FLORENTISSIME ACADEMIÆ OXONIENSI, LITERARUM, ARTIUM, SCIENTIARUM, CULTRICI, FAUTRICI, MAGISTRÆ, ALMÆ MATRI SUE, QUE TAMDIU ACADEMIARUM OMNIUM ERIT ILLUSTRISSIMA, QUAMDIU OMNIUM LIBERRIMA PERMANSERIT, HOS POESEOS ASIATICÆ COMMENTARIOS, QUOS ADOLESCENS OLIM CONTEXUIT, IN ANIMI GRATISSIMI TESTIMONIUM, D. D. D. GULIELMUS JONES. a 2 PROCEMIUM. CUM à Nicæâ deceffiffem, quâ in urbe feptem propè menfes fueram commoratus, et, totâ ferè peragratâ Galliâ, in Britanniam rediiffem, nihil magis cupiebam, quàm annos complures alios in literarum humaniorum ftudiis confumere; ita enim fore putabam, ut ad publicas res obeundas, quas mea femper affectaverat ambitio, maturior aliquando poffem ac paratior accedere: fed hunc otii fructum vel fortuna, vel potiùs rerum humanarum omnium moderatrix, providentia, defidiæ meæ largiri noluit; nam et ipfas literas, quibus à puero deditus fueram, fubitò deferere fum coactus, et Ille, qui ftudiorum meorum fuerat hortator atque adjutor, qui me, qualifcunque eram, aut fi quis effem omninò, inftruxerat, erudierat, effinxerat, ROBERTUS SUMNER, primo anno poft meum in patriam reditum, morte immaturâ extinctus eft. Ac literas quidem politiores quibus caufis adductus vel reliquerim vel certè intermiferim, aptior erit exponendi locus, fiquando rerum mearum commentarios perfecero, auctoribus ufus et multis et bonis, quo rum exemplis me defendam; fed veniam mihi lector, ut fpero, dabit, fi nequeam à me impetrare, quin hoc loco viri doctiffimi et familiariffimi cùm virtutes laudibus efferam, tum luctuofum fanè interitum jufto profequar dolore. Fuit enim vir, fi quifquam alius, memorabilis, ingeniofus, integer, admirabili præditus indole, moribus perhumanis, exquifitâ doctrinâ ; facultatem porrò talem habuit et communicandi et docendi, qualem in nullo alio magiftro cognoverim; hilaritatem denique ac fuavitatem eam, ut incertum omnino fit, amicifne fuis an difcipulis effet jucundior: in literis egregiè verfatus eft cùm Græcis tum Latinis, ac tametfi, velut alter Socrates, perpauca ipse scripferat, nemo tamen illo perfpicacior fuit et fcientior in fcriptorum omnium feu vitiis caftigandis, feu comprobandis virtutibus; quòd fi eum aut vitæ ratio aut fortuna benignior in forum ac fenatum eduxiffet, neque in ludo folùm et gymnafio docendi munus fufcepiffet, nemini profectò in eloquentiæ laude, quam ex omnibus terris una jam Britannia excolit, cederet ille fafcefque submitteret; nam fingulæ virtutes, quæ per se ipfæ oratorem commendant, in eo, fi non perfectæ, admodum certè laudandæ fuerunt, vox canora, fermo politus, oratio volubilis, lepos feftivus, memoria fingularis; oculi denique, vultus, actio, non hiftrionis, fed alterius pænè Demofthenis; ad fummam, quemadmodum ferè de Q. Rofcio dixit Cicero, cùm magifter fuerit ejufmodi, ut folus dignus videretur, qui pueros inftitueret, tum orator erat ejufmodi, ut folus dignus effe videretur, qui ampliffimis in republicâ fungeretur officiis. Hujus ego nomen non in primis honorandum putem? Hunc non defiderem? Ob hujus mortem non angar animo? Sed videndum eft, ne noftrâ impenfiùs caufâ dolere videamur, quàm ob amici ac præceptoris noftri acerbiffimum interitum quid enim ille moriens, reliquit aliud, quàm vitam fragilem, incertam, ærumnofam, in quâ, præter virtutem et gloriam, nihil fit, quod vir probus magno ftudio expetere de beat? Nos, eo mortuo, et jucundiffimâ studiorum conjunctione privamur, et adjutorem amifimus, cujus judicium ingenii juvenilis redundantiam reprimeret, vocis aut geftûs vitia notaret, fermonem perpoliret; et non folùm nos hortaretur ad fcribendum, quem laborem ob infinitam difficultatem plerique omnes refugimus, fed in fcripta noftra benevolè animad→ verteret, errores detegeret, fortaffe etiam amicâ laudatione, quæ in optimo quoque animo vim habet fummam, ad majora incenderet. In hoc ipfo opere, quod nunc edimus, quantùm defideravimus tam eruditum illum atque urbanum cenforem! etenim licèt ab illo femel et curfim fit opus hoc perlectum, tamen ne verbulum quidem addidit; vix unam fyllabam mutavit; |