Page images
PDF
EPUB

Notum eft, apud omnes gentes poeticæ ftudium fuiffe folutæ orationis curâ antiquius. Apud

Græcos orationem princeps contexuiffe dicitur Pherecydes Syrus: Ciceronis temporibus graviffima extabat Appii Claudii oratio, quam primus Romanorum in lucem protulit, cùm fenatum à fœdere cum Pyrrho faciendo diffuaderet. Primus apud Arabas orationem compofuit vel Mohammedes, vel, fi quis fuerit, Mohammedis adjutor. Fuit certè quifquis Alcoranum contexuit, cùm admirabili præditus ingenio, tum acutiffimus & dicendi & perfuadendi artifex. Ac nequeo fatis prudentiam illius admirari, qui orationem potuerit incultæ multitudinis tum auribus tum animis adeò fcitè accommodare. Nec enim illi in eruditorum hominum conventu erat habenda oratio, fed cum agreftibus rem habuit, impolitis, truculentis, ftellarum imaginumque cultoribus; poeticæ tamen impenfiùs deditis. Itaque fagax ille morum obfervator, & legislator fubtilis, dicendi genus fumpfit argutum, venustum, floridum, concinnum, numerofum, incitatum; fplendidiffimis colluftratum verborum luminibus, & cùm ad perfuadendos animos, tum ad commovendos affectûs accommodatiffimum. Non ille ad fedatum judiciorum difcrimen librum fuum comparabat, fed ad aurium delectationem, & voluptatem fenfuum. Ideoque inftituit ut divini, quemadmodum vocatur, libri

lectores canoris quibufdam vocis flexionibus fententias æqualiter demenfas & fimilibus fonis terminatas modularentur. *Velut in illo capite, quod est seu Tempus nominatum:

اليوم ولقيهم نضرة ذلك شرا الله فوقيهم

وسرورا

وجزاهم بما صبروا جنة وحريرا

متكيين فيها علي الارايك لا يرون فيها شمسا ولا زمهريرا

ويطوف عليهم ولدان مخلدون اذا رايتهم حسبتهم لولو منثورا

"Defendit eos Deus à diei iftius calamitate, præbetque illis fplendorem ac lætitiam,

"Et remunerat eos ob patientiam hortulo, & veftibus fericis:

"In eo horto pulvinaribus incumbunt, nec calorem intenfum nec frigus fentientes,

"Verfantur autem inter eos pueruli femper formofi, quos cùm afpexeris, difperfas effe putaveris margaritas."

Sed qui omnes elegantias & venuftates in unum locum acervatim cumulatus videre cupit, perlegat is caput, quod feu Mifericors 11 infcribitur, & inter carmina pulcherrima recenferi debet. Hunc igitur librum fcriptores Asia

[blocks in formation]

tici tanquam elegantis locutionis normam fibi proponunt; & quanquam eum aut apertè imitari non audent, aut imitationem diffimulant, id tamen dicendi genus perfectiffimum putant, quod fit huic libro fimillimum; ideoque fententias ex illo depromptas fermonibus fuis frequentiffimè intexunt. Velut in libro Facahato'lkbolafa *, in elaborata illa imbris defcriptione,

واقبلت سوابق السيول تجري في مضمارها كالخيول فتراكم من السحاب

علي وجه عروس السماء النقاب وانهمر الغمام المدرار

من فوقها. وصارت الدنيا جنات تجري

الانهار

"Accedebant torrentium fluctûs prævertentes,

"Currebant tanquam equi in loco pastûs,

"Et obvolutum eft nubibus

« Coelum, ut fponfa facies velo,

"Et imbres effuderunt nubes copiosè pluentes,

"Et facta eft terra hortorum fimilis, in quibus fuunt ri vuli."

جنات تجري من تحتها الانهار Ubi ifta locutio

* Cap. I.

Horti fub quibus fluunt rivuli, in Alcorano cre◄ berrimè occurrit.

Expofui, ut puto, caufam cur numerofum hoc dicendi genus tam ftudiosè Afiatici confectentur. Nunc de libris eorum clegantioribus differam. Ii funt vel rhetorici, vel philofophici, vel hiftorici. Primum apud Afiaticos videtur rhetoricæ ftudium florulffe. Philosophiam seriùs receperunt Arabes, eamque plurimùm à Græcis ductam. Nullam autem vidi hiftoriam Arabicam aut Perficam, folutâ oratione fcriptam, quæ effet valdè antiqua. Itaque de rhetoribus primùm loquar, de reliquis, deinceps. Amant Arabes compofitionis fpeciem, quam ädä Mekáma vocant, & quæ noftræ declamationi videtur effe fimilis. Hujufmodi declamationes primus edidit Hamadáni, qui eft ob elo

Etatis بديع الزمان quentiam admirabilem

miraculum, vocitatus. Hunc imitati funt magnus rhetorum grex, inter quos palma facilè deferenda eft Haririo. Nihil hujus fcriptoris fermone jucundius excogitari poteft. Incredibilis in illo rerum eft varietas & copia, mirificum eloquentiæ flumen; adeò ut non tam meâ commendatione quàm fuis niti elegantiis poffit. Declamationes compofuit quinquaginta, de mutationibus fortunæ. Earum fex primas in lucem protulit & notis illuftravit eruditis, literature Arabicæ feliciffimus indagator, Schultenfius.

Inter opera rhetorica numerari poteft libellus,

في حكم الطيور والازهار كشف qui appellatur

hoc eft, Arcanorum patefactio de avium & florum proprietatibus. Auctor fuit Ezzo’ddin, qui cognomen bell five Oratoris, adeptus eft. Argumentum perfimile eft Couleii libro, quem Sylvas nominat; fed non flores folùm atque herbæ, verùm aves etiam, prætereà apis, aranea, bombyx, & Zephyrus etiam, in hoc opufculo loquentes inducuntur, ac de fuis virtutibus venuftiffimè differentes. Eft profectò libellus cùm pulcherrimarum imaginum copiâ, tum orationis nitore ac venuftate abfolutiffimus.

Ad philofophos veniamus. Illi modulatum hoc & elaboratum dicendi genus haud multùm confectantur, rebus fcilicet & argumentis quàm ejufmodi venuftatibus attentiores: nifi inter libros philofophicos recenfendæ fint fabulæ de officiis ac moribus, quibus incredibile eft quantùm delectentur Afiatici. Tres funt in hoc genere libri politiffimi; Arabicus, à scriptore admirabili Ahmed Ebn Arabshah compofitus, vo

catur,

فاكهة الخلفاء ومفاكهة الظرفاء وجليس الغضلا وانيس النبلاء

feu, "Deliciæ regum & lepidorum hominum fa

« PreviousContinue »