Page images
PDF
EPUB

Numine composito, tres perperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonet argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum carpula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jovo coelum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consula Jeorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygimque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon, edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Persicæ Phoebados aulam,

Et vada foemineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ore Jovem. -
At tu siquid agam scitabere (si modò saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam)

Paciferum canimus coelesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulentem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,

Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patrüs meditata cioutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEGIA SEPTIMA.

Anno Ætatis 19.

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles, dixi, transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem moto pharetra Deum;
Proditit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in eterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle, minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nuno mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.

[ocr errors]

Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phoebum, cessit et illi mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me neguit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt?

Et tua non leviter corda patenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Muse

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,

Fallor ? an et radios hinc quoque Phoebus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potuit continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanent : sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens ;
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summis eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amar3: Tu modo da facilis, posthæc mea sinqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego, mente olim lævâ, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit,
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM. Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicit hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

IN EANDEM.

SICCINE tentasti coelo donasse Iacobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidam sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedus in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quernque adjuveris arte,

Crede mihi, coeli vix bene scandet iter

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Iäcobus iguem,

Et sine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax. “ Et nec insultus” ait “ temnes mea sacra, Britanne,

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.”

« PreviousContinue »