Page images
PDF
EPUB

Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fane Achelöiados,
Littoreamque tua defunctum Naiada ripa
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amoenâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Pausilipi.

Illic Romulidûm studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino ;
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni
(Parvi licet) grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et fœtus et ipse parens.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM,
NOMINE CROMWELLI.

BELLIPOTENS Virgo, Septem Regina Trionum,
Christina, Arctoï lucida stella poli!
Cernis, quas merui dura sub casside rugas,
Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor.
Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra;
Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

SYLVARUM LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

Anno Etatis 17.

PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Täpete collitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassum, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Emathiâ jacuisset Oetâ.

Nec fraude turpi Pallidis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Sic triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina.
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ.

Læsisset et nec te Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque O ulumno major Appolline,
Gentis togatæ cui regimen datum
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,

Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria:
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata cum te viderit, artibus
Succoque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespit, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te Judicium-Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

Anno Etatis 17.

JAM pius extrema veniens Iacobus ab arcto,
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros ;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illac unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque làtentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nietantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.

Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc opibusque et festâ pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria truxa ab Jove clausus in Ætna
Efflat tabifico monstrosus ab ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis ;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines: a parte sinistra
Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis

(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,

Ee

Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchæ temque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, ut fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execratia voces ;

Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor, O fidei, pecorumque oblite tuorum!

Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit.
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probosa,
Thermodoontea nuper regnante puella.

At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude:

« PreviousContinue »