Page images
PDF
EPUB

الهي

سن بني سينه ايلتمه صرالم اینجه پارک سینه سینه

"O Deus, ne me ad fepulchrum (féne) per

، ducas,

، Donec amicae gremium (féne féne) amplexu teneam."

،،

Elegia Arabica in tertio capite citata annominationibus unicè conftat, iifque lepidiffimis, ut

[blocks in formation]

"Eftivæ Naoma manfiones: oh, fuaves (nâm) "manfiones!"

&

هل لعلع الرعد الهتون بلعلع

"An ftrepit (lâlâ) in monte Lala nubes to"nans & pluviofa?"

'Haud fum nefcius hanc exornationem à plerifque contemni tanquam nimis concinnam & puerilem; & profectò in linguis Europæis parcè admodum fumenda eft: rectè ait auctor rhetoricorum ad Herennium*, "Quæ funt ampla & pulchra_did placere poffunt: qua lepida & "concinna, citò fatietate afficiunt aurium fen

66

* Lib. iv.

fum faftidioffimum. Quomodo igitur, fi cre"brò his generibus utemur, puerili videbimur "elocutione delectari: ita fi rarò has interfere"mus exornationes, & in caufâ totâ variè difpergemus, commodè luminibus diftinctis il"luftrabimus orationem."

Quæ verò de oratione dicit, ad poemata transferri poffunt, ita tamen ut hæ feftivitates ad leviora carminum genera quàm ad elata & heroica, videantur effe accommodatiores. Nec eft tamen negandum quin Annominatio infignem afferat Sermonibus Afiaticis pulchritudinem. Itaque eâ etiam facros Vates Hebræos delectari invenimus *.

Nunc verò ad Пpowоlav, feu Perfonæ inductionem, veniamus. Ea eft quafi animata Allegoria, quæ tranflationum eft continuatio; tranflatio autem occultam fimilitudinem femper complectitur. Sic gena tanquam rosa" fimilitudo eft, imagine à naturâ depromptâ : "rofa genarum ejus" eft tranflatio: " genarum "rofas oculorum pluvia irrigat" eft Allegoria; & duas complectitur tranflationes. Similiter, "Rofa horti rofæ genarum tuarum dixit, Ambæ "formofæ fumus; fed tu perpetuò nites, ego "celeriter deflorefco," fictæ perfonæ eft inductio.

66

Micha. cap. i. ver. 10, & alibi centies.

Atque in hac audaciffimâ figurâ mirifica illa & quafi magica poefeos vis unicè elucet; & maximè apud poetas Afiaticos, qui eam frequentiffimè ufurpant. Apud eos enim omnia vivunt, omnia animantur. Colloquuntur inter se flores, aves, arbores: perfonam etiam induunt notiones illæ abftractæ, pulchritudo, juftitia, mœror, hilaritas; rident prata, canunt fylvæ, lætatur cœlum; rofa Zephyro dat mandata lusciniæ perferenda; luscinia rofæ pulchritudinem defcribit; & cùm lætiores illas imagines relinquant, gladius magni regis gemmis ornatus lunæ ait Tu co'rona mea es; & vergiliis, Vos tanquam veftem 'induo.' Omnis denique naturæ immenfitas tanquam theatrum eft, in quo nihil eft tam à vitâ ac fenfu remotum, quin perfonâ indutum in fcenam prodeat, & voce diftinctâ loquatur.

Hujus figuræ duo genera funt; alterum, cùm fictis perfonis atque inanimis vox & oratio tribuitur ; ; alterum, cùm poeta rem vitâ carentem tanquam animatam alloquitur: nam veræ perfonæ inductio, vel potius in aliam perfonam tranfitus, inter figuras nefcio an rectè numeretur: non eft certè tranflationis fpecies, Sed, ut ut fit, frequens eft ejus in poefi Afiaticâ ufus; contineo me ab exemplis ; unum tantùm proferam. In libri Bután initio, Mohammedis laudes poeta percenfet, & tandem hos verfus effundit verè magnificos:

VOL. IV.

M

شبي برنشست از فلک برگذشت بتمكين وجاه از ملک برکشست چنان کرم در تیه تربت براند که در سدره جبریل از و باز بماند بدو گفت سالار بیت الحرام که اي حامل وحي برتر خرام چو در دوستی مخلصم يافتي عنانم ز محبت چرا تافتي بکفتا فراتر مجالم نماند نماندم که نیروی بالم نماند

اک یک سر موی برتر پرم فروغ تجلي بسوزد پرم نماند بعصیان کسی در کرو

که دارد چنين سيدي پیشرو

،

Qui unâ nocte nobiliter eve&us fuper æthera afcendit

• Illuc, ubi angeli nequeunt pervenire:

Qui in cœlefti hoc itinere tam longè progreffus eft,

، Ut illic ubi confiftere cogitur Gabrielis, non conftiterit : • Tum dixit illi Gabrieli dominus templi Meccani,

"O tu qui oracula portas, propiùs accede;

"Quoniam amicitiam meam perfectam adeptus es, "Quare colloquii noftri frena laxas ?"

[ocr errors]

Refpondit : "Non eft ampliùs ubi veniam locus,

"Illic confifto, ubi plumæ meæ vi careant:

"Si vel minimè altiùs evolem,

"Jubar gloriæ tuæ fplendentis alas meas liquefaciet." Nemo peccatis immerfus diù manet

· Qui talem Vatem ducem habeat!'

Quæ defcriptio quàm nobilis eft, quàm elata ! Sed illuc redeo, unde paullum dilapfa eft oratio. Primum itaque hujus figuræ genus eft, cum fictæ perfonæ datur vox & fenfus; cujus generis exempla quædam infigniora fubjiciam. In amatoriis Perfarum carminibus fæpe inducuntur loquentes lufcinia & rofae ; ut in illo Sadii verfu,

داني چه گفت مرا آن بلبل سحري

تو خود چه ادمي كز عشق بيخبري

66

Scifne, quid mihi dicat lufcinia illa matu

"tina?

"Tu quifnam homo es, qui amoris fis ig"narus ?"

Sic Hafez elegantiffimè,

میخواه و کلغشان کن از دهر چه ميجوي این گفت سحر که کل بلبل تو چه ميکوي

"Pete vinum, fparge flores: quid à fortunâ quæris?"

[ocr errors]

Putamus primo afpectu hæc à poctâ proferri, fed ftatim fubjungit,

« PreviousContinue »