Page images
PDF
EPUB

.

quòd fi Dani, Ruffi, Germani, Poloni, Hungari, idem hoc factitaverint, profectò priùs canefcemus, quàm tot fermones difficiles ac diffimiles didicerimus, cùm una folummodò nobis fuffectura fit, modò Latinè fcribendi confuetudo fautores invenerit, et Romanorum fermo reipublicæ, ut dicitur, literariæ communis permanferit. Ad alias linguas quod attinet, certè, fi nihil præter utilitatem fpectemus, non eft omninò neceffarium vel Græcè vel Arabicè fcribere, cùm in fubfelliis noftris ac fori cancellis ne Demofthenes quidem aut ipfe Mohammedes, fi revivifcerent, intelligerentur à populo; fed cùm nihil fit ad memoriam confirmandam aptius, aut ad linguas condifcendas magis conferat, quàm ftylum exercere, nefcio cur verfùs aut orationes, utcunque ex fint inutiles atque imperfectæ, in linguâ quâlibet contexere vetemur: epiftolas nimirum ad doctiores in exteris regionibus viros mittere, perfæpè nobis usu venit, quas fatius eft elegantes effe atque urbanas, quàm nudas et impolitas. Quid alii fecerint, nefcio; ego multa me Latinè fcripfiffe confiteor, multa Græcè, multa etiam Gallicè; nec vereor affirmare, fiqua mihi fit in linguis edifcendis facilitas, ab hac eam exercitatione et profectam effe et promotam. Quæ cùm ita fint, mirari fatis nequeo, quare vir eruditus, Erneftus, et ille, non minùs in geometriæ ac philofophiæ ftudiis, quam in literarum elegan

tiis verfatus, Alembertus, tantoperè laborare videantur, nequis pofthac Græcè et Latinè poemata aut politioris doctrinæ libros contexat. Quo tandem fermone uti debet is, qui poetico se ingenio inflammari fentiat? Num Gallico? at fermo ipfe à poesi est alieniffimus. Num Anglico? at in unâ tantùm infulâ legetur, et uno fortaffe feculo. Nec verò cuivis perfuadere velim, ut peregrinis fermonibus ufque eò ftudeat, donec linguæ oblivifcatur fuæ, aut horas eas omnes, quas patria atque amici fuo jure fibi vindicant, adeò tenui atque umbratili ftudio impendat; fed interdum, varietatis aut honeftæ relaxationis caufâ, Latinum vel Græcum etiam carmen componere fi quis rectè poffit, cur irrideatur non video. Equidem Alemberti libellum, qui infcribitur de recentiorum fcriptorum Latinitate, bis terve perlegi, nec tamen in eo quidquam probatum inveni, nifi id, de quo nemo fanus difputaverit, recentiores fcilicet, cùm Latine fcribant, non tam purè ac perfecte fcribere, ac fi M. Tullii et Virgilii temporibus Roma floruiffent, nec veterum nos linguarum elegantias æque perfpicere ac fi Romani effemus; præclarum fanè diua fed vix dignum, quod tanto argumentorum apparatu probaretur! Sermonis Latini fuavitatem non fentimus, ut Romani; fed ita tamen fentimus, ut delectemur: cur ideò, cùm tantæ fint in vitâ moleftiæ, unâ hac delectatione careamus? Quod au

tem afferit vir ingeniofiffimus, fe dubitare, an quifquam è recentioribus philologis, quantum inter Virgilii et Lucani numeros ac modulationem interfit, fentire poffit; id à tanto viro dici mirabar, ab illo præfertim, qui tam bellum de Muficâ fcripferit opufculum, cùm nemo fit, in Britanniâ nimirum, qui non tantam fentiat inter Æneidis et Pharfaliæ verfûs difcrepantiam, quantam inter molliffimam puellæ Neapolitanæ cantionem, ac lacrymofum fidicinæ Lutetianæ ululatum: fed non mirabar ampliùs, cùm viderem ab eodem fcriptore Ruci nefcio cujus hexametros quofdam citatos, quos Virgilianos ille putat, nos verò ne Statianos quidem. Non luctabimur tamen pluribus verbis; fufficiet fuam cuique fententiam effe; nobis, noftram: illud autem oramus; ut, quoniam ipfe Alembertus ab aliis magni nominis viris diffentire folet, nos quoque à fe, omninò fine iracundiâ, fed non fine dolore, diffentientes æquo animo patiatur.

Utrum verò Gallis aut Gallorum amatoribus opus hoc noftrum fit placiturum, folliciti parùm fumus; dummodo civibus noftris, et nobiliffimæ, quæ nos aluit, Academiæ, in quorum honorem et cæpti funt et perfecti, labores nostri arriserint; quid enim aliud optamus, quàm ut illis jucunda fint et utilia, quæ et adhuc perfecimus et facturi fumus in pofterum? Illud dolet, quòd literis humanioribus cogimur

vale dicere: dolet autem? nonne potiùs lætari decet, eum nobis patere vitæ curfum, quo me, liùs et efficaciùs oppreffos levare, miseris opitulari, tyrannidem avertere poterimus? Si enim quæratur, Ecquis hominum fit maximus? Ille, inquam, qui optimus: fi rurfùs interroger, Quis optimus hominum fit? refpondeam, Is, qui de humano genere fit optimè meritus. Utrum verò per literarum ftudia, per mutas artes, per molliores animi lufûs, de hominibus tam bene mereri poffimus, quàm agendo, laborando, eloquendo, ifti viderint, qui ita fe in ftudiis. abdunt, ut nihil inde ad patriam aut cives commodi perveniat: equidem haud puto. Satis jam in umbrâ prolufiffe videor; nunc in pulverem atque aciem vocor. Quid de me fortuna ftatuerit, ignoro; illud fcio, nihil à me ardentiùs expeti, quàm, provectâ tandem ætate et excurfo fpatio, ad Academiæ dilectiffimos receffûs, tanquam ad portum, confugere; ubi non inertiâ, quam natura mea haud patitur, fed otio honefto perfrui potero, et ftudia hæc diù intermiffa recolere, quæ me curriculum hoc forenfe, in quod fum ftatim ingreffurus, ulteriùs profequi non finit.

POESEOS ASIATICÆ

COMMENTARIORUM

PARS PRIMA.

CAPUT I.

Afiaticos ferè omnes Poetica impenfiùs effe deditos. INSTITUENTI mihi de Poefi Afiaticâ differere, prima fefe offert Hebræorum poefis, verbis fplendida, fententiis magnifica, translationibus elata, compofitione admirabilis, origine tandem, quod de nullâ aliâ dici poteft, verè divina. Laudare tamen Vates illos Sanctiffimos, &, quanta fit in eorum carminibus cùm elatio dicendi, tum etiam pulchritudo, exponere, nec mihi fanè erit facile, nec lectori neceffarium. Opus enim de Sacrá Poefi abfolutiffimum, nemo eft, opinor, in his ftudiis verfatus, qui non perlegerit; nemo, cui non fummam admirationem attulerit cùm argumenti dignitas, & eruditi auctoris fingulare judicium, tum Latini fermonis venuftas ac nitor.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »