Page images
PDF
EPUB

INSCRIPTIO IN HORTO AUCTORIS

APUD ALTON IN COM. WILT.

M. S.

GULIELMI CROWE,

SIGNIF. LEG. IV.

QUI CECIDIT IN ACIE,

8 DIE JAN. A. D. 1815. ÆT. S. 21.

HANC Ego quam felix annis melioribus Ulmum

Ipse manu sevi, Tibi, dilectissime Fili,

Consecro in æternum, Gulielme; vocabitur Arbos

Hæc Tua, servabitque Tuum per sæcula nomen.

Te, generose Puer, nil muneris hujus egentem,

Te, jam perfunétum belli vitæque labore,

Respexit Deus, et cælestibus intulit oris.

Me tamen afflictum, me consolabitur ægrum,

Hoc Tibi quod solvo, quamquam leve, pignus

amoris.

Quinetiam assidue hic veniam, lentæque senectæ De Te, dulce Caput, meditando, tempora ducam: Sæpe Tuam recolens formam, moresque decentes, Dictaque, tum sancto et sapienti corde profecta, Tum festiva quidem, et vario condita lepore. !

Id mihi nunc solamen erit dum vita manebit.

Tu vero, quicunque olim successeris. Hæres

Sedibus his, oro, mosti reverere Parentis;

Nec tu sperne preces quas hac super Arbore fundo. :

Sit tibi non invisa, sit inviolata securi,

Et, quantum Natura sinet, crescat, monumentum Egregii Juvenis, qui sævo est Marte peremptus,

Fortiter ob patriam pugnando: sic Tibi constans

Sit fortuna domus, sit nulli obnoxia damno;

Nec videas unquam jucundi funera Nati.

EPICEDIUM.

HENRICUS CROWE, GEORGII FILIUS, AUCTORIS NEPOS

MORTUUS EST IN AFRICA, JUXTA CARTHAGINEM,

A. D. 1826. ÆT. S. 2.

BREVI POST MORTEM EJUS MATER ENIXA EST FILIAM

MATILDAM.

TALIS eras Henrice, ut non mage pulcher Julus

Ille fuit, quem Diva Venus* (modo credere fas sit)

Raptum ex hisce locis olim longeque remotum

Idalio in luco mollique recondidit umbra ;

Illius inque locum dulcem submisit Amorem,

Ne pater amissum graviter lugeret, at ipsum

* Vid. Virg. Æn. 1,

Falleret assimilis nato forma atque figura :

A nobis Te, chare Puer, sic Fata tulerunt,

Inque vicem dederunt pulchram dulcemque Ma

tildam,

Quæ Te, Henrice, refert oculis atque ore venusto.

« PreviousContinue »