Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed]

FLORENTISSIMÆ

ACADEMIÆ OXONIENSI,

LITERARUM, ARTIUM, SCIENTIARUM, CULTRICI, FAUTRICI, MAGISTRE,

ALMÆ MATRI SUÆ,

QUE

TAMDIU ACADEMIARUM OMNIUM ERIT ILLUSTRISSIMA,
QUAMDIU OMNIUM LIBERRIMA PERMANSERIT,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PROMIUM.

CUM à Nicæã deceffiffem, quâ in urbe septem propè menfes fueram commoratus, et, totâ ferè peragratâ Galliâ, in Britanniam rediissem, nihil magis cupiebam, quàm annos complures alios in literarum humaniorum Audiis consumere ; ita enim fore putabam, ut ad publicas res obeundas, quas mea femper affectaverat ambitio, maturior aliquando pofsem ac paratior accedere : sed hunc otii fructum vel fortuna, vel potiùs rerum humanarum omnium moderatrix, providentia, desidiæ meæ largiri noluit ; nam et ipfas literas, quibus à puero deditus fueram, fubitò deserere sum coactus, et Ille, qui ftudiorum meorum fuerat hortator atque adjutor, qui me, qualiscunque eram, aut fi quis effem omninò, instruxerat, erudierat, effinxerat, ROBERTUS SUMNER, primo anno poft meum in patriam reditum, morte immaturâ extinctus est. Ac literas quidem politiores quibus causis adductus vel reliquerim vel certè intermiserim, aptior erit exponendi locus, fiquando rerum mearum commentarios perfecero, auctoribus usus et multis et bonis, quorum exemplis me defendam ; sed veniam mihi lector, ut fpero, dabit, fi nequeam à me impetrare, quin hoc loco viri doctissimi et familiarissimi cùm virtutes laudibus efferam, tum luctuosum sanè interitum justo profequar dolore. Fuit enim vir, fi quifquam alius, memorabilis, ingeniofus, integer, admirabili præditus indole, moribus perhumanis, exquisitâ doctrinâ; facultatem porrò talem habuit et communicandi et docendi, qualem in nullo alio magistro cognoverim ; hilaritatem denique ac suavitatem eam, ut incertum omnino fit, amicisne suis an discipulis esset jucundior: in literis egregiè verfatus est cùm Græcis tum Latinis, ac tametsi, velut alter Socrates, perpauca ipse scripserat, nemo tamen illo perspicacior fuit et scientior in scriptorum omnium seu vitiis caftigandis, seu comprobandis virtutibus ; quòd fi eum aut vitæ ratio aut fortuna benignior in forum ac senatum eduxisset, neque in ludo folùm et gymnasio docendi munus suscepisset, nemini profectò in eloquentiæ laude, quam ex omnibus terris una jam Britannia excolit, cederet ille fascesque submitteret ; nam fingulæ virtutes, quæ per se ipsæ oratorem commendant, in eo, fi non perfecta, admodum certè laudandæ

, fuerunt, vox canora, fermo politus, oratio volubilis, lepos feftivus, memoria singularis ; oculi denique, vultus, actio, non hiftrionis, fed alterius pænè Demosthenis ; ad fummam, quemadmodum ferè de Q. Rofcio dixit Cicero, cùm magister fuerit ejusmodi, ut folus dignus videretur, qui pueros institueret, tum orator erat ejusmodi, ut folus dignus effe videretur, qui amplissimis in republicâ fungeretur officiis. Hujus ego nomen non in primis honorandum putem ? Hunc non desiderem? Ob hujus mortem non angar animo? Sed videndum eft, ne noftrâ impen. siùs causâ dolere videamur, quàm ob amici ac præceptoris nostri acerbissimum interitum : quid enim ille moriens reliquit aliud, quàm vitam fragilem, incertam, ærumnofam, in quâ, præter virtutem et gloriam, nihil sit, quod vir probus magno studio expetere debeat ? Nos, eo mortuo, et jucundiffimâ studiorum conjunctione privamur, et adjutorem amisimus, cujus judicium ingenii juvenilis redundantiam reprimeret, vocis aut gestùs vitia notaret, sermonem perpoliret ; et non folùm nos hortaretur ad scribendum, quem laborem ob infinitam difficultatem plerique omnes refugimus, sed in scripta noftra benevolè animadverteret, errores detegeret, fortaffe etiam amicâ laudatione, quæ in optimo quoque animo vim

, habet fummam, ad majora incenderet. In hoc ipso opere, quod nune edimus, quantùm desideravimus tam eruditum illum atque urbanum cenforem! etenim licèt ab illo femel et cursim sit opus hoe perlectum, tamen ne verbulum quidem addidit ; vix unam syllabam mutavit ; quæque in libri margine ipfius manu notantur, magis laudandi causâ fcripta funt, quàm reprehendendi ; ftatuerat autem vir mei amantiffimus totum volumen mecum ad examen accuratius revocare, quod fi ei facere licuiffet, multis fortaffe mendis esset cariturum, cultius faltem et limatius in lucem prodiret. Levis tamen est jactura, libelli noftri perfectio; cætera, quæ

cum

« PreviousContinue »