentes, fed humiles, reos molli brachio erigere, & quafi potu benignitatis & clementiæ recreare, ne, cùm fe ab omni fpe derelictos effe fentiant, defperatione afflicti tanquam in aliquam defertiffimam folitudinem recedant.

Illum, quem blandá manu ad gloriam extuleris, cave per injuftum animi impetum in terram depri

mas.

X.

Ab omni maleficentiâ diligenter declinet; ne fua fibi maleficia majori reddantur menfurâ: ea enim fructûs afferent amariffimos. Idcircò vir

maleficus fedato & fecuro animo effe non debet, fed fortunam pertimefcat adverfam. Ita enim naturâ comparatum eft, ut unumquodque factum pari munere compenfetur. Vitæ igitur humanæ hortulum lenioribus beneficentiæ ac benignitatis auris temperare oportet, ut in eo rofa profperitatis, & voluntatum noftrarum flos eniteat. Si benefici fitis, vobifmet benefacitis.

Quòd fi benignus fis, largâ benevolentiæ viciffitudine compenfabere, fin minùs, acerbiores habebis malevolentiæ tuæ fructûs; quos tametfi hodiernus dies non afferet, at veniet tamen dies, in quo graviffima parabitur maleficis pœna, beneficis verò ampliffima remuneratio.

XI.

Negotia perfonæ quam fuftinet non convenientia minimè gerat: per enim multi homines, cùm fe in res minùs decoras & congruentes immerferint, non modo ad finem propofitum non perveniunt, fed ubi ad fua revertunt negotia, hofpites funt in iis ac peregrini. Cornix greffum predicis delicatiorem imitari ftudens, illum quidem non potuit difcere, at dedidicit fuum.

XII,

Lenitate ac manfuetudine, tanquam vefte aliquâ pretiosâ, fe ornare debet. Incredibile eft, quanta fit in lenitate vis & quafi eloquentia.

Vir manfuetus parum abeft (ut verè dicitur) quin vates fit: atque adeò mucrone fubtiliffimo lenitas eft acutior, & faciliùs victoriam ab hoftibus reportat, quàm centum exercitus.

XIII.

Cùm principes in civitate viri conftanter se gerunt ac fortiter, homines verfutos ac veteratores procul à fe rex dimoveat: quamdiu enim ministros imperii sui habet fidelitatis figno impreffos atque inuftos, tamdiu fecreta regni confilia contra improborum hominum perfidiam erunt munita, & cives à periculorum fcintillis incolumes ætatem agent. Sin (quod Deus omen avertat) facies rerum dolofis & callidis hominibus, tanquam nævo aliquo, obfcuretur, & fictos eorum fermones rex exaudiat, fieri vix poteft, quin fummæ integritatis & innocentia viri fæpiffimè malè multentur. Quòd fi ita evenerit, in regem illum iniquum, cùm in hujus vitæ curriculo, tum in futuræ restauratione, redundabit exaggerata calamitas. Miniftri regis fidi fint & conftantes oportet, ut confiliis eorum excolatur regnum ac fplendefcat. Quòd fi malitiofi fint & verfuti, vaftatur fubitò imperium ac dilabitur.

XIV.

Inconftantis eft animi & infirmi, temporum varietatibus & commutationibus fortunæ per

turbari. Itaque in rebus afperis turpe eft defperatione, tanquam pulvere, vultum deformare, & poculum cogitationis nimiâ ægritudine ac mæftitiâ, velut cœno, obfcurare. Curis attritos & laboribus fapientes viros videmus, infani ac dementes voluptatibus ac deliciis perfundi folent. Præclarè itaque pocta, Leonis, inquit, collum, vinculis conftringitur, dum vulpes fingulis nolibus inter ruinofas domos in fædiffimas fe effundit libidines. Sic vir fortis & conftans pedem à triftitiæ domicilio non dimovet; ftultus verò & luxuriofus inter voluptates tanquam in horto vagatur. Ac tibi penitus perfuade, te ad propofitum finem felicitatis non perventurum, fine divini nualinis liberalitate inexhauftâ, & infinitâ benevolentiâ; & fine aquâ divinæ benignitatis, præftantiffimas virtutes non effe fructûs expectatos allaturas. Neque enim poteftas ac dominatio necessariò præftantiam fequitur, fed à providentia divinæ nutu pendet.

Singulis hifce præceptis fingulæ annectuntur fabulæ, non minùs ad utilitatem quàm ad delectationem comparatæ. Quòd fi rex ille perilluftris hos apologos plenè & copiosè narratos audire velit, ad montem, qui Serendib vocatur, proficifci debet, in quem hominum patrem exulem defcendiffe memoriæ proditum eft. Ibi nic nodus expediatur, & in illo horto rofa exoptata floreat neccffe eft.

« PreviousContinue »