Page images
PDF
EPUB

خزيدي چرا خاطر تيز من نترسيدي از تیغ خون ریز من

"Liberalitatem vide regis iftius indigi!

"Eloquitor; & à verbis veritatis munus debitum pete. "Non probum eft veritatem celare,

"Et fidem abjectis fordibus fpargere.

"Res quævis viliffima melior eft tali rege,

[ocr errors]

Qui nec pietatem, nec mores, nec religionem habeat. "Intellectus non eft regi Mahmud,

"Video enim animam ejus à beneficentiâ averfam. «Servi filius ad opus ingenuum nequit perduci, "Licèt pater fit multorum principum ;

[ocr errors]

Caput improborum hominum efferre,

"Perinde eft ac pulvere oculos afpergere;

"Aut fuum filum incurvare,

"Aut colubrum in finu alere.
"Arborem, quæ eft naturâ amara,
"Si in hortum paradifi transferas;
"Si à ripâ æternitatis, aquationis tempore,
"Radicem ejus melle fpargas, & puris favis
"Naturam fuam poftremò oftendet,

"Et fructûs omninò afferet acerbos.

Quòd fi ovum cornicis, ex tenebris formatæ,

"Ponas fub pavone horti cœleftis,
"Et tunc, cùm ex ovo prodeat pullus,
"Si præbeas illi grana ficûs divinæ,
"Si des illi aquam ex fonte Salfebil,
"Si demùm ovum halitu fuo afflet Gabriel,
"Tamen cornicis ovum cornicem proferet,

"Et irritum faciet pavonis coeleftis laborem.

*Fuit Sebectighin, Mahmudi pater, fervus Alpteghini, qui, fub regno Nahi Samani, exercitui Perfico præfuit.

"Quòd fi viperam de viâ capias,

"Et inter rofas eam facias requiefcere,

"Si agas quodcunque animæ ejus placeat,
"Si potum ei ex immortalitatis fonte præbeas,
"Non erit propter hanc curam amica tibi,
"Sed veneno te tandem afflabit.

"Quòd fi nocture pullum capiat horti cuftos,
"Et à folitudine in hortum ferat,

"Sedemque ejus noctu faciat rofæ fruticem,
"Et manè torum ejus reddat hyacinthum,
"Simul ac dies pennas fuas explicaverit,
"In folitudinis angulum avolabit.

"Non inane redditur Vatis noftri dictum,
"Unamquamque rem ad fuam naturam redire.
"Si per officinam ambari venditorum tranfeas,
"Ambari odorem vestis tua retinebit.
"Si tranfeas per fabriferrarii officinam,

"Præter nigrorem nihil reperies.

"Mirum non eft, à pravis ingeniis prodire pravitatem:

"Noctis nigredinem non licet exfecare.

"A viri improbi filio nihil probi sperate,

"Nam

thiops lavatu non fit candidior.

"O rerum omnium dominator, fi purà fuiffes indole, "In illâ doctrinæ viâ effes liberalis,

"Audires ejufmodi effe poefeös dignitatem,

"Secundum regum mores, veterefque confuetudines;

"Non ita fortunas meas corrumperes,

"Alio modo opus meum afpiceres.

"O, rex Mahmud, arcium expugnator,

"Si me non timeas, at Deum time.

"Quare acre meum ingenium excitâfti?

"Annon gladium meum fanguineum metuis?"

CAPUT XVIII.

الصفات

SIVE

De Defcriptionibus.

RELIQUUM eft, ut de naturæ descriptioni❤ bus loquar; quo in genere, cùm omnes venuftiores poctæ, tum præcipuè florent Afiatici. Picturam ac poefin quafi forores effe perfpicuum eft; & mirum eft quantum fe mutuò juvent atque illuftrent.

Notum eft Timanthem, cùm Iphigenia immolationem pingeret, & Græcos aftantes mœftiffimos feciffet, Agamemnonis faciem pallio obvolviffe; proptereà quòd incredibilem patris dolorem nullis coloribus poffet imitari. Quod infigne artificium ex verfibus illis Euripideis videtur fumpfiffe,

ὡς δ' ἐσειδεν ̓Αγαμεμνων ἀναξ

Επι σφαγήν τειχεσαν εἰς ἀλσος κόρην,
Υπεςέναξε, κάμπαλιν σρέψας καρα

Δάκρυα προηγεν, όμματων πεπλον προθεις.

Cujus rei alia funt exempla quamplurima.

Sed in reliquis poematum generibus modica eft inter pictores ac poetas cognatio, in hac, de quâ nunc loquor, funt valdè finitimi; nam poeta, cùm naturæ proprietates defcribat, lectiffimam quafi picturam ante oculos lectoris ponit: cujus rei exempla quædam fubjiciam. Quòd fi omnes rerum naturalium defcriptiones, quarum ex variis poetis fatis amplam comparavi fupellectilem, hoc loco velim exponere, abfurdè fanè faciam, & contra inftituti mei rationem. Sed nequeo me impetrare, quin unam atque alteram ex Græcis quibufdam fcriptoribus defcriptionem apponam; eoque libentius quod rariores fint, δε admodum pulchræ.

[ocr errors]

Quàm jucunda eft pictura, quâ nympharum lusus in Oeneo defcribit * Charemon, tragicorum longè venuftiffimus!

Εκειτο γαρ ή μεν λευκον εἰς σεληνόφως
Φαίνεσα μαςον, λελυμένης ἐπωμίδα,
Της δ' αὖ χορεια λαγονα την άρισεραν
Έλυσε γυμνης δ' αίθες – θεαμασιν
Ζωσαν γραφὴν ἐφαινε· χρωμα δ' όμμασι
Λευκον μελαινας έργον ανταύγει σκιας
Αλλη δ' έγυμνα καλλίχειρας ώλενας, κα
'Αλλη προσαμπέχεσα θηλυν αυχενα.
Ἡ δ' ἐκραγέντων χλανίδων ύπο πίχας
Έβαινε μήσον, καξεπεσφραγίζετο
Ώρας γέλωσης χωρὶς ἐλπίδων έρως.
Ὑπίωμεναι δ' ἐπιπῖον ἐλεγίων ἐπι,

* Vide Athenæum, Lib. xiii.

Ίων τε μελανοφυλλα συ/κλωσαι πέρα,
Κροκον Θ' ός ἡλιώδες εἰς ὑφασματα

* Πεπλων εις είδωλον ἐξομοργνυται.

Quos versûs eleganter, ut femper, convertit Grotius, eam fibi vindicans in trimetris licentiam, quam Nævius, Accius, & veteres tragici fumpferunt:

Alia jacebat candidas papillulas
Oftendens lunæ, retrojecto pallio:
Alii chorea lævum nudârat latus,
Nudum fideribus exhibens fpectaculum,
Viventem effigiem. Lacteus vifu color
Contra certabat umbris nigricantibus:
Monftrabat ulnas alia, & formofas manûs:
Alia obtegebat tenera colli volumina :
Alia difrupto tenuis interulæ finu

Femur oftendebat; arridente gratiâ

Mihi fe imprimebat, fpem non adducens, Amor.
Et jam volvuntur lapfabundæ per inulas,
Jam nigricolores violas populantes legunt,
Crocique florem, qui purpureis fupparis

Injectus rutilum folis imitatur jubar.

Idem in Alphefibæá humanam pulchritudinem defcribit pulcherrimè:

Και σώματος μεν ὄψις ἐξευγάζετα
Στιλβεσα λευκῳ χρώματι διαπρεπής,

*Duo, qui fequuntur, versûs,

Περσης δε θαλερος ευτραφεις αμαρακια

Δείμωσι μαλακοις ἐξέτεινεν αυχενα,

ad hanc Nympharum defcriptionem pertinere non arbitror; fed ad illam, de qua loquitur Athenæus, cùm dicit Charcmona in defcribendis floribus multum effe & copiofum.

« PreviousContinue »