Page images
PDF
EPUB

dant. Sed * Alcaum, + Archilochum, f Bacchylidem, § Anacreontem, alios, permultis in locis imitatus eft Horatius: Latina tamen non minori cum voluptate quàm Græca legimus. Multi funt prætereà verfûs Turcici, qui, è Perficis non redditi, videntur effe valdè belli; velut illi, quibus Imperatoris Soleimanni laudatur justitia, liberalitas, fortitudo:

کیسه ایامنده اتمز يايدن غيري نغان کیسه دوراننده کم چکمز انگ الاكمان یوق زماننده یتیم انگ مگر در عدن يوقدر ایامنده خونین دل مگر مشک ختن

* Lib. i. Carm. ix. Vides ut ultâ ftet, &c.

Alcaus, Tei per i Zeus, Evd opave Eyas

Χείμων, πεπαγασιν δ' ύδατων ῥοαι.

Et quæ fequuntur. Item Carm. xiv. Et malus celeri faucius, &c. Alc. apud Heracl. Pont.

[ocr errors]

Το μεν γαρ ενθεν κύμα κυλίνδεται, &c.

In Epodis paffim.

Lib. i. Carm. xv. Paftor cum traheret, &c.

Porphyrion, à Bacchylidis Caffandrâ fumuntur.”

" Hæc inquit

§ Lib. i. Carm. xxiii. Vitas hinnuleo me fimilis, &c.

ANACREON.

Are we or veogran

Γαλαβηνον θ', ος ἐν υλη
Κερόεσσης απολειφθείς
̓Απο μητρος ἐπλοηθη.

Illo regnante nullus eft auditus gemitus, nifi arcus tinnientis; illo regnante nihil curvum, præter arcum, inveniri potuit; illo rege, nullus præter Adeni unionem, fuit pupillus; illo imperatore, nullum, præter Khoteni mofchum, cor fanguineum extabat *.

Nec folùm poetica effe videmus Afiaticorum ingenia, verùm etiam linguæ eorum funt ad poefin accommodatiffima; diffimiles exæ quidem inter fe, fed fuo quæque in genere præftans. Suavitatem Perfica, ubertatem ac vim Arabica, mirificam habet Turcica dignitatem: prima allicit atque oblectat; altera fublimiùs vehitur, & fertur quodammodò incitatiùs; tertia elata eft fanè, fed non fine aliquâ elegantiâ & pulchritudine. Ad lufûs igitur & amores fermo Perficus, ad poemata heroica & eloquentiam Arabicus, ad moralia scripta Turcicus videtur idoneus.

Philofophorum omnium poft renatas literas (Magnus ille nofter Newtonus perpetuò excipitur) princeps, Verulamius, opus egregium fore rebatur de variis linguarum proprietatibus tractationem †. Ait enim, idque veriffimè, “ Ex po

[ocr errors]

pulorum fermonibus mores eorum atque in"genia accuratiffimè dignofci poffe." Quod verò afferit Vir admirabilis de Græcorum ac

* Vide Præfationem elegantem libri Homaiún Nama. Et Herbel. in voce Khoten.

De Augm. Scient. vi. 1.

[ocr errors]
[ocr errors]

Romanorum linguis, nempe hos verba compofita valdè reformidare, illos vocum compofitionibus in primis delectari, id transferri ad Perfarum atque Arabum fermones rectiffimè potest; unde colligimus Perfas artibus, Arabes rebus gerendis fuiffe aptiores; “Artium enim, inquit ille, diftinctiones, verborum compofitionem ferè exigunt; at res & negotia fimpliciora verba poftulant." Deinde hos graves ac feveros effe cognofcimus, illos luxuriofos, voluptuarios, diffolutos; quòd illi in compofitione redundent ac diffluant, hi contrà breves fint, cafti, enucleati, preffi; rarò effundantur, neque abutantur verborum copiâ, & fæpe uno verbo sensa dilucidiùs exponant, quam nos pluribus fententiis.

[ocr errors]

Exemplo fit Motanabii, poetæ nobiliffimi, verficulus, quo puellæ defcribit pulchritudinem:

بدت قهراً ومالت غصن بان

وفاحت عنبراً ورنت غزالاً

hoc eft, Tanquam luna enituit, & tanquam ramulus myrobalani delicatè fe inflexit; & ambari odorem habuit, binnuleique tenerum afpectum. Confitendum eft Græcos, etiam in hac re, ad Arabum laudem proximè accedere; fic enim,

five Pherecrates, five auctor fabulæ, quæ Perfæ infcribitur:

Ω μαλαχας μεν έσόρων, άμπνέων δ' υακινθον,
Και λαλων μελιλωτινον, και ῥοδα προσεσήρως,
Ω φίλων μεν αμαρακιν, προσκινων δε σελινον.

Nihil certè his verfibus dulcius, nihil venuftius. Sed verficuli illius Arabici, cum fummâ brevitate conjuncta, elegantia linguâ Latinâ exponi nullo pacto poteft; fi dicamus enim,

Non vitis illâ flexa delicatior,

Non clarius lunæ jubar,

Non dulcis aura balfami fragrantior,

Non hinnuli oculus blandior.

quàm inconcinna hæc fint cum illis comparata ! Sed de poefi Afiaticâ in genere fatis multa. Nunc ad eam fpeciatim tractandam accedimus; ac primùm de Arabum, Perfarum, ac Turcarum poefi, quatenus ad verfuum formam & ftructuram attinet, eft differendum.

PARS SECUNDA:

De poematum Asiaticorum formâ,

CAPUT II.

العروض

SIVE

De metris Afiaticis.

ASIATICI carminis naturam ac leges tractaturus, videor mihi quodammodò in dumetum quoddam effe delapfus, in quo nihil eft aut fuave aut jucundum. At ne qua tamen res, quæ ad poefin Afiaticam pertinet, intacta à me relinquatur, exponam in hoc capite, quam breviffimè potero, varia metrorum genera, quibus tum Arabes ac Perfæ, tum etiam Turcæ utuntur: & quoniam in hoc fermone Europæos alloquor, utar vocabulis in Europâ cognitis, ne peregrinis durifque vocibus lectores deterream; quod illos feciffe video, qui idem argumentum anteà tractaverunt. Quis enim intelligere poteft quid hæc velint: "Aruda fecunda Hadhd"bata eft; cui duæ competunt Darba, prima

« PreviousContinue »