Page images
PDF
EPUB

deam, Is, qui de humano genere fit optimè meritus. Utrum verò per literarum ftudia, per mutas artes, per molliores animi lufûs, de hominibus tam bene mereri poffimus, quàm agendo, laborando, eloquendo, isti viderint, qui ita se in studiis abdunt, ut nihil inde ad patriam aut cives commodi perveniat: equidem haud puto. Satis jam in umbrâ prolufiffe videor; nunc in pulverem atque aciem vocor. Quid de me fortuna ftatuerit, ignoro; illud fcio, nihil à me ardentiùs expeti, quám, provectâ tandem ætate et excurfo fpatio, ad Academiæ dilectiffimos receffùs, tanquam ad portum, confugere; ubi non inertiâ, quam natura mea haud patitur, fed otio honesto perfrui potero, et ftudia hæc diù intermiffa recolere, quæ me curriculum hoc forenfe, in quod fum ftatim ingreffurus, ulteriùs profequi non finit.

LIBRORUM

ARGUMENTA.

PARS PRIMA.

CAPUT I.

Afiaticos ferè omnes Poetica impenfiùs effe deditos.

AUCTORIS Confilium in libro de poefi Afiatica componendo. Argumenti novitas, varietas, copia. Ex interpretationibus exiguum effe fumendum judicium; ex ipfis fontibus hauriendum. Ingenia Afiaticorum effe ad poeticam aptiffima. Ejus rei caufa. De variis in Afiâ gentibus, quæ poeticam videntur coluiffe. Attingitur poefis Indica, Sinenfis, Tartarica, Syriaca, Armeniaca: atque Æthiopica, quæ Afiaticæ fubjungitur. Poesin Græcam effe in hoc libro attingendam, sed strictim ac leviter, ubi scilicet cum Afiaticâ aliquam habeat cognationem. De Arabum, Perfarum, ac Turcarum poefi. Exempla quædam proferuntur. De illorum linguis, diffimilibus quidem inter fe, fed fuo quibufque in genere præftantibus. Page 347-362

PARS SECUNDA.

De Poematum Afiaticorum formâ.

CAPUT II.

العروض

Sive, De Metris Afiaticis.

METRA Arabica & Perfica, quibus utuntur etiam Turca, breviter exponuntur. Metri Hebræi notitiam non ita effe deperditam, ut de eâ recuperandâ planè defperemus: cum Arabico non omninò convenit; verfûs enim Arabici fimiliter definunt, Hebræi non item; in Arabicis

eadem

eadem metri fpecies per totum carmen continuatur, Hebræis multò minùs. Sed numeri ac pedes vel iidem effe videntur, vel certè quidem perfimiles. Pag. 362-389

CAPUT III.

القصيدة

Sive, De Idyllio Arabico.

Kasida, poematis genus, quod elegiæ noftræ, vel potiùs idyllio Græcorum, refpondet. Ejus leges. Profertur brevis idyllii exemplum. Varia Arabum poemata in hoc genere perfectiffima recenfentur. Septem idyllia in templo Meccano fufpenfa, quæ Moallakát vocantur. Exponitur Amralkeifi carmen venuftiffimum. Ex quo fimilitudines quædam elegantiores delibantur. Ebni'l Faredhi elegia, metro Ovidiano Latinè reddita. Pag. 390-403

CAPUT IV.

الغزل

Sive, De Carmine Perfico.

ODE amatoria Perfis præcipuè exculta. Ejus forma, imagines, dictio. Hafezi, poetæ Perfici elegantiffimi, carmina duo: quorum unum Latinis verfibus adumbratur, alterum Græcis dactylicis. Ferdufii ode. Carmen Arabicum imprimis venustum. Pag. 404-416

PARS TERTIA.

De Poefeos Afiatica figuris ac dictione.

CAPUT V.

De Imaginibus Poeticis.

IMAGINES poeticas vel ex naturâ effe depromptas, vel ex vitâ communi, vel ex religione, vel ex verâ historiâ, vel denique ex fabulis : harum rerum omnium cognitionem poemata Afiatica legentibus effe neceffariam. Hi quinque imaginum poeticarum fontes in hoc capite breviter illuftrantur. Attingitur poefis Runica, & Peruviana. Hafezi carmen apponitur.

Pag. 417-429

CAPUT VI.

الاستعارة

Sive, De Tranflatione.

FIGURA præcipua, qua utuntur Afiatici, est Translatio; quæ fimilitudo

eft occultior, & fi apertiùs profertur, Comparatio nominatur; fi longiùs continuatur, 'Aλnyogía: quæ Latinè Permutatio appellari poteft. Trans ̓Αλληγορία lationi fubjungitur Verbi immutatio, quam Arabes

kinia vocant, Græci MeTwvuuíav; eftque fpecies Ficta inductionis, & magnam affert poefi Afiatica venuftatem. Translationum elegantiorum exempla.

CAPUT VII.

التشبيه

Sive, De Comparatione.

Pag. 430-439

Similitudinum ufus tripartitus. Apollonii Rhodii laudantur comparationes quædam, aliæque infigniores elegantiæ. Hujus poetæ defenfio. Comparationum Afiaticarum exempla, ex variis poetis elegantioribus Pag. 439-455

libata.

CAPUT VIII.
De reliquis Figuris.

MINUTIORES quædam figuræ exponuntur, quibus Afiatica dictio ornatur. Fictâ perfonarum inductione utuntur poetæ Afiatici fæpiffimè; estque figura cùm ad venuftatem, tum ad elationem dictionis comparata. Exemplum magnificum Tranfitús in aliam perfonam. Fictæ inductionis varia exempla. Hyemis inductio apud eximium fcriptorem Ahmed Ebn Arabshah. Hafezi ode. Eadem Græcè reddita verfibus Anacreonteis. Pag. 456-467

CAPUT IX.

العبارة الغايبة

Sive, De arcanâ Poematum Significatione.

ABDITUM quoddam μusprov in carminibus Perfarum amatoriis latere alii dicunt, alii ftrenuè negant. Hafezi carmina duo proferuntur : quorum primum Latinis redditur verfibus. Utriufque fententiæ defenfores difputantes inducuntur.

Pag. 467–478

CAPUT

CAPUT X.

De Elato dicendi genere.

Elationis præcipui fontes, Terror, Obfcuritas, Magnificentia, Poteftas ; qui exemplis illuftrantur ex Alcorano, Jobi poemate, Ferdufio, & reliquis Afiaticorum fcriptis. Locus magnificus ex Sirachidis fapientiâ, Hẹbraicè conversus. Diluvii defcriptio Mohammedana omnium elatissima. Pag. 479-489

CAPUT XI.

اللطافة

Sive, De Venuftate.

Venufla poefeos definitio. Sapphús poefis venuftiffima. Exempla quædam venustatis ex Afiaticis poetis deprompta. Carmen Arabicum Ebn Arabshah. Aliud Mefibii Turcicè. Idem verfibus Trochaicis Latinè redditum. Pag. 489-500

PARS QUARTA.

De Poematum Afiaticorum argumentis.

CAPUT XII.

الحماسة

Sive, De Poefi Heroicâ.

POESEOS Afiatica præcipua argumenta, Fortitudo bellica, Luctus, Officiorum præceptio, Amor, Laudatio, Vituperatio, & naturalium rerum Defcriptiones. Arabes antiquos cùm bellatores fuiffe, tum poetas elatiffimos, ac fuarum laudum præcones: cujus rei proferuntur exempla. Alcai & Hybria Cretenfis Enoxia bellica citantur. Attingitur veterum Islandorum poefis, quæ Runica appellatur, eftque plurimùm heroïca, Majora Afiaticorum opera de heroum rebus geftis. Hiftoriæ numerosè & modulatè compofitæ inter poemata heroïca recenferi debent: Inter eas palma deferenda eft hiftoriæ Timuri; cujus libri laudatur venuftas & elatio. Ferdufi poeta verè epicus, & Homero proximus. Ex illius poemate expromitur prælii defcriptio; quæ Latinis hexametris converfa apponitur. Pag. 501-518

CAPUT

« PreviousContinue »