Page images
PDF
EPUB

'Ρωοντ' ενθα και ενθα διαςαδον ἀλλήλησιν
Την δε παρηορίην κοπίεν έοος. αμφι δε χύμα
Λαβρον αειρομενον πετραις ἐπικα χλαζεσκεν.

Sed hæ venuftates, quæfitæ funt potiùs quàm naturales; & plus diligentie oftendunt quàm ingenii. At multa funt in Argonauticis loca, velut Syrtis, Phinea, Tali, & Jafonis laborum defcriptiones, quæ elatiffimis abundant imaginibus, & fummâ cumulantur verborum dignitate. Neque illud verum eft, quod Longinus affirmat, Apollonium nunquam cadere; eft enim ubi altè cadit, ita tamen ut fervet quandam in cadendo majeftatem: fic draconis occifi defcriptio,

- ο φις ὑφ ̓ Ἡρακλης δαιχθεις, &c.

fublimis eft illa quidem & magnifica, fed non fatis delicata, & à poefi heroicâ aliena.

Sed ad Arabas & Perfas veniamus. Illi in poefi amatoriâ fimilitudinibus ex naturâ deductis admodùm delectantur. Affimilant puel

*

larum cincinnos hyacinthis, genas rofis, oculos, nunc ob colorem, violis, nunc ob amabilem illum languorem, narciffis, dentes margaritis, papillas malis Punicis, ofcula melli ac vino, labia pyropis, ftaturam proceris ramulis, faciem foli, crines nocti, frontem auroræ, ipfas denique puellas capreolis, & hinnuleis. Has fimilitudines propè omnes complectitur Arabs incertus in pulchro fabularum libro,

* Vide Noweiri à Reifkio citatum.

صبية ذات حسن وجمال وبهاء وكمال وهي وقد واعتدال بعيون سود نواعس قد كحلت بسحر بابل وحواجب كانها تسي ترمي شهلم لحظها القواتل وانف كحد السيف وتم كانه خاتم سلیمان و خدود كانها شقایق نعمان و شفیفتان عقيقتان و اسنان كلولو منضود في مرجان وجبين كانه هلال وريق احلا من الشهد وابرد من الزلال وعنف كانه خبزران و صدر کانه شادروان و نهود كانهن رمان وبطن كانه الحرير طية علي طيه .

وسرة تسقي بدهن البان

[ocr errors]

"Fuit autem puella gratiâ, pulchritudine, venustate, perfectione prædita; egregiam ha"bens & æquam ftaturam; oculos verò ni"gros, fomni plenos, fafcino Babylonio im"butos; & fupercilia, tanquam arcûs, vi"brantes fagittas afpectuum letales; nafum, "enfis mucroni fimilem; os verò, Salomonis "figillo; genas tanquam anemonas; duo au"tem labia erant duo pyropi (vel carneola), " & dentes tanquam uniones in corallio con

[ocr errors]

ferti; frontem porrò habuit novæ lunæ "fimilem, & labia favis dulciora & aquâ

[ocr errors][merged small]

66

[ocr errors]

66

[ocr errors]

arundinis, pectus inftar fontis in altum falientis; mamillas malis Punicis confimiles, ventrem, instar Serici plicas habentis fuper plicas, & umbilicum unguento myrobalani irrigatum."

Mirè hæc defcriptio, ut multæ in Afiaticorum carminibus, cùm Salomonis poemate convenit. Et profectò hoc diftichon,

وبطيب نكهته وسلسال جري

في فيه مع شهد بريقة خمره

propè totidem verbis ex Hebræo reddi videtur,

נפת תטפנה שפתותיך

דבש וחלב תחת לשונך

וריח שלמתיך כריח לבנון :

"Favi ftillantes labia tua,

"Mel & lac fub linguâ tuâ;

Odorque veftium tuarum, tanquam odor ، Libani.”

Sæpe verò poetæ amatorii ex moribus depromunt imagines, velut Sadi in libro Guliflan puellæ nigros cincinnos genis candidiffimis fuperimpendentes confert pulcherrimè cum pilis ex ebeno fictis, quas clavâ eburneâ pellunt lufores:

رخساریار در خم کیسوي تابدار چون كوي علي در خم چوکان آبنوس

"Gena amicæ inter cincinnos plexos inter"micans

"Similis eft pilæ eburneæ in mediâ clavâ "ebeni."

Sæpe ex religiofis opinionibus; fic Hafez recentem lanuginem circa labia adolefcentuli crefcentem comparat cum nymphis illis formofiffimis quas in cœlo effe dixit Mohammedes;

سبز پوشان خطت بر کرد لب همچو حورانند کرد سلسبیل

"Recentes lanuginis herbæ, quæ labia tua " veftiunt,

"Similes funt Houriis circà fontem Salfabil "fedentibus.'

In poefi heroicâ elatiffimas nonnunquam habent fimilitudines cùm Arabes, tùm Perfæ. Quàm fublimis, quàm Homero fimilis, hæc eft comparatio!

لهم عدوة كانقضاض الاتى صد به الكدر اللاحب

"Tàm rapidi erant quàm præceps aquarum

"" fluxus

Quem tenebrofa & violentè irruens nubes ampliorem reddidit."

& illa,

نبت ليالياً لا نوم فيها

مہر

تخب بك المسومة العراب

الجيش حولك جانبيه

کہا نغضت جانحيها العقاب

"Multas enim noctes tranfegifti infomnis, "Cum te properanter veherent equi nobiles "notis infigniti :

[blocks in formation]

"Ut movetur urna flexilis in puteo aquâ " abundanti furgens."

Quid poeta velit benè expofuit Reifkius," Haf"tarum ftrepitum, quando demittuntur in corpora, vel è confoffis corporibus vix revellun

،،

[ocr errors]

"tur ac ne vix quidem, cum obfcuro confert "illo murmure & muto fremitu, quo vel ir"ruens in profundum, vel exuberans fitula quæ"dam furfum attracta malè cedentem aquam

« PreviousContinue »