Page images
PDF
EPUB

Eodem more atque modo omnibus, qui fefe differentem audiverunt, vigilandum esse confirmavit Christus. Ab omnibus fidelibus etiam ab apostolis, adventum ejus in gloriâ patris expectandum.

Iisdem dolorum et ægritudinum fomentis, Thessalonicenses suos graviter commotos, et ob interitum amicorum immodice lugentes, confolatur Paulus, Ploraviffe videntur et congemuisse eorum casum, qui morte obitâ, ab omni spe hereditatis fuæ consequendæ dejecti et depulli videbantur. Coloribus plane dissimilibus recentiorum confolatoria depingitur atque illuminatur oratio. “ Fratres et amici, luctum et mærorem deponite, in animam mors nequaquam dominari valet. E corporis vinculis erupit, evafit. Sublimis scandit nubes, ad æthera, unde primum dilapfa est, revertitur; ad sinum patris sui atque Dei migravit. Cum Christo versata, gaudium fummum et fælicitatem enarrabilem, percipit, a morte et mortalium ærumnis in æternum vindicata.”

Theologum et oratorem, iis quos nunc fert tellus certe præstantiorem, audite Paulum, "' Hoc vobis annunciamus in verbo

04

domini,

domini, quod nos, qui vivimus, qui residui fumus in adventum domini, non præveniemus eos, qui dormierunt; at mortui in Christo primo resurgent."* Quænam igitur rerum facies rapidum et ardentem Pauli fpiritum, pleno flumine dum ferri videbatur oratio, coercere potis eft: respondeo, sacrosancta, ut in Jesu invenitur, veritas; quam inviolatam et intemeratam fervare decebat. Hinc Thessalonicensium spes et expectationes ad tempus, ut patet, longinquum invitus et plane coactus relegat; nec ut auditorum animos ad partes suas deliniat, evangelii veritatem figmentis hominum contaminare ausus est.

Etiamnum adventum vero tardante Christo, multorum amor tandem refrigefcit, ad spes inanes, ad fomnia philosophorum iterum devoluti fumus. Immortalitatem animarum ad incudem revocamus, et, claro revelationis lumine pofthabito, reclamante ratione, et naturâ rerum, honestiorem literarum cultum quæ dedecorant argutiis et disputatiunculis, stabilire conamur. Nobis sane, majorem ævi pa tem qui tamen fomno

conterimus,

1 Thef. iv. 15, 16.

conterimus, adeo grave et acerbum videtur hocce intervallum otio et filentio transigere; fcilicet follicitis, semel fi dormire concedatur, ne Endymionis more in monte Latmo recumbentis, in æternum dormiendum fit. Atque adeo in insano labore, atque infelici desudavimus, ut tandem resurrectionem mortuorum a Christo pollicitam, et resurrectione Christi confirmatam folam atque unicam statûs futuri spem certam et indubitatam, in ejufdem corporis caduci, debilis, et infirmi resurrectionem, fpem quidem vermium magis quam hominum, penitus convertimus.

Argumenta a sacris literis deprompta, quibus talem opinionem tueri volunt adverfarii, pro virili in disputatione refellere conabimur. Hujusce loci fit folummodo scrupulum injicere, utrum hæc merces laborum, hæc virtutis præmia, tanto verborum apparatu, tantâ prædicatione digna sint, dum in tenebris et carcere corporis, ut dicitur, claudantur animæ, dira pati poffe, et credimus et videmus; femel vero e custodiâ corporis et colluvione dimissas iterum in cætum et conjugium corporis velle reverti, prorsus et

[ocr errors]

mirum et incredibile censendum est. Melius
Æneas,
O pater, anne aliquas ad cælum binc ire

putandum est
Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti
Corpora? quæ lucis miseris tam dira cupido?*

Certe fi quidquam de meipfo prædicare licet, unice exopto, ut quæcunque revelavit Deus, patienter investigem, fideliter tradam, forti animo et invicto defendam, Ut doctrinam Christi vitâ atque moribus ad pietatis et virtutis normam rite compositis semper

Ut supremo fpiritu exclamare liceat, vixi, et quem dederit cursum naturæ parens, peregi. Sit mihi denique libertas, evangelii ob amorem, natali solo gratior. In articulo mortis resurgendi certa spes, in ipfà morte, alta quies, placidusque fomnus.

Ex præmislis igitur concludo, quod status animarum in intervallo mortis atque resurrectionis agentium quicquam five sentientium ex facris literis colligi nequeat.

ornem.

[ocr errors]

* Virg. Æn. vi.

+ Ib. Æn. iv. 654.

A SHORT

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »