Page images
PDF
EPUB

المرائي

CAPUT XIII.

!

Sive, De Poesi Funebri. Duo sunt poeseos luctuosæ & flebilis genera: alterum Nenia feu Lesjus vocatur ; estque lamentatio lugubris in funeribus : alterum, 'ETIXÚČELON seu Elegia nominatur, & complectitur mortui laudationem cum luctu mixtam: utriusque generis exempla proferuntur. Apponitur elegia Arabica, eaque satis pulchra, & cum Davidis carmine in obitum Sauli & Jonathani congruens: quod carmen Hebraicè citatur in versiculos diItinctum: ejusdem adumbratio quædam Græcè. Pag. 518—531

CAPUT XIV.

الأدب والنصيحة

Sive, De Poeh Morali. ANTIQUA consuetudo fapientiæ per sententias breves & modulatas docendæ. Sententiæ quædam de humanarum rerum contemtione, de taciturnitate, de doctrinâ, aliisque communibus locis.

Caput libri Pendnama de Avaritiâ. Fabula Perfica de verecundiæ laudibus Arabicè reddita : eadem Latinis iambis conversa.

Pag. 531--5-13 CAPUT XV.

النسيب

Sive, De Poesi Amatoria. NULLAM ferè gentem esse tam incultam, quin poesin habeat ad amorem exponendum accommodatam. Alcmanis, Ibyci, & aliorum versiculi citantur. Pindari carmen amatorium. Ex Afiaticis poetis varia excerpuntur exempla in hoc

genere lectiffima.

Carmen Arabicum; idem lyræ Romanæ aptatum.

Pag. 5-13—553 CAPUT XVI.

الثناء والمدبح

Sive, De Laudatione. LAUDATIONIS poeticæ tria genera. Citatur fcholion Græcum, vel potiùs Hymnus. Carminis celebrati, quod Banat Soad vocitatur, locus

eximius.

VOL. II.

Y Y

eximius. Variæ Arabum ac Perfarum laudationes. Abi lola carmen elatissimum: ex quo loca quædam insigniora delibantur. Pag. 553—563

CAPUT XVII.

الهجا

Sive, De Vituperatione. Græcorum iambi mordaces. Satyrä Arabica exempla proferuntur. Carmen in hoc genere absolutum ex libro de Antaræ & Abla amoribus. Acerrima Ferdusii satyra in regem Persarum.

Pag. 563—573 CAPUT XVIII.

الحنان

Sive, De Descriptionibus. Chæremonis tragici, Platonis, & aliorum, descriptiones poeticæ. Quædam ex libro Hamasa libantur. Multa denique proferuntur ex Apaticis poetis exampla, quibus describuntur fores, horti, locorum amenitates, & humana pulchritudo.

Pag. 574–586

PARS QUINTA.

CAPUT XIX. De variis Arabum, Persarum, ac Turcarum Poetis. POETARUM Afiaticorum infinita multitudo. Recensentur poetæ quamplurimi : quorum verfùs quidam exponuntur.

Pag. 587–593

PARS SEXTA,

CAPUT XX.

De Afiatica Dixtione. Dictio modulata & numerosa, poeseos species, Ahaticis admodùm exculta. Recensentur libri fatis multi in hoc genere compositi; alii à rhetoribus, alii à philosophis, alii ab historicis scripti. Tria esse dicendi genera, Elatum, Venustum, Tenue : quorum omnium ex Asiaticis scriptoribus exempla proferuntur. Epilogus.

Pag. 591-611 POESEOS ASIATICÆ

COMMENTARIORUM

PARS PRIMA.

CAPUT I.

Asiaticos ferè omnes Poetica impensiùs esse deditos.

INSTITUENTI mihi de Poesi Asiaticâ differere, prima fese offert Hebræorum poesis, verbis splendida, sententiis magnifica, translationibus elata, compositione admirabilis, origine tandem, quod de nullâ aliâ dici potest, verè divina. Laudare tamen Vates illos Sanctiffimos, &, quanta fit in eorum carminibus cùm elatio dicendi, tum etiam pulchritudo, exponere, nec mihi fanè erit facile, nec lectori necessarium. Opus enim de Sacra Poes absolutissimum, nemo est, opinor, in his studiis versatus, qui non perlegerit; nemo, cui non fummam admirationem attulerit cùm argumenti dignitas, & eruditi auctoris fingulare judicium, tum Latini sermonis venustas ac nitor.

Humilius equidem argumentum mihi tractandum propofui ; sed difficultatis, fed-laboris pleniffimum. Etenim è fontibus reconditioribus, ac

propè propè obstructis, haurienda est materia ; revocandi funt in lucem Poetæ, quorum opera obscuravit vetustas, & quorum pænè memoriam delevit oblivio. Prætereà, refutandi sunt imperitorum hominum sermones, debellandi errores, minuenda opinionum perversitas. Itaque, ut Varronis utar verbis, “non mediocres tenebræ in sylvâ, ubi hæc captanda ; neque

eò, quò pervenire volumus, semitæ tritæ ; neque non in tramitibus quædam objecta, quæ euntem retinere possunt."

66

1

Aggredior scilicet de iis gentibus disputare, quarum poesin reformidant fastidiofæ Europæorum aures.

Nos enim translationes mitigare solemus, ac lenire; Asiatici verò, temerè & incitatiùs exaggerare : nos studemus ut verecundæ fint, & quodammodò se facilè insinuent metaphoræ ; illi, ut violentè irruant: nos, ut sint politæ, nitidæ, venuftæ, nec longè du&tæ; illi res pervagatas & in medio positas transvolant, & interdum longiffimè repetitas captant imagines, quas ad satietatem usque cumulant: Europæi denique poetæ in eo potiffimùm laborant, ut jucundè, ut dilucidè scribant ; Asiatici, ut vastè, ut luxuriosè, ut diffolutè. Inde fit, ut, fi cùm Arabum ac Persarum carminibus comparetur elatissima Europæorum poesis (Grecam semper excipio), remissè protinus fuere, & quafi labi videatur,

Ut lana tin&ta purpuram citrà placet,
At fi contuleris eam lacerna,
Conspectu melioris obruatur

fed hanc tamen Asiaticæ dictionis elationem, vix aut ne vix quidem percipiet is, qui interpretationes tantummodò leget : sua est enim linguis omnibus gratia, & quafi color proprius ; sua porrò verborum series & collocatio, ac fententiarum junctura, quas si quis dissolverit, totam continuò diftulerit fuavitatem, totumque venuftatis lumen extinxerit.

* Ovid. apud Quintil. Infiit. lib. x. cap. x.

Asiaticorum

Afiaticorum igitur poemata legentibus, tenenda eft eorum historia ; perdiscendi fermones, quorum exquisitiores elegantiæ funt investigandæ, cognofcendi mores, disciplinæ, opiniones, fabulx, proverbia ; carmina deinùm Persarum atque Arabum, oculis & mentibus, ut ita dicam, Asiaticis, legant necesse est *.

Nec verò me latet nonnullorum hominum increbuisse sermonem, qui harum gentium poesin incultam esse autumant, & horridam. Illis abundè erit, ut fpero, in hoc opusculo responsum, fatisque probatum, ea ipsa poemata, quæ injucunda & impolita temerè dici solent, delectare potiùs atque allicere incredibili varietate et copiâ. Verè mihi videor esse dicturus : tametsi majeftatem Homeri, fuavitatem Theocriti, magnificentiam Pindari, Apollonii elegantiam, Sophoclis vim, Euripidis facilitatem, Æschyli audaces figuras, Anacreontis hilaritatem, Ibyci ardorem, Stesichori gravitatem, mollitiem Alcmanis, venustatem Bacchylidis, neminem unquam fcribendo consequi pofse censendum est; negari tamen non potest, quin fuæ fint poetis Apaticis, à naturalibus ex quidem rebus deductæ, proprietates ; sui-que pulchritudinis colores, ad quorum laudem poesis Europæa haudquaquam accedit.

Neque enim abesse potest, quin ii poetæ lætissimis abundent imaginibus, qui versentur inter amoenissimos campos, lucos, hortulos; qui deliciis atque amoribus toti vacent, qui tandem in iis regionibus commorentur, ubi folis nitor cælique serenitas rarò nubibus obfcuratur ; ubi fummâ forum ac fructuum ubertate cumulata natura luxuriat quodammodò & quasi lascivit ; ubi denique (ut vetus ait poeta)

Segetes largiri fruges, florere omnia,
Fontes fcatere, herbis prata conveft irier f.

# Vide, De Sacrâ Poesi, Prælect. vi. & vii.

+ Apud Cic. Tufcul. Queft. lib. i.

Ac

« PreviousContinue »