Page images
PDF
EPUB

Perjurioso facta est sic fides tandem,

Sic Romulus datur Deus Indiges cœlo.

Ecquando erit quum talis exitus vitæ

Tibi parari possit, O decus nostri

Et gloria ævi! solus omne qui belli

Pacisque jus tibi arrogas, per Europen /

Late tyrannus, Buonaparte, Gallorum

Patiens vocarier Consul, Dominus cum sis?

O magne Corse, tempus jam satis longum

Heros fuisti, quin fias abhinc Divus.

HELENA INSULA.

AVIA Nereidum peragro loca, saxaque vasto »

Circumfusa mari, sævis objecta procellis

Undique, et Australi sub sidere dissita longè.

Insula parva quidem est, latuitque incognita

quondam,

Donec Ulyssipolis navale Tagique fluenta

Linquentes Nautæ, post dira pericula ponti

Vix tandem incolumes tenuerunt: tum, quia festo

Visa die est Helenes, Helenæ de nomine Terram Dixerunt; nunc est productum nomen, Helēna.

Insula parva quidem, et nullos habitura colonos,

Ni procul a terris aliis, penitusque remota,

Opportuna foret lassis succurrere nautis,

Et requiem præbere brevem; namque omnia

circum

Aspera sunt, nulloque hominum subigenda labore,

Sed tetra aspectu, et nigrantibus horrida saxis.

Utque Giganteo certamine credere fas est

Montesque scopulosque, quibus conscendere cœlum

Tentabant, Jovis irati sub fulmine et igne

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hæc Terræ est facies, Pelagi neque mitior ora,

Vix uno portu modicis adeunda carinis:

Cætera, præcisis saxis circumundique cincta,

Navibus accessum negat, exitiumque minatur.

At quamvis sit triste solum, sit inhospita circum

Ora maris, tamen omnino contemnere nolis ;

Quippe coercendis Captivis non magis aptus

Est locus, aut toto custodia tutior orbe.

Non tali regione fuit, neque carcere septus

Ille, Tomitano qui flebilis Exul in agro

Foemineas misera fundebat, voce querelas A

Nec tam munito latebrosa Siberia claustro

Constringit Sontes, qui, propter crimina missi}

Exilium in durum, per devia lustra ferarum

Errantes victum quærunt, multoque labore

Sollicitam tolerant vitam, quamvis ibi circum

Sepserit acris Hyems altæ nivis aggere terram, } Captivosque premat glaciali indagine cinctos.

Et certè nullo nec tempore nec regione

Vir talis tantusque severo carcere vixit

Inclusus, qualem nunc insula claudit Helēna ;

Carcer captivo, et Captivus carcere dignus,

« PreviousContinue »