PALMYRA. Has moles murorum, has, O Palmyra! columnas Gens magna et fortes incoluere viri, Te dominam, metuere urbes, te cœrula ponti, Eöique tibi dona tulere Duces. Jam non ulla tuas hominum vox personat arces, Sæpe etiam, nullo ventorum turbine pulsa, Circum infinitus se pandit campus arenæ, Sibilat ambusto Dipsas anhela solo. In domibus sævi stabulant impunè Leones, Informesque Apri, noctivagæque Tigres. Obscænæ strident per putrida fana volucres, Humana instabili versantur cardine fata: En, Roma in Gothicum quanta caduca rogum! Invida det Fortuna diem, quo mens pia flebit Heu! mersam exitio te, Rhedycina, pari. AD HYACINTHUM. 1791. QUIS primo te mense, quis impulit, O Hyacinthe, Ut tepidum Flora desereres gremium ?— Num forte audisti Volucrem, quæ, nuntia Veris Num Zephyri molles dulcique Favonius aura Ah! ne te lædat Boreas! neu cana pruina Incidat in collum purpureumque caput ! En (quod ego possum) hâc vitreâ te casside dono, Quæ gelido noctis tempore tegmen erit. Acceptum tibi enim refero, quod Thestilis hortum Non dedignetur visere sæpe meum. Tum pulchros laudat flores et laudat odorem; Et Dominus partem et tu quoque laudis habes. Ergo ferens puros in te fundam ipse liquores, Si mox defuerit fertilis imber aquæ. O multùm salve mihi, Floscule, semper amate; ROMULUS SCRIPTUS 1803. REX ille Romæ Conditor, Remi frater, Unde unde natus, in latrociniis certe Nutritus, aptos possideret ut cives, Suisque moribus simillimum cœtum, Id nobile aperuit viris receptaclum Quod nuncupant Asylon, hoc volens nempe Ut seminario sibi novæ gentis Sentinam haberet urbium propinquarum. |