Page images
PDF
EPUB

&

ما مست شراب ناب عشقیم

نه تشنه به سلسبيل وكافور

Nos vino puro amoris inebriamur, Fontes autem cœleftes (Salfebil & Cafur) non fitimus.

Et alibi plus millies.'

Ac profectò fatis intelligere nequimus, cur poetas credamus hujufmodi involucris ac tegumentis velle celare eas virtutes, quibus nihil laudabilius effe poteft, pietatem ac Dei cultum; amores verò impudicos, & qui maximè humano. generi dedecori fint, apertè profiteri. Multò certè verifimilius eft, poetas illos, utcunque fenfum quendam occultum innuere videantur, eo folùm prætextu uti, ut cives fuos credulos & religiofos decipiant, & voluptatibus liberiùs indulgeant. Ac ne ipfis quidem Perfis, (doctioribus fcilicet) Hafezi carmina arcanam habere fignificationem v fa funt: nam Sadius, omnium eruditiffimus interpretum, proprium tantùm verborum fenfum in illius verfibus explicat. Prætereà memoriæ proditum eft (illo poetâ mortuo), primarios urbis Shirazi viros, fepulturam ei ob carminum impudicitiam concedere noluiffe; cùm verò magna effet inter eos concertatio, aliis ut fepeliretur fuadentibus, aliis vehementer de

hortantibus, ad fortes fe contuliffe, & ipfius poetæ librum divinationis causâ aperuiffe; cùm autem primus, qui fefe illis obtulit verfus, effet,

*

قدم دریغ مدار از جنازه حافظ اگر چه غرق کنا هست میرود ببهشت

Greffum noli retorquere ab Hafezi exequiis, Tametfi enim peccatis demerfus fit, in cœlum intrabit.

facerdotes illicò confenfiffe, & poetam humavisse in illo loco, Mofella dicto, quem ipfe in carminibus celebraviffet. Ita difputant utriufque fententiæ propugnatores: equidem veterum Academicorum morem, nihil ut affirmem, ftrenuè tenebo; ita tamen ut non negem, quin mihi disputatio fecunda ad veritatem propenfior effe videatur.

* Ultimus verfus eft pulcherrimi carminis, cujus initium:

کنونکه میدمد از بوستان نسیم بهشت

من وشراب فرح بخش ویار حورسرشت

Nunc cùm ex horto aura paradifi veniat,

Ego & vinum lætitiam præbens, & fodalis cujus forma nymphæ cœlefti fimilis eft (convenimus).

CAPUT X.

De Elato dicendi genere.

LAUDARE Afiaticam poefin, & quanti fint in eâ venuftatis atque elegantiarum flores, exponere, non ut philofophus, fed ut narrator, inftitui. Itaque de Elatione dicendi quàm breviffimè potero, differam; eamque primò definiam. Id eft igitur Elatum, quod fit incertum, horridum, obfcurum, periculofum, vastum, difficile, turbulentum; & quod eos qui legunt ufque adeò percellat, ut admirentur, vereantur, tumultuentur, exhorrefcant, doleant, ftupeant. Sunt autem Elationis præcipui fontes, terror, magnificentia, potentia, & in eâ defcribendâ brevitas. Alii funt quafi fonticuli, fed qui omnes terrori fubjunguntur, ut folitudo, filentium, caligo; intermiffio, caque vel fonorum, ut luporum ululatus in fylvâ noctu auditus, vel lucis: ad fummam quodcunque fenfibus eft maximè injucundum, id cùm defcribatur, Elatam reddit poefin.

Ac primùm de Terrore loquar; ad quem ex

citandum aptiffimæ funt tempeftatum ac toni

trûs imagines.

Nam

cui non animus formidine Divûm Contrahitur? cui non correpunt membra

vore,

pa

Fulminis horribili cùm plagâ torrida tellus
Contremit, & magnum percurrunt murmura

cœlum!

Sic in Jobi poemate *,

שמעו שמוע ברגן קלו

והגה מפיו יצא :

תחת כל השמים ישרהו

ואורו על כנפות הארץ :

אחריו ישאג קול

ירעם בקול גאונו :

Audite attentè ftrepitum vocis ejus,

Et fremitum (qui) ex ore ejus egreditur,
Sub totum cœlum eum dirigit,

Et lucem ejus in alas terræ,

Poft eum tonat vox,

Rugit voce dignitatis fuæ.

Sic etiam omnium poetarum poft Afiaticos altisfimus,

fchylus,

χθων σεσαλευται,

Βρυχια δ' ήχω παραμυκάται
Βροντής, έλικες δ' ἐκλαμπεσι

Στερόπης ζάπυροι, δρομοι δη κονι

* Cap. xxxvii. 2—4.

+ Prometh. Asopar. ver. 1030.

Είλισσεσι. Σκιρτᾳ δ' ἀνέμων

Πνεύματα παντων, εἰς ἄλληλα
Στασιν ἀντιπνεν ἀποδεικνύμενα.

Συντετάρακται δ' αιθήρ ποντῳ.

Et illa nota,

Tenebræ conduplicantur, noctifque & nimbûm occæcat nigror,

Flamma inter nubes corufcat, cœlum tonitru contremit;

Grando mifta imbri largifluo fubita præcipitans cadit;

Undique omnes venti erumpunt, fævi exif

tunt turbines.

Sic rursùs in Jobi libro*,

אל ארץ חשך וצלמות :

ארץ עפתה כמו אפל

צלמות ולא סדרים

ותפע כמו אפל :

In terram caliginis, & tenebrarum,
Terram craffam, inftar caliginis,
Tenebras, ordine carentes,

Et lucis radios tanquam caliginem.

יהוה ;Tonitrus latere סתר רעם Porro voces ille ;Vallis tenebrarum גיא צלמות ;Angelus Dei מלך in principio, idcirco בראשית ; Dei vox קול יהוה

funt altiffimæ, quòd imagines præbeant incertas

* Cap. x. 21, 22.

1

« PreviousContinue »