Page images
PDF
EPUB

Pulcherrimam fabellam Perficam de Modeftie laudibus citat Chardinus, quam exercitationis gratiâ Arabicè converti, eo genere dicendi ufus vocatur :

quod &

ان

النبلاء

ذكر بعض الحكماء وذو الفضل من كانت قطرة ماء سقطت من الغمام المدرار الي لج البحر الزخار ولما رأت الامواج اذا اصطدمت في الدردور الهياج حيرت وضعضعت حتي اطالت ثم حسرت وقالت يا لي من يوم تمطر ير صرت فيه اقل من القطمير ولو كنت بالامس في المزن الهامع نضيرا فاني اليوم لم اكن شيا مذكوراً وبينها مسحيرة واذا بها مستنيرة فقد كساها الرحمن ثوباً من شرف وحطها الي صدف فصارت لولوة يتيمة وهي الي الان علي تاج السلطان كريمة وهذا من صميم الوصايا

في

والزبد فاعتبر منه يا ايها الحبيب واجتهد

"Dixit quidam ex fapientibus & doctis viris, "Guttulam aquæ è nubibus pluviofis in ma"ris æftuantis gurgites cecidiffe: cùm autem "fluctûs vidiffet in vafto vortice furentes, at

* Vide Chardin. Itin. Perf. vol. iii. p. 189, 4to. Amft.

"tonita hæfit, & aliquantulum præ pudore "tacuit, tum flebiliter fufpirans, "Hei mihi, 'inquit; O diem infauftum; in quo facta fum dactyli cuticulâ abjectior: & quan

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quam heri inter nubes emicui, hodiè ad ni

hilum me redactam fentio." Dum hæc "verecundans effudit, facta eft fubitò fplen"didiffima; nam divinum numen, modef"tiam illius laudans, vefie nobilitatis eam ve"lavit, & in concham depofuit, ubi in margaritam pretiofiffimam verfa eft, & nunc in

[ocr errors]
[ocr errors]

regis coronâ fplendet. Hæc autem fabula

præceptorum flos eft & medulla; hinc tibi "exemplum fume, O amice, & ut quàm ve"recundiffimus fias, elabora."

Scripferam priùs hoc de poefi morali caput, quàm fcirem unde fabulam hanc, quæ ab Addifono noftro etiam citatur, fumfiffet Chardinus; fed legi eam nuperrimè in Sadii opere perfectiffimo, quod Buftan feu Hortus infcribitur, & à Sadio ipfo, poetâ, fi quis alius, ingeniofo, inventam puto: ipfius itaque versûs elegantes citabo, cum meâ, qualifcunque fit, verfione:

يكي قطره باران از ابري چکید خجل شد چو پهناي دريا بديد که جاي که دریاست من کیستم کر او هست حقا که من نیستم

[blocks in formation]

چو خود را بچشم حقارت بدید صدف در کنارش بجان سپهرش بجاي رسانید کار

پرورید

که شد لولو نامور شاهوار بلندي از آن یافت کو پست شد در نيستي کوفت تا هست شد

hoc eft, fi verbum ferè de verbo reddatur ;

"Gutta pluviæ à nube cecidit;

"Pudore affecta eft, cùm æquor maris videret.

[ocr errors]

Quis locus? inquit, quid æquor? quidnam ego fum?
« Si illud exiftat, certum eft me non exiftere.
"Dum feipfam oculo contemptûs intuebatur,
"Concha in gremium fuum eam recipiens aluit:
"Fortuna ufque adeò ftatum ejus promovit,
"Ut facta fit margarita illuftris, regia.

"Elationem ex eo invenit, quòd humilis fuerat,

"In obfcuritate depreffa eft, donec in lucem pervenerit."

FABULA.

Rigante molles imbre campos Perfidis,

E nube in æquor lapsa pluviæ guttula est,
Quæ, cùm modestus eloqui fineret pudor,

“ Quid hoc loci, inquit, quid rei mifella fum ?

[ocr errors]

Quò me repentè, ah! quò redactam fentio?"

Cùm fe verecundanti animulâ fperneret,

Illam recepit gemmeo concha in finu;
Tandemque tenuis aquula facta est unio:
Nunc in coronâ læta Regis emicat,
Docens, fit humili quanta laus modeftia.

[ocr errors][ocr errors]

CAPUT XV.

النسيب

SIVE

De Poefi Amatoriâ.

NECESSE eft omninò jucundiffima poefis fit ea, cujus materia fuaviffimus fit animi motus, & omnium mortalium communis, Amor: quo, fi ex pulchritudinis fpecie & admiratione oritur, nihil jucundius; fi ex benignâ voluntate purâque amicitiâ, nihil aut utilius aut honeftius: nam de Platonicis non loquor, qui amorem ex divinæ perfectionis, in fuperiore vitâ fpectatæ,

recordatione oriri autumabant.

Ac neminem extitiffe opinor, quem pulchritudinis fplendor non permoverit & accenderit; nec ulla unquam fuit gens tam fera, quin poematis genus habuerit ad amoris affectûs exponendos idoneum: ipfi Peruviani cantilenas habent non amatorias folùm, fed etiam dulciffimas, fi Garcilao, fcriptori graviffimo, & patriæ fuæ confuetudinum peritiffimo, fides habenda fit.

Pervulgata funt carmina Lapponica, quæ citat Schefferus, eaque plena tenerrimi affectûs. Proditum eft etiam memoriæ, * Odinum illum, non heroa folùm, fed (ut veteres Dani putabant) Divum, versus quofdam amatorios fcripfiffe, eofque cum Amri'lkeifi Moallaka valdè congruentes.

Sed abfurdè faciam, fi de omnibus Europæ gentibus, quæ hoc poefeos genus coluerunt, differere velim; nam Italorum, qui in hoc genere regnant, & aliorum, poefis eft notiffima: atqui à propofito non erit alienum, pauca Græcæ poefeos exempla, eaque minùs vulgata, proferre.

Memoriæ proditum eft Alcmana Sardianum amatoriæ poefeos principem fuiffe ac ducem, & hos versûs contexuiffe,

† Έρως με δ' αύτε Κυπριδῷ ἑκατι

Γλυκυς κατείβων καρδίαν ἰαίνει.

quibus nihil effe poteft elegantius.

Ac non mirum eft Ciceronem dixiffe Rheginum Ibycum maximè omnium amore flagraffe, cùm ita elatè & magnificè de fe loquatur : Ήρι μεν αἱ τε Κυδωνίαι μαλίδες

Αρδόμεναι ῥοαν ἐκ ποταμων, ἵνα παρθένων

[blocks in formation]

* Vide libellum Haavamaal à Refenio editum. Hafniæ 1665.

+ Vide Athenæum lib. xiii,

« PreviousContinue »