"Equis Arabicis funt velociores; "Heroibus Perficis magis intrepidi. "Exercitûs eorum, quos Secfár vocant, "Tigridas belli effe putes. "Cùm de meo adventu nuncium accepiffent, "Et deinde per totam urbem tranfibant. "Non abeffe potuit, quin ob hanc rem follicitus effem; "Huic heroi nomen erat Kerkavi, "Heros fuit cujus ftatura cupreffum rettulit. "Mater ejus à Zohako prognata fuit, Principes fortium militum præ illo pulvis erant. "Cùm ex acie oriebatur pulvis, "Gena militum noftrorum pallore tincta eft; "Equidem uno clavæ meæ ictu "Inter medias hoftium turmas viam aperui, "Unanimè autem in prælium ruebant; "Cùm vocem meam Kerkavi audiviffet, "Et ftrepitum clave meæ, capita findentis, "Ad me prælii cupidus venit, "Inftar torvi elephantis, cum longo laqueo, "Tortum in me laqueum paravit, "Ego verò, cùm eum vidiffem, periculum novi appropin quare, "Arcum regium manu cepi "Cum fagittâ populeâ cufpidem habente ferream; "Vidi tandem ex pulvere eum, ficut elephantem ebrium, "Irruere, gladium Indicum dextrâ vibrantem. "Putabam, magne rex, eum ita effe violentum, "C Cepi manu meâ viri fortis balteum, "In campo proftrati jacebant. "Cum rege inclyto, equite, bellatore; "Fuerant autem primò trecenti mille; "Quid valet malevolentia, ad fortunam tuam minuen dam, "Contra eos qui funt folii tui cultores?" Cùm herois verba rex audiviffet, 'Coronam fuam fortunatam ufque ad lunam erexit. * De arcu Caiano vide Herbel. p. 235. • Vinum & convivium parari juffit, hilaris fuit, Liceat mihi, quamvis verear ut crimen temeritatis effugiam, experiri, an hæc bellatoris Perfici oratio metro Vergiliano accommodari poffit. Samus, ut aurato cinctum diademate Regem Vidit ovans, excelfa ferebat ad atia greffum; Quem rex ad meritos facilis provexit honores, Et fecum in folio juffit confidere eburneo, Calato rutilanti auro, insertifque pyropis. Magnanimum affatus tum blandâ heroä loquela, Multa fuper fociis, fuper armis multa rogabat, Jam, quantos aleret tellus Hyrcana gigantes, Jam, quâ parta manu nova fit victoria Perfis: Cui dux hæc memori parens eft voce locutus. Venimus ad caftra hoftilis, rex maxime, gentis: Gens eft dura, ferox; non afpera fævior errat Per dumeta leo, non fylvâ tigris in atrâ; Non equus in lætis Arabum it velocior agris. Cùm fubitò trepidam pervenit rumor in urbem Adventare aciem, queruli per tecta, per arces, Auditi gemitûs, & non lætabile murmur. Ilicet æratâ fulgentes caffide turmas Eduxere viri; pars vaftos fufa per agros, Pars monte in rigido, aut deprefsâ valle fedebat: Horruit ære acies, tantæque à pulvere nubes Exortæ, ut pulchrum tegeret jubar ætherius fol. Quale in arenofo nigrarum colle laborat Formicarum agmen, congeftaque farra reponit; Aut qualis culicum leviter ftridentibus alis Turba volans, tenues ciet importuna fufurros; Tales profiluere. Nepos ante agmina Salmi Cercius emicuit, quo non fuit ardua pinus Altior, aut vernans riguo cypariffus in horto. Cercius, horrifico complens loca vafta boatu, Flammarum ritu, aut per nubila fulminis acti. Affulfit, cæfofque doles, Hyrcania, natos. Sic pereant, quicunque tuo, rex optime, fceptro, Qui premis imperio ftellas, parere recufent! Dixit; & heroäs Perfarum rector ovantes Laudibus in cœlum tollit; jubet inde beatas Inftaurari epulas, & pocula dulcia poni: Conventum eft, textoque fuper difcumbitur auro. |