آمدند و کندند و سوختند و کشتند وبردند و رفتند Irruperunt, diruerunt, combufferunt, necaverunt, diripuerunt, difcefferunt. Non dubito affirmare his fex vocibus animum auditoris magis fuiffe permotum, quàm longiffimâ hujus cædis narratione, licèt graviffimis fuerit inftructa verbis, & fententiis ornata splendidiffimis. Cùm enim animus variarum rerum ferie ac verborum cumulo quafi obruatur, * perfectam imaginem formare nequit; fed alia aliam trudit; itaque omnia funt obfcura, omnia confusa, omnia incerta; omnia denique fublimia. Certiffimum eft enim, dum hæ fex voces proferuntur, imagines exercitûs irruentis, occidentium & occiforum, incendii, ruinæ, prædationis, & victorum recedentium, aliarumque rerum, quæ iis neceffariò fubjunguntur, animo comprehendi neutiquam poffe. * Vide librum Anglicum De Sublimi & Venufto, Part V. fect. v. CAPUT XI. اللطافة SIVE De Venuftate. QUID per Venuftatem intelligam, complectar brevi: Ea mihi videtur venufta effe poefis, cujus imagines fint hilares, nitidæ, ridentes, latæ, compofitio mollis & dilucida, quæ denique lectoris animum permulceat, alliciat, oble&tet, exhilaret, relaxet, & fuaviffima quâdam voluptate perfundat. Quibus autem modis eam in animo excitet voluptatem, non inftitui hoc loco differere; fed ftatuam cum Hermogene * quæcunque aut vifu, aut tactu, aut guftu, aut auditu, aut odoratu denique fuavia funt, ea, cùm aptis * Hermog. περι ̓Ιδεων. Lib. II. cap. iv. περι Γλυκύτητος. Παντα όσα ταις αἰσθήσεσιν ἡμων ἐσιν ἡδεα, λεγω δε τη όψει, ή γευσει, ή τινι ἄλλῃ ἀπολαύσει, ταυτα και λεγομενα ήδονην ποιει. ̓Αλλ ̓ αἱ μεν εἰσιν αίσχραι των κατα ἀπόλαυσιν ἡδονων, αἱ δ' ε τοιαυται. Και τας μεν ἐκ αἰσχρας ἐσιν ἁπλως ἐκφράζειν, οἷον καλλῷ· χωριό, και φυτειας διαφορες, και ρευμάτων ποικιλίας και όσα τοιαυτα. describantur versibus, magnam afferre jucunditatem. Cujusmodi sunt locorum amenitates, horti, flores, nymphæ, fontes, amores, deliciæ, nuptiæ, rivuli, lusciniæ cantus, odores, zephyri, humana pulchritudo, & reliquæ imagines ex naturâ depromptæ, quas rectè venuftatis fontes effe ait * Demetrius Phalereus. Ob hanc rem pulchri sunt versùs, quos in Symposio Platonis recitat Agatho, cùm amorem dicat afferre, Ειρηνην μεν εν ανθρωπους, πελαγει δη γαληνην, Νηνεμιαν δ' ανεμους, κοιτην υπνοντ’ ενι κηδει. Hæ autem imagines sunt jucundiffimæ: quid enim tam jucundum, quàm pax civitati, maris tranquillitas navigantibus, venti lenitas viatoribus, lectus & fomnus mærentibus? Nec minùs lætæ funt imagines in Sapphûs versiculis, quos in libro fecundo de Formis citat Hermogenes, qui multa ibidem de suavitate, ipse quoque suaviter, fcripfit: Καλδ' ύδωρ ψυχρoν κελαδει δί όσδων Κυμα καταιγει. Nihil enim ferè excogitari potest dulcius, quàm imago “ Aquæ gelidæ per malorum ramos mur“ murantis, & fomni, trementibus foliis, leniter “ defluentis.” * * Περι Ερμηνείας. Είσι δε αι μεν εν τοις πραγμασι χαριτες, οίον νυμφαιοι κηποι, έμεναιοι, έρωτες, όλη η Σαπφος ποιησις. 66 Vellem profectò non intercidiffent tot & tam divina Sapphûs carmina. Quæ fuperfunt (ut ipfius poetriæ utar verbis) funt *"auro ipfo magis aurea. Et notabile eft Demetrium, Hermogenem, Dionyfium Halicarnaffeum, & reliquos artis oratoriæ magiftros, illam perpetuò citare, cùm de venufto dicendi genere loquantur. + Carmen autem in Atthida, tanquam elati generis exemplum profert Longinus; à quo valdè diffentio. Quam enim habent cum Elatione affinitatem lætiffimæ illæ imagines, puella fuaviter loquens, & fuaviter fubridens? Prætereà nihil terribile aut horridum in hac Odâ describit puella Lesbia, fed jucundiffimum animi motum, Amorem; &, ab illo ortam, totius corporis relaxationem; quæ imago ab Elato dicendi genere eft alieniffima: nam corpus permulcere & relaxare præcipua eft delectationis & voluptatis proprietas. Hinc Amor apud poetas Græcos Avoiμears, membra diffolvens, fæpiffimè vocatur, ut Sappho, Εξως δ ̓ αὖτε μ ̓ ὁ λυσιμελής δίνει. Hanc ob rem Bacchum appellari Avalos nonnulli putant; iidemque vinum ‡ xaxır ideò no Xpuce yourcтeça. Sapph, apud Demetr. Phal. + Longin. weg 'Thus, Cap. x. Sic Hipponax, Όλίγα φρονεσιν οἱ χαλιν πεπωκότες. & Archilochus apud Athenæumn, Πολλον δε πίνων και χαλίκρητον μεθα. minari aiunt, quòd foluat & relaxet. Sed ob deperdita cùm Sapphûs, tum etiam Erinnæ, Alcmanis, Alcæi, & Diphili, Apollodori, Philemonis, Alexidis, aliorumque poetarum, opera, præclaris illis Græcis facerdotibus plurimam fcilicet debemus gratiam! Illos enim eò delirationis provexit anilis fuperftitio, ut complura veterum Græcorum poemata, eaque venuftiffima, combufferint; nimirum quòd in illis amantium nequitiæ, ut vocant, effent defcriptæ. Imaginum venuftatem dictionis & verborum pulchritudo fubfequitur. Neceffe eft enim poeta, de his lætiffimis rebus fcribens, verborum utatur fplendore & dulcedine: de qua re vi dendus eft Demetrius*. Quinetiam, ut ait Hermogenes, illæ voluptates, quas Amor fecum affert, delectationem quandam præbent cùm defcribantur; fed aliis lectoribus aliam; nam lector pudicus defcrip * Διο και μεν ἡ Σαπφω περι μὲν καλλες άδεσα, καλλιεπης ἐξι, και ήδεια, και περι έρωτων δε και έαρος και περι άλκυονος, και άπαν καλον ὄνομα ἐνυφανται αύτης τη ποιήσει. Et alibi, Ωσε εἰ μεν τις ἐν πραγματι χαριζεςι, ταδε και ή λέξις πόλει ἐπιχαριτώτερα, οἷον, ̔Ως δ ̓ ὅτε Πανδαρες κερη χλωρῆς ἀγδων ἐνταυθα γας και ἡ ἀηδων χαριεν ὀρνίθιον, και το έαρ φύσει χαριεν πολυ δὲ ἐπικεκόσμηται τῇ ἐρμηνειᾳ, και έσι χαριεςερα, το τε Χλωρηίς και το Πανδαρες κερη εἰπεῖν ἐπι ορνιθος, άπερ τε ποιητε ίδια ἐςι. |