Page images
PDF
EPUB

gines, eæque pulcherrimæ, manare folent. Atque hìc repetendum eft id, quod anteà dixi (&) fæpe profectò dicendum eft) neminem idoneum effe poematum Afiaticorum lectorem, nifi totius Afiæ hiftoriam, ut vocant, naturalem accuratè sciat, nifi mores earum gentium cognofcat, nifi ritûs ac disciplinas animo percipiat, nifi historiarum varietates memoriâ teneat, nifi porrò variis poetarum figmentis optimè fit instructus. Hæc, inquam, omnia qui non mente complectatur, næ illum Afiatica poefeos iniquiffimum judicem audeo dicere. Nam apertiores folummodò elegantias videbit, fed reconditiores & exquifitiores venuftates perfpicere nullo modo poterit, &, ut ait in Agamemnone Æschylus,

-ἐκ καλυμμάτων

Εσαι δεδορκως νεογαμε νύμφης δίκην.

Fingamus enim, verbi causâ, Arabem quendam qui Græco fermone fatis perfectè fit imbutus, fed qui prorsùs ignoret, qui fuerint Jupiter, Apollo, Bacchus, alii; qui Hercules, Thefeus, Argonautæ; quis apud inferos Cerberus, quæ prata Elyfia, quis Tantalus, quis Ixion, quæ cætera poetarum portenta: demus huic homini, ut alios poetas omittam, Pindari carmina propè divina; apertas illas amœnitatum defcriptiones & omnium gentium communes,

Αυραι περιπνευσιν, ανα
θεμα δε χρυσο φλεγεί,

τα μεν χερσοθεν, απ' ἀ-
γλαων δενδρέων,

ύδωρ δ' αλλα φερει,

ορμοισι των χέρας ἀνα

πλεκοντι και σεφανος *,

percipiet ille quidem, & delectabitur: fed pergat aliquantulum,

Βελαις ἐν όρθαις Ραδαμάνθυος

ον πατήρ έχει Κρονος ετοι

μεν αύτω παρεδρον,

ποσις ὁ παντων Ρεας

ὑπερτατον έχοισας θρόνον.

Πηλευς τε και Καδμος ἐν τοισιν ἀλείονται.

Αχιλλέα τ' ἐνεικ', έπει

Ζηνος ήτορ λιταις επεισε, μάτηρ,

Ος Εκτορ' εσφαλε Τροίας

αμαχον άδραξη κιο

να, Κυκνόν τε θανατω πορεν.
'Αες τε παίδ' Αίθιος

Hos profectò verfûs pro facillimis, obscurissimos, pro dulcibus, hiantes, pro graviffimis, fubinfulfos effe autumabit: atque in cæteris ejufdem poetæ carminibus, ne milleffimam quidem elegantiarum ac venuftatum partem intelliget, Similiter eum (ut ab imaginibus à rebus naturalibus depromtis ordiar) qui ad poema vel Arabicum vel Perficum legendum accedit, nifi

* Olymp. II.

regionis, in quâ verfabatur poeta, fitum ac proprietates percipiat, fieri non poteft quin præcipua lateat totius carminis pulchritudo; fic cùm dicat Abu Ebadeh Albokhteri*,

نكانها تبتسم عن لولو منضد او برد واتاح * وطره کاللیل مرخية تخجل ضو الصباح

[merged small][ocr errors]

"Margaritis confertis, aut grandine aut an"themide:

"Cincinnus ejus, tanquam nox, demiffus eft, (Facies) ejus lucem aurora pudore afficit.”

[ocr errors]

& alius,

اخجلت بالثغر ثنايا الاتاح ياطرة الليل ووجه الصباح

"Dentium tuorum fplendore florem anthe"midis pudore afficis,

"O tu, cujus cincinni nocti fimiles funt, facies verò aurora."

fugiet eum maxima harum fimilitudinum fuavitas, nifi fciat, primùm, anthemidem florem effe candidiffimum, de quo Nicander in fecundo Georgicorum libro,

* Vide Haririum Mekam. II. & Noctes Arabicas.

Ούδε μεν 'Ανθεμίδων κενεη γηρύσεται ακμη,

& cui poetæ Arabici puellarum dentes frequentiffimè affimilant; deinde, Arabibus in tentoriis perpetuò degentibus aurora exorientis imaginem effe notiffimam, quâ utuntur fæpiffimè, cum albas genas jucundo rubore fuffufas defcribant. Pariter Amralkeis,

وتعطو برخص غیر شدن کانه

اساريع طبي او مساويك اشحل

"Porrigit ea quæ dat, digitis teneris, non duris, tanquam vermibus in arenâ repentibus, aut ligno Isbil.”

يسروع

Quis hunc verficulum poteft intelligere, nifi qui fciat vermem effe longum, candidum habentem corpus, & rubrum caput; cum quo puellæ digiti herbâ quâdam purpureâ tincti comparantur; & Ifhil ligni albi effe genus, quo defricantur dentes? Ad fummam, poematum Afiaticorum lectoribus notum effe debet, eorum auctores in regione amoeniffimâ vitam egisse, florum, arborum, animalium, aliarumque rerum abundantiffimâ, quas in Europá non habemus ; eas itaque imagines quæ illis dilucidæ funt, nobis videri obfcuras, quæ illis pervagatæ, nobis abditas, quæ illis fplendidæ, nobis temerarias, quæ illis denique fublimes, lætæ, plenæ, ju

cundæ, nobis abruptas, nimias, tumidas, luxu riofas, diffolutas: fed ad alia pergamus.

Longum effet percenfere, quam variæ ac venuftæ imagines in poefi Arabum ac Perfarum deriventur vel à moribus, & vitæ communis consuetudine, artibus, ludis ac disciplinis, vel à rebus facris, ut ab Alcorano, & templi Meccan ædificio, vel ab hiftoriis regum, heroüm, ac bellorum memorabilium. Verùm fi quis de his fingulis plenè & copiosè velit differere, volumen integrum contexat neceffe est.

Nunc verò de ultimo imaginum fonte, fictionibus fcilicet poeticis, pauca dicam. Sunt autem imagines à fabulis derivatæ, ut rectè judicat Hermogenes*, jucundiffimæ.

Nimium eft quantâ cum voluptate & delectatione fabulas & recitatas audiamus, & fcriptas legamus. Hoc fenfit Plato; ideoque illas de Boreá & Orithya, de Gige, & annulo illo mirifico, dulciffimè orationi fuæ intexit. Notant contrà dicendi magistri unum tantummodò in horridâ Thucydidis hiftoriâ locum effe jucundum, ubi fcilicet Terei & Philomela fabula inducitur+ Eft fanè fictio, poefeos (Hebræam omnium veriffimam excipio) quafi anima, fine

* Περι Ιδεων, lib. ii. cap. iii. περι Γλυκύτητα.

+ Pag. 100. Edit. Hudf. Τήρει δε τω Προκνην την Πανδίονος απ' Αθηνων σχοντι γυναικάς προσηκεν ὁ Τηξης στις εδεν, εδε της αὐτης Θράκης ἐγενετο, & quæ fequuntur.

« PreviousContinue »