"Hadhdhata, fecunda Hadhdhata Damrata. "Quaternario Aruda unica eft fana, cui Darba quatuor, Raflata, Dhailata Nuda, & Kata"ta *?" Profectò hæc legenti cuivis tam obfcura videbuntur quàm Hannonis in fabulâ Plautinâ perfonati oratio Punica. Sed nos ad argumentum, magis dilucidè tractandum, veniamus. Magna eft in poefi Afiaticâ metrorum varietas, in quâ ne Græcæ quidem cedit: hoc tamen præcipuè interest, quod Arabes & Perfæ plures habeant fyllabas longas quàm breves, Græci verò pluribus utantur brevibus quàm longis; unde fit, ut tribrachyn, proceleufmaticum, primum pæona, aliofque pedes volubiles, quibus Græci tum poetæ tum oratores delectantur, Afiatici in verfibus non adhibeant. Apud Arabes, fi literâ (ut vocant) immotá fyllaba terminetur, longa femper eft, fin minus, brevis; ut kād,bě. ? Pleræque voces, quibus de re metricâ utuntur Afiatici, à tentorio tranflatæ funt, propter fimilitudinem quandam inter ædificium tentorii, & verfuum ftructuram, quemadmodum illa Pindarica, Χρύσεας υποςασαντες εύτ Vid. Clerici Profod. Arab. pag. 72. Sic verfum tichium مصراع feu domum vocitant, & hemiffeu januam; fyllabam longam, & pyrrichium longæ temporibus æqualem, chordas nominant, iambum & choreum, paxillos. Hæc autem imago, quæ non eft fanè injucunda, à communi Arabum Nouada feu campeftrium vitâ depromitur. Sequitur ut de pedibus poeticis differam. Puri igitur pedes funt vel diffyllabi, |