Page images
PDF
EPUB

vocant, & quem in omnes ferè Europæ linguas redditum habemus. In eo summam gravitatem & fapientiam non defidero; fed prorfùs ei deeffe videtur poeticus ille flos & color: quod ex interpretatione fidâ docti cujusdam Arabis intelligi poteft, quâ nihil exilius, nihil preffius, nihil à poesi magis alienum. Pofteà verò Perficus interpres, & deinde Turcicus, mirificos addebant cincinnos, ut ita loquar, & pigmentorum colores.

Tartarorum etiam poetæ, poft receptam apud eos Mohammedis reli→ gfonem, linguis utuntur Arabicâ & Perficâ; nec dubito quin fit illis excelsum ac vehemens ingenium, licet paullo horridius: quod perfpici poteft ex duobus illis in libro Zafar nama verfibus, quibus invictus ille Tartariæ rex, Timurus, milites fuos ad acriter dimicandum dicitur in cendiffe:

بزم مردان عرصه رزمست وعشرت داد وكير باده خون دشمن وجام دمادم تیغ وتير

hoc est að verbum, Locus compotationis fortium virorum eft belli campus▾ lætitiæ autem cantus, pugnantium clamores; vinum, fanguis hoftium; pro crateribus verò, gladiis ac fpiculis identidem utuntur.

Afferit porrò fcriptor graviffimus, Ibn Arabfhah, "Incolas Corafmiæ « & Sogdianæ pariter effe poeticæ deditos, fed his illos effe præftanti→ adeò ut in urbe eorum præcipuâ, pueruli etiam in cunis delica “tiffimis vocibus & cantioni finitimis vagiant †.”

66

ores;

Armenis

.28 كم.

واهل خوارزم کاهل سمرقند في اللطاقة وافضل من اهل سهرتند في الحشة والظرافة يتعانون المشاعرة والادب ولهم في فنون الفضل والمحاسن أشياء عجب خصوصا في معرفة الموسيقا والانغام

ریشترک

+ Hift. Timur. pag.

VOL. II.

22

Armenis quoque & Syris, non dubitari poteft, quin fui fuerint poeta. In Kircheri de Muficâ libro verfùs quidam citantur, in Armeniaco fermone, non invenufti; & ab Herbeloto laudatur Syrus nefcio quis, qui Homeri poemata dicitur patriâ linguâ elegantiffimè reddidiffe. Perpauca tamen, reor, vel in hoc vel in illo fermone extant carmina; nam, cùm Mohammedani omnes ferè Chriftianorum, in Afiá commorantium, libros combufferint, facerdotes, plùs æquo fuperftitiofi, eos tantummodò è flammis eripere voluerunt, quos ad religionem & facras difciplinas fpectare arbitrarentur t.

Idem Ethiopibus arbitror contigiffe; quorum linguam haud vereor inter Afiaticas numerare, utpote quæ fit Arabicæ fimillima, & ex Afiâ fine dubio oriunda.

[ocr errors]

Cæterùm in Æthiopum fermone pauciffima mihi videre contigit poefeos fpecimina. Sæpe à Ludolfo citatur Æthiopicum poema de Faftis, five, ut ipfe ait, de rerum cœleftium ac terreftrium laudatione, quod nec injucundum effe videtur, nec inelegans ; &, tametfi multus fit fortaffe & nimius in miraculis denarrandis poeta, in eo tamen ardor quidam e, ac vis ingenii illucefcit; prætereà carmen fuum lætis iis imaginibus ornat, quibus tota ferè dictio Afiatica colluftrari folet. Verfus quofdam ex hoc poemate, Latinè adumbratos, apponam; fed literæ Æthiopicæ,

ويشترك في ذلك الخاص منهم والعام ومها هو مشہور عنہم ان الطفل في المهد منهم اذا بكي او قال آه فان ذلك يكون في شعبة دوكاه

*

Nimis hæc funt facilia, quàm ut interprete egeant. Ultima vox eft Perfica, Muficæ propria. Vid. etiam Herbel. Bibl. Orient, pag. 1001.

Stephanus Petrus, patriarcha Antiochenus, ad Huntingdonum Italicè fcribens, hæc habet: I noftri libri fono andati tutti fatto l'acqua e fuochi, e, mancando chi feriva di nuovo, li libri antichi fono andati fempre feemando; e non fi fon confervati per lo più, fe non i libri ch'erano necessarii per il culto della fantiffima religione.

quippè

quippe minus elegantes, & vix dignæ cognitu, omitti fine difpendio poffunt :

Nunc immitis hyems fugit,
Nec fonantibus agri
Molles rigantur imbribus.
Tu, qui pratula floribus

Suave-olentibus ornas,
Qui lucida regis fydera,
Flores fac rofeos tui

Colligamus amoris,
Fructûfque pietatis novos;

Ac, dum per virides apis

Dulcé murmurat hortos,
Jucunda delibans thyma,
Da, fuavi mihi carmine, ut
Diligentior illâ

Laudes tuas enuntiem.

Fuit etiam Ethiops quidam, quo familiariter utebatur Ludolfus, & cui poeticum ingenium non videtur defuiffe. Scripfit is elegiam in obitum Principis Ernefti, qui puer admodùm ceffit è vitâ ; &, pulchritudinem pueri laudans, ait,

Vultûs nitore vicit ille beryllon

deinde copiofiùs,

3

Filo crinis erat pulchrior aureo,

Quod Indicus bombyx vomit;
Et lunâ enituit fplendidior gena,
Cùm rara tingat nubila †.

Haud fcio an multi è poetis Græcis, qui Lyrici appellantur, inter Afiaticos non fint numerandi; quorum alii in Afiaticis infulis, alii in ipfâ

+ Vid. Ludolf. Æthiop.

Afiâ,

Afiâ, Minori fcilicet, nati fint, & qui Arabum ac Perfarum poetis videantur effe perfimiles, non metris folùm & compofitione, fed figuris etiam, & poematum argumentis. Ideoque, tametfi in hoc libro de iis præcipuè poetis, qui vel Arabicè vel Perficè fcripferunt, inftitui differere, tamen haud alienum erit eorum poefin cum Græçâ identidem comparare, fi qua inter eas fingularis affinitas intercedere videatur.

Abundè hæc, ut puto, oftendunt quantùm Afiaticæ gentes poeticam coluerint; quantùm verò aliis gentibus Arabes ac Perfæ præstent, in iis, quæ deinceps fequentur, capitibus, fpero me uberrimè demonftraturum. Turcis etiam fua dabitur laus, fed hi Perfas nimis fervili more, ut Romani Græcos, imitantur.

Satis arbitror doctiori cuivis effe notum, Arabes ita fuiffe huic arti deditos, ut de re qualibet verfus funderent ex tempore, mediocres eos quidem plerumque, fed nonnunquam fanè pulcherrimos; quod minùs videbitur admirandum iis, qui confiderent cùm metrorum facilitatem, tùm fonorum fimilium in illorum fermone abundantiam. Hæc autem res apud illos ita frequens erat, ut plurimus etiam nunc habeant voces quibus artem verfuum fubitò componendorum fignificent†. Exempla funt innumera: unum folummodò atque alterum fubjiciam.

Primum in libri Shekerdán capite decimo-quarto narratur. Ipfius auctoris verba apponam: "Ibam, inquit poeta Almofadhal, regem Arrabid "falutatum; apud quem calathus erat rofarum plenus, & puella formosa, " erudita, poeticæ peritiffima. Ad regem itaque acceffi; dixit autem, "Fac audiam, O Mofadhal, brevem quandam rofæ fimilitudinem. Recitavi "igitur ex tempore, Similis eft puellæ genæ, quæ, dum fuaviatur eam "amatoris labium, rubore fuffundi incipit.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

"Tum interpellavit puella, eodem metri genere,

"Similis eft potiùs genæ meæ, cùm me provocet Arrashidi manus ad “ dulces amoris lufûs †.”·

Belliffimi videbuntur hi verfùs lectori Arabicè fcienti; & pulchræ profectò funt fimilitudines cùm poetæ tum poetriæ: eandem comparationem innuit, cùm de flore illo verecundiæ loquatur, venuftus poeta Lyco phronides, cujus verficulos (etfi Græcas fententias Latinis immifcere admodùm difpliceat) ob eximiam dulcedinem citabo:

Οὔτε παιδὸς ἄῤῥενου,

Οὔτε παρθένων † χρυσοφόρων,
Οὔτε γυναικῶν βαθυκόλπων,

Καλὸν τὸ πρόσωπον,

̓Αλλὰ κόσμιον πεφύκει,
Η γδ αἰδὼς ἄνθω. ἐπισπείρει τ

Alterum hujus rei exemplum in libro quodam incerti auctoris me legiffe memini. "Formofam ac doctam adolescentulam quidam è poetis

قال المفضل دخلت علي الرشيد وبين يديه طبق ورد وعنده جارية مليحة اديبة شاعرة وقد اهديت اليه فقال يا

مفضل قل في هذا الورد شياً يشبهه فقلت گانه خذ المحبوب يقبله

الحبيب وقد ابدا به خجلا نم

Vide etiam Herbel. in voce Dhobák.

كانه لون خدي حين يدفعني كف الرشيد لامر يوجب الغسلا

فقال الرشيد ثم يا مفضل اخرج فان هدة المباحثة قد هيجتنا نقبت خرجت وارخيت الستور دونني

+ Apud Athenaeum lib. xiii,

فقالت الجارية

• illuftri

« PreviousContinue »