Page images
PDF
EPUB

Sic etiam poeta Turcicus Rubi Bagdadi,

صنمک بزي که شیره انکورایله مست ایز مست الست ایز بز اهل خرابات مي

Noli putare nos uvæ fucco ebrios esse, Nos eas tabernas colimus, ubi divini fœderis vino inebriemur.

Hæc illi. Nunc prodeant ii qui huic sententiæ adverfantur. Damus, inquiunt, hæc, fi de tranflatione vel fimplici vel etiam continuatâ loquamini; fed hæc tranflatio per longum poema perpetuâ ferie deduci nullo pacto poteft. Licet poetæ religiofo dicere, fe ad divinum numen accedere non minùs ardenter cupere, quàm amator amicam videre; fed non utique licet propriam notionem penitus dimittere, & imaginibus ab amore humano petitis per longiffimum opus perpetuò uti. Id qui faciunt, ænigmata non verfus fcribere confendi funt.

Permuta enim imaginem: dulciffimè certè & tenerrimè inquit vates Hebræus,

כאיל תערג על אפיקי מים

כן נפשי תערג אליך אלהים :

Velut cervus rivos aquarum ardenter defiderat,
Sic tui defiderio, Deus, anima mea flagrat.

Cuiquamne verò concederemus, ut continuò carmina perlonga contexeret, in quibus de rivulis, de cervis, de fitis ægritudine, de herbarum amonitate, de fylvis ac pratis folummodò loqueretur? Quæ autem narrant de animâ noftrâ in corporis catenis inclusâ, vitæque divinioris defiderio flagrante, & quæ fequuntur, ea ferè funt Platonica. At quidnam effe caufæ putemus, cur Platonis viri graviffimi verficulos de Agathone, de Aftere, de Dione, de Archianassâ, nemo unquam extiterit, qui ad fenfum reconditiorem interpretaretur; quæ verò poetæ Afiatici, homines, ut fcimus, admodum voluptuarii, de amoribus ac deliciis fcribunt, ca divina, ea pietatis plena, ca uspio quoddam continere dicamus? Multa funt à Græcis poetis, ac præfertim à Lyricis, & cogitata & fcripta venustiffimè; quæ tamen nemo eft nifi fimpliciter & propriè interpretatus. Quid? fex illos elegantes verficulos, qui cum poefi Perficâ mirificè congruunt,

Εκμαίνει χειλη με ροδόχροα, ποικιλόμύθα,
Ψυχοτάκη, σοματα νεκταρες προθυρα,
Και γλήναι λασίησιν ὑπ' όφρύσιν ας ραπίεσαι,
Σπλαίχνων ημετερων δίκτυα, και παγίδες,
Και μαζοι γλαγοεντες, έύζυγες, ίμερόεντες,
Εύφυτες, πάσης τερπνότεροι καλυκα.

ad proprium fenfum reftringendos, nemo est qui non cenfeat: illos verò Hafezi verfûs,

گرفته نانه

چین بوی مشک ازان کیسو کلاله یافته بوي چنان ازان عارض بكل بهاند فرو سرو ناز ازان قامت خجل نشست کل کلستان ازان عارض بشرم رفت کل یاسمین ازان اندام بخون نشست آل ارغوان ازان عارض

Capit vefica Sinenfis odorem mofchi ab illis crinibus,

Crines autem talem odorem ab illâ genâ recipiunt:

In terram demittitur cupreffus lafciva ob illam ftaturam,

Pudore affecta fedet rosa horti ob illam genam: Verecundans abit flos jafmini ob illud corpus, Sanguinem ftillat color floris purpurei (Argovan) ob illam genam.

Hos, inquam, verfûs ad divinum nefcio quid pertinere exiftimant. Quid? cum fcribat Mimnermus, bellè, ut folet,

Τις δη βιος, τι δη τερπνον άνευ χρύσης Αφροδίτης ;

Τεθναίην, ότε μοι μηκετι ταύτα μελοι,

Κρυπίαδίη φιλότης, και μειλιχα δωρα, και εύνη.

quifquamne arbitratur poetam per auream illam Venerem per dulcia amoris dona, per furtivos illos

complexus, pietatem & divinum amorem intelligere? Cur ideò putemus Mefihium, poetam Turcicum, cum dicat elegantiffime,

الهي

سن بني سينه ايلتمه

صر لم اینجه پارک سینه سینه

Ne me, Deus, in fepulchrum perducas, Donec amicæ meæ gremium amplexu te

neam,

quippiam reconditum aut cœlefte innuiffe? Quid? verfus illos Hafezianos,

مسند بکلستان بر تا شاهد وساتي را لب كيري ورخ بوسي و مي نوشي كلبوي

Pulvinar in rofarium affer, ut pulchri pueri

& ancillæ

Labia premas, genas ofculeris, & vinum bibas rofe odore praditum.

* In alio codice legitur :

زان به چه که در بستان معشوقه و عاشق را لب كيري ورخ بوسي مي بوشي وكل بوي

Quid dulcius eft quàm in horto amicæ & amici

Labia premere, & genas fuaviari, vinum bibere, & rofas olfa cere?

& illos,

بر رخ ساتي پري پيکر همچو حافظ بنوش باده ناب

A genâ puellæ, nymphæ fimilem habentis vultum,

Tanquam Hafez, merum hauri.

& illum ardenti affectu plenum,

لبم بر لب نه اي ساتي وبستان خان شيرينم

Labium fuper labium pone, o vini miniftra, & dulcem meam animam ebibe.

annon ad terrenos amores fpectare cenfendum ent?

Quòd fi plura argumenta ex ipfis poctarum Afiaticorum carminibus depromenda fint, permulta proferre poffimus exempla, quibus perfpicuum fit Hafezo atque aliis, Mohammedem & ipfam religionem ludibrio fuiffe; velut cum dicat,

ان تلخ وش که صوفي ام الخبايتش خواند اشهي لنا واحلي من قبلة العذارا

Acre illud (vinum) quod vir religiofus (Mohammedes) matrem peccatorum vocitat, Optabilius nobis ac dulcius videtur quàm virginis fuavium.

« PreviousContinue »