Page images
PDF
EPUB

cum illo perierunt, non definam fummo moerore requirere, consuetudinem, officia, consilium ; sed, ut paullò ante dixi, noftrum est id infortunium; nam et ipfe, ut confido, eft feliciffimus, et potiùs curas mortalium inanes misericordiâ profequitur, quàm aut laudes eorum aut dolorem requirit.

Nec verò sola viri hujus amisfio causa est, cur opus hoc meum, non, ut vellem, perpolitum, in manûs hominum perventurum fit: aliæ sunt caufæ, quas operæ pretium erit pleniùs exponere. Primò, adolescentis opus fuit, annos nati vix unum et viginti, cujus adeò ingenium nondum maturitatem suam consecutum est; deinde, argumentum ita varium fuit ac multiplex, ut, fi plenè et copiosè tractaretur, tot pænè requireret annos, quot in eo et inveniendo et disponendo menfes impenderim ; quid enim majus aut difficilius, quàm de fingulis poeseos Asiaticæ generibus aptè differere, et è poetarum operibus, quorum est infinita multitudo, flores omnigenos atque elegantias libare ? Hoć aliquatenus præftare fum conatus ; fed, ut verum eloquar, mihi ipsi-nec satisfeci, nec, fi duplicaretur et tempus et labor, satisfacturum fuisse puto. Huc accessit codicum manu scriptorum paucitas ; quo factum est, ùt, si unum duntaxat suppeteret poematis cujuspiam exemplar, et præsertim fi deesset locorum obscuriorum explicatio, versùs quosdam, librariorum incuriâ corruptos, vel minùs intelligerem, vel in sensum forfan alieniffimum detorquerem ; quo vitio me semper vacare non audeam dicere: fufficiet me librum, ut potui, limaviffe, et errores tantùm ferè cavisse, quantum humanæ naturæ imbecillitas pateretur ; nec profiteri vereor, me, fi quid habuerim in arte poeticâ judicii, in commentarios hos contuliffe. Poftremò, fine maximo otio, quo per tres annos omninò carui, et pofteà fum magis cariturus, fieri non potuit, ut fingulas voces ac fententias quafi in trutinâ examinarem ; et quoniam mihi Londini, à bibliothecis Academicis remoto, preli curam suscipere commodum fuit, ad poematum Asiaticorum ápxéruna, quæ

αρχέτυπα, negligentiùs aliquando Oxonii refcripferam, recurrere non potui, fi qua in loco quovis à me citato mendæ fufpicio inciderit. Nolo igitur fibi

persuadeat persuadeat lector, me librum hunc tàm perfe&um edere, quàm illum edidisse poffem, fi accessisset vel otium ad limandum uberius, vel aptior ad excudendum opportunitas : quòd fiquis in sermonibus Asiaticis eruditus errores fortè nostros detexerit, nosque per literas benevolè monuerit, et illum nobis amicissimum putabimus, et, fiquando alteram paraverimus commentariorum noftrorum editionem, correctior liber in lucem perfectiorque prodibit.

Illud etiam addamus necesse est, versùs Asiaticos, qui in hoc libro folutâ oratione redduntur, non eo animo conversos esse, ut in fermonibus Arabum ac Persarum tyrones erudirent : itaque fi quis, in his literis nondum imbutus, speraverit à meis versionibus, locorum, qui citantur, cúvtače ordinemque grammaticum perspicere, næ ille se turpiter falli videbit; non enim in hoc opere philologus, fed criticus, non interpres, sed poeta, esse volui ; non quasi in ludo pueros instituere, fed cum viris undequaque doctis de poesi in genere, ac speciatim de Asiaticâ, colloqui. Cùm igitur locum quemvis vel legendo observarem, vel meditando revocarem in memoriam, qui ad argumentum illuftrandum accommodaretur, primò quid poeta vellet, haberetque in animo, quærebam, deinde quo modo id purè ac Latinè, fi poffem, fin minùs, breviter simpliciterque redderem; parùm sollicitus, si nomen nomini responderet, aut fi jufta voculæ cujusvis Perficæ et Arabicæ fignificatio, tanquam in verborum indice, notaretur : ad fummam, res et sententias, non verba, interpretari sum conatus ; quòd fi vel in sententiis vel in verbis hallucinari mihi contigerit, veniam libenter dabunt, ob incredibilem rei difficultatem, politioris ingenii homines : cæterorum suffragiis facilè carere potero.

ܪ1

Aliud eft porrò, quod hoc loco animadvertendum velim ; quanquàm hujus ætatis lectoribus exquisitum nimis ac longiùs petitum videbitur : illud volo dicere ; fi hujusmodi opus de integro fcribere inftituissem, vitarem cùm omnes in libri margine notationes, tum in primis diversorum fermonum uno in libro concursionem ; quæ mirum eft, quantum abfit ab elegantiâ, ideòque à Romanis et præcipuè à Cicerone, fcriptorum elegantissimo, repudiata est; illi enim, utcunque Græcis literis eruditi fuerint, noluerunt tamen Græcos vel poetas vel philosophos proprio sermone loquentes citare : fic variæ, quæ in commentariis noftris inseruntur linguæ, quantumvis ad philologorum gloriolam conferre existimentur, inæqualem nimis et quasi vermiculatam reddunt paginam ; quo fit, non folùm ut minùs folutè ac volubiliter legatur, fed ut viri elegantiores à legendo deterreantur, cùm horridius nescio quid et incultius in libro suspicentur delitefcere. Hortor itaque scriptores noftros, ut lectorum usui ac voluptati impensiùs, quàm folent, consulant ; ut veteres illos dicendi magistros imitentur, qui artem ostendere maluerunt, quàm feipsos ostentare ; ut denique simpliciter purèque fcribant, et literas feu Græcas seu Latinas, perinde ac fi Græci effent aut Romani, tractare discant. Mea fuit hæc femper sententia ; sed mos gerendus erat recentiorum scriptorum consuetudini, ab adolescentulo præsertim, qui non alios ducere, sed ipse ducem sequi, deberet.

contexere.

Hæc lectoribus plerisque omnibus fatisfactura esse confido; nec verò me fugit nonnullos homines, qui pertenues Gallorum libellos lectitare consueverint, totum hoc opus effe reprehensuros, quòd fcilicet Latinè fit conscriptum, et præcipuè quòd Græcos quosdam versiculos ausus fim

Grave crimen et vix ferendum ! quod tamen haud vereor confiteri : fateor me sermone Latino effe usum, ut ab omnibus in Europa gentibus legerer ; fateor me librum versibus conspersisse, ut lectores varietate rerum allicerentur ; fateor me in Latinis Horatii, Ovidii, Virgilii, Phædri, in Græcis, Theocriti, Anacreontis, Callimachi, numeros (vim et copiam non dico) imitatum fuisse, feliciter necne alii judicent; fateor denique, ut habeant quod multò magis reprehendant, Hebræa quædam noftra atque Arabica subjungi ; Persica etiam, fi jubeant, proferre possu

Quòd fi Galli, homines, ut scimus, delicatiffimi, temeritate hanc nostram excusare noluerint, illud pollicemur, nos, fi quid aliud in pofterum scripserimus, patriâ linguâ ufuros effe, quam sedulò ediscant

velim,

mus.

VOL. II.

X X

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

velim, fi noftra legere cupiant; quòd si Dani, Rufi, Germani, Poloni, Hungari, idem hoc factitaverint, profectò priùs canescemus, quàm tot sermones difficiles ac diffimiles didicerimus, cùm una folummodò nobis fuffectura fit, modò Latinè fcribendi consuetudo fautores invenerit, et Romanoruin fermo reipublica, ut dicitur, literarie communis permanserit. Ad alias linguas quod attinet, certè, fi nihil præter utilitatem spectemus, non eft omninò neceffarium vel Græcè vel Arabicè fcribere, cùm in subfelliis noftris ac fori cancellis ne Demosthenes quidem aut ipse Mohammedes, fi reviviscerent, intelligerentur à populo; fed cùm nihil fit ad memoriam confirmandam aptius, aut ad linguas condiscendas magis conferat, quàm ftylum exercere, nefcio cur versùs aut orationes, utcunque eæ fint inutiles atque imperfectæ, in linguâ quâlibet contexere vetemur : epistolas nimirum ad doctiores in exteris regionibus viros mittere, persæpè nobis usu venit, quas fatius est elegantes esse atque urbanas, quàm nudas et impolitas. Quid alii fecerint, nefcio; ego multa me Latinè scripsiffe confiteor, multa Græcè, multa etiam Gallicè; nec vereor affirmare, fiqua mihi fit in linguis ediscendis facilitas, ab hac eam exercitatione et profectam esse et promotam. Quæ cùm ita fint, mirari satis nequeo, quare vir eruditus, Ernestus, et ille, non minùs in

geometriæ ac philofophiæ ftudiis, quam in literarum elegantiis versatus, Alembertus, tantoperè laborare videantur, nequis posthac Græcè et Latinè poemata aut politioris doctrinæ libros contexat. Quo tandem sermone uti debet is, qui poetico se ingenio infiainmari sentiat? Num Gallico? at sermo ipse à poesi est alienisfimus. Num Anglico? at in unâ tantùm insulâ legetur, et uno fortaffe seculo. Nec verò cuivis persuadere velim, ut peregrinis sermonibus ufque eò ftudeat, donec linguæ obliviscatur suæ, aut horas eas omnes, quas patria atque amici fuo jure fibi vindicant, adeò tenui atque umbratili studio impendat ; sed interdum, varietatis aut honeste relaxationis causâ, Latinum vel Græcum etiam carmen componere fi quis rectè pofsit, cur irrideatur non video. Equides

Equidem Alemberti libellum, qui inscribitur de recentiorum scriptorum Latinitate, bis terve perlegi, nec tamen in eo quidquam probatum inveni, nisi id, de quo

nema

nemo fanus disputaverit, recentiores fcilicet, cùm Latine fcribant, non tam purè ac perfeftè fcribere, ac si M. Tullii et Virgilii temporibus Roma floruissent, nec veterum nos linguarum elegantias æquè perspicere ac fi Romani essemus ; præclarum sanè aplama sed vix dignum, quod tanto argumentorum apparatu probaretur! Sermonis Latini suavitatem non fentimus, ut Romani; sed ita tainen sentimus, ut delectemur : cur ideò,

tantæ sint in vitâ molestiæ, unâ hac delectatione careamus ? Quod autem afferit vir ingeniosissimus, se dubitare, an quisquam è recentioribus philologis, quantum inter Virgilii et Lucani numeros ac modulationem intersit, fentire poffit; id à tanto viro dici mirabar, ab illo præsertim, qui tam bellum de Musicâ fcripserit opusculum, cùm nemo fit, in Britanniâ nimirum, qui non tantam fentiat inter Æneidis et Pharsaliæ versùs discrepantiam, quantam inter mollissimam puellæ Neapolitanæ cantionem, ac lacrymosum fidicinæ Lutetianæ ululatum : fed non mirabar ampliùs, cùm viderem ab eodem scriptore Ruæi nescio cujus hexametros quofdam citatos, quos Virgilianos ille putat, nos verò ne Statianos quidem. Non luctabimur tamen pluribus verbis ; fufficiet suam cuique sententiam effe ; nobis, noftram: illud autem oramus ; ut, quoniam ipse Alembertus ab aliis magni nominis viris dissentire folet, nos quoque à fe, omninò fine iracundiâ, sed non fine dolore, dissentientes æquo animo patiatur.

Utrum verò Gallis aut Gallorum amatoribus opus hoc noftrum sit placiturum, solliciti parùm fumus ; dummodo civibus nostris, et nobilissimæ, quæ nos aluit, Academia, in quorum honorem et coepti sunt et perfecti, labores nostri arriserint; quid enim aliud optamus, quàm ut illis jucunda sint et utilia, quæ et adhuc perfecimus et facturi fumus in posterum? Illud dolet, quòd literis humanioribus cogimur vale dicere: dolet autem ? nonne potiùs lætari decet, eum nobis patere vitæ cursum, quo meliùs et efficaciùs oppressos levare, miseris opitulari, tyrannidem avertere poterimus ? Si enim quæratur, Ecquis hominum fit maximus ; Ille, inquam, qui optimus: fi rursùs interroger, Quis optimus hominum fit; respon

deam,

« PreviousContinue »