"Sunt ei filii, ex quibus in unâquaque regione "Rex eft, qui in hoftes exercitum ducat; "Ex omnibus (adolefcentibus) frontes habentibus nitidas, illum effe putares lunam, "At cùm in prælium irruit, tum fcilicet leonem: "Homines ingenuum habentes ortum, egregiam indolem, Copiosè fluentem liberalitatem, & formofos vultus. "Irruunt, cùm eluceat aliqua utilitas "Ex enfibus, fed à facris rebus rapiendis abstinent. "Quæ hoftium fanguine non tingatur. Nobiliffima funt in hoc genere Abi'l Ola carmina, cujus exultans & quafi vibrans ingenium videtur Pindari fuiffe fimillimum. Primum illius in laudem principis Said carmen harum literarum cultoribus non minorem affert delectationem, quàm Græcæ poefeos amatoribus primum & quartum Pythium. Hujus elatiffimi poematis illuftriores quafdam virtutes exponam. Seipfum initiò alloqui videtur, & fententiarum feriem de vanis animæ humanæ cogitationibus fundit. Mox de fuâ peregrinatione loquitur; mulieres quafdam inducit de causâ itineris percontantes: "Refpondimus, inquit, Saidum pe"timus; & fuit illis nomen principis faufto "omini;" سالن فقلنا مقصدنا بسعيد فكان اسم الامير لهن فالا Said enim fortunatum fignificat, Tum, ad principis laudationem facili aperto aditu, in elatam animi exultantiam erumpit, & in hos magnificos versûs fefe effundit: مکلف خيله تنص الاعادي وجاعل غابه الاسل الطوالا تكال قسيه من غير رام تمكن في قلوبهم النبالا تکان سپونه من غير سل تجد الي رقابهم انسلالا تکان سوابق حملته تغني عن الاقدار صوناً وابتذالا "Impellit equitum turmas ad hoftium venationem, Deinde bella principis, tanquam venatoris potentiffimi, defcribit, Hinc ad amores fuos, more Arabico, tranfit; & amicam fub juvencæ imagine adumbrat. Tempeftatem describit ac fulgura: morales quafdam fententias, ut Pindarus folet, intexit. Hinc occafionem fumit in tribum Badia invehendi, quos inhospitalitatis infimulat; iifque Saidi liberalitatem tanquam exemplum proponit: cujus fortitudinem ac potentiam mirificis coloribus pingit. Mox equum principis ob celeritatem ac nobilitatem, Græcorum more, collaudat, & poft nobilem gladii Profopopæiam, variafque laudationes, poema claudit. Quàm fublimis eft hæc enfis defcriptio, quàm audax, quàm magnifica! محلي البزد تحسبه تردي نجوم الليل وانتعل الهلالا مقيم النصل في طرفي نقيض يكون تباين منه اشتكالا تبين فوقه ضحضاح ماء وتبصر فيه للنار اشتعالا غراراه لسانا مشرفي يقول غرايب الموت ارتجالا بصر الامير وقد نضاه اذا باعلي الجوظن عليه آلا ودبت فوقه حمر المنايا ولكن بعد ما مسخت نهالا "Ornatur vaginâ, quam vestitam putes "Aftris nocturnis, & calceatam lunâ: "Facies erecta mucronis, meo afpectu, difcrepantiam quandam habet, "Ita tamen ut in illâ quædam fit fimilitudo; "Fulget enim fuper eâ aquæ fplendor, "At vides in eâdem ignis fcintillas. "Duæ ejus acies duæ funt linguæ in Moshref politæ, << Quæ terribilem Mortis orationem fundunt ex tempore. "Cùm circumfpiciat princeps, eumque ensem educat “In altum aëra, putat in eo fplendore aquæ nitorem; "Et repunt fuper illo purpureæ mortes, "Pofteaquàm in formicas mutatæ fuerint." Sanguinis guttulas lento motu per gladium defluentes cum formicis comparat. Illâ autem figurâ, "repunt fuper illo purpurea mortes,” nihil effe poteft conceptu difficilius, nihil incertius aut magis terribile, & ob eam ipfam caufam, ut anteà ftatuimus, nihil elatius. CAPUT XVII. الهجا SIVE De Vituperatione. AD eam poefeos fpeciem venimus, cui origi nem dedit odium atque offenfio: eam fcilicet, quam recentiores Satyram vocant, veteres Iambos; proptereà quòd illo metro usus eft, vituperator acerrimus, Archilochus, Πατερ Λυκαμβά, ποιον ἐβρασω τοδε; Τις σας παρεισε φρένας: quem imitatus eft in hendecafyllabis Catullus, Quænam te mala mens, miselle Ruvide, Agit præcipitem in meos iambos? & in epodis Horatius; qui ipfam libri infcriptionem ab Archilocho fumpfit: nam Hephæftion, de verfu dactylico tetrametro loquens, addit μ πρωτο έχρησατο Αρχιλοχῷ ἐν Επῳδοις. Iambis etiam ufus eft Hipponax, fed ut pondus quod |