Page images
PDF
EPUB

permultas res jucundiffimè transferunt Arabes; fic fcriptor clariffimus,

واذا بساقي الموت فاجاءهم بكاسات الثبور نسقي رياض حياتهم قدحا اعاد الكل بور

"Ecce autem, mortis pocillator acceffit ad "eos cum exitii cyatho;

"Et irrigavit vitarum eorum hortulos poculo, quod omnes ad nihilum redegit."

66

Exempla tranflationum à rigando & hauriendo, funt in omnium gentium fermonibus ferè innumera; fufficiet hîc duos verficulos citare à libello de Rodanthes & Doficlis amoribus, quos legenti mihi primùm valdè arrififfe memini:

Κρατήρα μακρον ήδονης και δακρύων
Κιρνώντες ἐξεπινον αχρις εἰς μεθην.

Unum folummodò addam exemplum, quod tamen auribus Europæis durius effe videbitur. Vox nafum fignificat: transfertur autem ad omnium rerum partem eminentiorem. Sic

البرد ;naus montis, promontorium انف جبل انف ;nafus frigoris, frigus intenfum انف

bortus no روضة اف poculum illibatum كاس

vus & intactus, quem xyπov dxy,patov vocat Ibycus;

القوم

pëll iil nafus populi. Sic

fuperior nafi pars, & ils populi principes. Ut Ho

[blocks in formation]

fein El Afadi de morte liberaliffimi herois loquens,

واصبح عرنين المكارم اجدعا

"Nafus nobilitatis præciditur."

Eâdem tranflatione utuntur Sinenfes, vox enim Pie, cùm nafum fignificat, tum etiam familiæ principem. Eodem fenfu ufurpant Hebræi vocem ¬, quæ Arabica est, nafi pars altior, item, princeps populi. Itaque illa*,

ויקרא את כל חרטמו מצרים

vertenda funt, Vocavit autem omnes primarios Ægypti viros, non præftigiatores, ut vulgò red

duntur.

Cùm plures continuantur translationes, omninò permutatur oratio; hanc igitur figuram rectè poffumus Permutationem appellare; cujufmodi eft illa Hafeziana,

چو آفتاب مي از مشرق پیاله برآید زباغ عارض ساقي هزار لاله بر آید

"Cùm Sol vini ex Oriente poculi prodeat, In borto genæ pocillatoris mille tulipa "florent.",

* Gen. xli. 8.

Sec huic figuræ immorari nihil neceffe eft, quippe cujus exempla in Afiaticorum libris omnibus fint frequentiffima; & fanè permutatio hæcce, feu 'Aλyogia, genus illud dicendi, quod Afiaticum vocant, videtur ab Europæorum dictione potiffimùm diftinguere.

CAPUT VII.

التشبيه

SIVE

De Comparatione.

INFINITAM poetis præbet fimilitudinum sylvam univerfum hoc naturæ templum. Ponant ante oculos cœlum, terras, maria; afpiciant in cœlo, folem, lunam, ftellas; in terrâ, arbores, flores, herbas, fegetes, animalia: in aquis, natantes belluas, conchas, pifces; videant in aëre pendentes nubes, videant ætheris placidam ferenitatem, & immenfa protinùs exfurget fimilium rerum varietas & copia. Sed hæc funt omnibus gentibus communia; at multæ funt naturales imagines, Afiaticis magis quàm reliquis familiares, velut orientis auroræ, & ftellarum, quarum curfûs in tentoriis degentes Arabes commodiffimè obfervare poffunt; aliæ denique Afiaticorum propriæ, ut herbarum, arborum, animalium, aliarumque rerum, quas in Europâ haud cognofcimus. Non eft igitur mirum, poetarum Afiaticorum fimilitudines noftris auribus non

nunquam duriores, nonnunquam etiam fubinfulfas videri. Ridemus fi poeta Perficus gracilem puellam cum buxo comparat (quâ tamen comparatione fæpiffimè utuntur Afiatici), propterea quòd in Europâ buxus humi ferpit, & abjectiffimus effet frutex, nifi fplendidâ viriditate commendaretur; in Afiâ verò in pulcherrimam arborem fuccrefcit, & ramulis ornatur gracillimis. Præterea obfervandum eft, ex duabus illis facultatibus comparandi, fcilicet, & diftinguendi, primam effe maximè inculti, & luxuriantis animi, fervidi, exfultantis, poetici; alteram politi, fubtilis, teretis, accurati; hanc ad judicium, illam ad ingenium & affectûs pertinere.

Hinc tranflationibus & fimilitudinibus abundantior eft Afiaticorum quam Europæorum poefis. Hi enim (Homerum & Græcos excipio) rarò comparationem admittunt, nifi ufquequaque conveniat; illi fimilitudinem, quæ occurrit, avidè captant, parùm folliciti fi quid in eâ fit discrepantiæ vitium. Sed nihil ferè attinet, unde originem ducat Afiaticarum comparationum venustas & abundantia, dummodò ftatuatur omnem poefin, præcipuam ex iis fuavitatem ac pulchritudinem recipere; ac longè venuftiores esse eas, quæ à naturalibus rebus ducantur.

Antequam de comparationibus Afiaticis feparatim loquar, neceffe habeo de comparatione in genere breviter differere. Hujus itaque figuræ

« PreviousContinue »