Page images
PDF
EPUB

"Cùm renidet ex nigris nubibus (nubes) fulgurans, "Flet imber, à campo beneficentiæ continuò ftillans *Lacrymas, velut fi ventus margaritas fpargeret Super genam hortuli pictâ chlamyde vestiti.”

Non minorem habet venuftatem, & vim majorem, Ibno'l Faredh, elegans ac floridus poeta, & cùm antiquioribus conferendus. Miram habet plerumque in carminum initiis gratiam ac pulchritudinem:

ارج النسيم سري من الزوراء سحرا فاحيا ميت الاحياء اهدي لنا ارواح نجد عرفه الجو منه معنبر الارجاء

"Odor Zephyri ex Alzaura provenit,

"Manè, in vitam autem mortuos revocat:
"Profert nobis auras; halitus ejus diffunditur,
"Et aër ab eo ambari odorem recipit."

Sed hujus poetæ, quem cum Ovidio conferre folemus, elegiam in tertio capite citavimus.

Si quis aliorum poetarum Arabum nomina videre cupiat, legat Herbeloti, imperfectum quidem, fed jucundiffimum atque eruditiffimum opus. De Perfis tamen pauca differam: nam Turcicorum carminum duos tantummodò vidi libros. Alterum, opus perparvum variorum poetarum Odas amatorias continens: alterum,

codicem belliffimè exaratum, & Mefibii carmina complexum. Centum & feptuaginta octo Odis conftat, iifque politiffimis.

Perficorum itaque poetarum poft Ferdufium, Hafezum, & Sadium celeberrimus eft Gelaleddin Balkhi, cujus perlongum opus, 。 Mefnavi nominatum, mirificâ ornatur doctrinæ copiâ ac varietate; verbis illuminatur elegantiffimis; hiftoriis porrò abundat lepidis, fuavibus, venustis. Quàm vivida hæc eft Amoris laudatio, & ob amicæ difceffum querela!

شاد باش اي عشق خوش سوداي ما

اي طبيب جمله علتهاي ما

اي دواي نجوت وناموس ما اي تو افلاطون وجالينوس ما چشم خاک از عشق بر افلاک شد کوه در رقص آمد و چالاک شد

با لب دمساز خود کر جفتمي

همچوني ني من كفتيها كفتي

هر که او از همزبانی شد جدا بي زبان شد کرچه دارد صد نوا چونکه کل رفت و کلستان درگذشت نشنوی زان پس زبلبل سرگذشت من چه گونه هوش دارم پیش و پس

چون نباشد نور یارم پیش و پس کر نباشد عاشق را پرواي او او چو مرغي ماند بي پرواي او

"Salve, Amor; tu, qui nos fuaviter incendis,
"O tu, qui omnes noftros morbos fanas;
"O remedium, auxilium, & præfidium noftrum,
"O tu Plato nofter es, tu Galenus.

"Oculus terreftris propter amorem in cœlo eft,
"(Ob amorem) colles faltantes veniunt, & celeriter ince-
dunt.

"Labio amicæ meæ fi adhærere poffem,

"Inftar argutæ arundinis voces ederem.
"Quicunque à fodali fuo decedit,

"Is elinguis eft, licèt centum habeat voces.
، Cum abiit rofa, & defloruit rofetum,
"Non ampliùs lufcinia narrationem audis :

"Equidem pariter quomodo prudentiam ufquequaque ha

beam,

"Dum lux amicæ ufquequaque non effulget.

Quòd fi amatori non fit videndi amicam poteftas,

"Avi fimilis eft, quæ libertate caret."

Nec verò his folis inter poetas locus eft: fua

enim laus tribuitur aliis innumeris, qui in variis

انوري generibus foruerunt. Celebriores funt ,Rebidi رشيدي ,Feleki فلکی ,Anvari فلكي كاتبي ,Kermani كرماني Rudeki رودکی

Catebi, & Khakani, qui Abi’lolæ fuit, fi Herbeloto fides, difcipulus, & magnificam præceptoris fui poefin eft feliciter imitatus. centiorum tamen poetarum, quos tulit Perfis,

Re

elegantiffimus meritò habetur Jami, cujus opera fæpenumerò, cùm in Lingua Perfica Commentariolo, & in Grammaticâ, tum etiam in Hiftoriis noftris, laudavimus.

Sed de poetis hactenus: fufiùs de iis & copiofiùs differere, ab inftituto effet alienum; magna enim fylva eft, & integrum volumen requirit: & profectò imprimis defideratur liber De poetarum Afiaticorum Vitis; cujufmodi opus cùm utiliffimum, tum etiam ob novitatem jucundiffimum fore puto. Et laudandum foret propofitum, tot eximios viros ac miris ingeniis præditos in novam lucem, & quafi vitæ integrationem revocare. Plurimum fanè his literis obest librorum excuforum paucitas: egregium effet itaque ac rege aliquo dignum opus, libros Afiaticorum elegantiores in lucem proferre, fed fine interpretatione; ita enim propè duplicaretur & fumptus & labor. Illi autem qui otio fruerentur erudito, utcunque à bibliothecis remoti, poffent eos, gradatim ac pedetentim, accuratè interpretari, emendare fagaciter, & doctè illuftrare. Ita fieret ut Arabum ac Perfarum poemata in manibus & in ore haberemus, nec minùs effet ufitatúm Ferdufii, Amralkeifi & Abi'lolæ versûs in quotidianis fermonibus recitare, quàm nunc Homeri, Anacreontis, aut Pindari.

[merged small][ocr errors]

PARS SEXTA:

De Afiatica Dictione.

CAPUT XX.

HABENT Afiatici orationis genus, non id quidem omninò numeris aftrictum, ut poema, nec tamen ita fluens ac diffolutum, ut fermo vulgaris. Placet libros hoc modo numerosè compofitos inter poemata recenfere; nam orationem, cujus fententiæ modulatè cadunt, leniter profluunt, fimiliter definunt, quæ verbis dulcibus & hilarioribus, iifque jucundè tralatis ornatur, in quâ denique paria adjunguntur paribus, & contraria contrariis referuntur, parùm à verfu abeffe puto: quod video de Platonicâ & Democriteâ locutione fenfiffe veteres*. Atque in hoc loco de Afiaticorum libris modulatis differere, nec erit inutile, nec à propofito alienum.

* Cic. Orator.

« PreviousContinue »